Fragmentum Chronici Fontanellensis


Anno dominicae incarnationis 842, indictione 5. apparuit in coelo stella cometa a plaga occidentali, a septimo Idus Ianuarii usque die Idus Februarii
dies 37 Kalendis Martii apparuerunt acies in coelo prima hora noctis, seria 4: Tertio Idus Martii seria secunda iterum apparuerunt acies in coela hora noctis secunda horribiles a parte orientis in modum albi coloris, nigri, et rubei sive viridis. Erant autem aliae maiores, aliae minores, ac sine intermissione aut occidebant, aut oriebantur. Inter orientem vero et occidentem claritas erat summa. Sed hae açies maxime totam plagam aquilonarem repleverunt. Inter occidentem vero et aquilonem apparuit in medium [Rothomagensis] viae latissimae claritas quaedam usque prope medium coeli centrum ad meridiem quasi tendens. Perduravit autem usque mediam noctem. Et cum esset luna vigesima, tam mira claritas erat, ut intuentibus miraculo esset.
Tertio Kalend. Aprilis lpso die coenae Domini antequam aurora Finem daret, luna defectionem passa est, a summo incipiens.
Clotharius de Aqnis exiit. Guntbaldus, hic erat decimus-septimus.
Kalend. Maii acies iterum in coelo isto visae sunt.
Ipso anno 9. Kalend. Novembris seria tertia, hora noctis prima, terrae motus validus extitit, ot perseveravit huius sonus per septem dies. Dabat autem mugitum aut hora diei prima aut nona, aut noctis mediae aut initio aurorae. Secuta est tussis validissima, de qua multi mortui sunt.

Anno 843 iterum terrae motus magnus, aurora surgente; 8. Idus Septembris. Item media nocte similiter. 7. Idus Septembris hora diei prima similiter. lpso die hora secunda similiter. Eodem anno Nannetes urbem depopulati sunt Nortmanni , et Guntbardum episcopum martyrizaverunt. Eodem anno Reginoldus dux occisius fuit a Brittonibus.

Anno 844. Quentawich portum miserabili clade devastaverunt Nortmanni.

Anno 845. indictione 8. Ragneri dux Nortmannorum venit cum classe sua, et usque Parisius accessit, ac in vigilia sancti paschae, id est 15. Kalend. Aprilis, eamdem urbem intravit.

Anno 846. Franci Britanniam ingressi, propter difficultatem locorum et loca palustria, 10. Kal. Decembris commisso cum Brittonibua praelio, Brittones superiores effecti sunt.

Anno 847 ad Bacivum palatium perreximus pro quibusdam praediis. Ibi missi ad dominum regem venerunt, interitum Mangili Brittonis et sociorum eius nunciantes, qui a Gairfrido comite interfecti sunt. Ipso anno perreximus Bonolium pro praediis recipiendis.
Ipso anno obii dominus Adelardus archiepiscopus.

Anno 848. Carolus rex cum Francis Aquitaniam ingressus, super fluvium Dordonia novem naves Danorum çepit, interfectis pyratis earum, in diebus quadragesimae.
Eodem anno Nortmanni Burdegalim urbem ceperunt et ducem eiusdem Guilhelmum noctu.
Ipso anno dominus rex Carolus iterum Aquitaniam ingressus est contra Pipinum , qui tyrannidem meditabatur.
Eodem anno acies visae in caelo, 5. Kalend. Decembris media nocte.
Ipso anno 6. Kalend. Ianuar. iterum acies terribiles visae sunt igneae inter aquilonem et orientem, et in media plaga orientali visantur, aurora surgente. Gundebaldus episcopus Obiit Nonis lanuarii.

Accueil Paranormal OVNI Ufologie Agobard