De prodigiis et ostentis

De l'an 1201 à l'an 1400

428

Anno domini
1202
Die trigesima Maii mensis fuit terraemotus quo vox etiam terribilis audita est incerto authore. Magna quoque pars urbis Achonensis cum Palatio regis corruit.

429

thebes

Tyrus pene subversa est. Archas oppiddum munitissimum ad solum usque diruit. Tripolis maxima pars ruit, et magna hominum pars suffocata est. Hunc terraemotum secuta est magna agrorum sterilitas, apud exteros ingens fames, famem autem horrenda pestis. Innocentius tertius Pontifex excommunicat Pbilippum imperatorem bis, ac imperatoria majestate privat, subditos autem suos absolvit.

Anno domini
1205
Tempestas borrenda per loca plurima, profligat segetes et vineas. Philippus imperator Othonem contra se à Pontifice Innocentio tertio electum bello insectatur, eum Coloniae Agrippinae obsidione cingit, Verum Otho in conflictu quodam cum Coloniensibus habito clam fuga elapsus, ad Angliae regem se contulit. Philippus autem Colonienses subegit, ac Aquisgrani ab Archiepiscopo, rex coronatus est: Lituani, quorum nomen hoc tempore primum agnoscitur, Russiam magno exercitu invadunt, sed victi discedunt. In Germania Conradus Episcopus Herbipolensis, à suis ministris occisus est.

Anno domini
1206
Pridie Calendas Martii fuit eclipsis solis hora 5 diei, et sequenti mense Adela regis Philippi mater obiit, Quae in Burgundia sepulta est juxta patrem suum Theobaldum. Menfe Decembri perniciosa in multis Italiae simul et Galliae locis, facta eft fluminum inundatio, quae non pontes tantum, et laquearia hincinde aedificiorum fregit, sed quam plures etiam domos, ac lapidum moles euertit. Joannes Richardi frater Normanniae dux et Angliae rex, Anglia egressus, contra Philippum Francorum regem bellum suscipit, iterum ob militum pestem factae funt duorum annorum induciae.

430

Anno domini
1207
In festo sancti Nicolai, in Gallia magna audita funt tonitrua, quorum impetu, multa facra et prophana aedificia, fulminibus incensa, atque prostrata sunt. Sequuta est, aquarum mirabilis et perniciosa inundatio. Eodem anno Satellia civitas munitissima à Paganis capta et devastata est. Philippus Barbarossae filius imperator Germanorum Babenbergae occiditur, in cujus locum Otho quartus substituitur, qui solus imperavit annos quatuor Philippi filiam in uxorem sibi copulans, magnam Germaniae partem ad se traxit.

Anno domini
1211
comete2
Apparuit in Polonia grandis Cometes mense Maio 18 diebus durans, et supra Poloucos, Taniam et Russiam gyrans, caudamque in occasum porrigens et adventum Tartarorum significans. Unde sequenti anno gens Tartarorum in diem illum ignota, occiso, ut fertur, proprio rege David, de sub montibus Indiae confluxisque pluribus nationibus septentrionis ad Polucos ( quos alii Gothos appellant ) venit. Utraque Sarmatia graviter multis bellis afflicta est. Poloucii et Russi à Tartaris victi sunt, in clade Conradus Crispus Henrici Barbati Vratislaviensium ducis filius interiit.

Anno domini
1218
In provincia Coloniensi , et diocoesi monasteriensi, in villa, Lédon Frysiae, mense Maio crux triplex apparuit in aere, una candida versus aquilonem, alia versus meridiem ejusdem coloris, tertia vero medio colore depicta, habens crucis patibulum, et figuram hominis in eo suspensam, elevatis brachiis, et extensis, cum infixione clavorum in manibus et pedibus.

431

croix4     calvaire

croix2
Capite autem inclinato, quae media erat inter alias. Eodem tempore in villa quadam Frysiae apparuit crux caerulei coloris juxta solem, item alia huic plane similis, sed paulo post in diocoesi Trajectensi. Et statim contra Saracenos Christiani nominis hostes, susceptae sunt graviores expeditiones, ad Christianae fidei defensionem. Vincentius libro 31 capite 73. Otho imperator naturae debitum solvit, et Fridericus mox in imperio confirmatus est. Conradinus Hierosolymae et Syriae rex Sarracenus, omnes Christianos Hierosolymae degentes misere occidit.

Anno domini
1221
In Anglia et aliis regionibus finitimis nulta visa sunt prodigia. Apparuit enim Cometes immensae magnitudinis, terra vehementer mota est, audita sunt cum magno coeli fragore, crebra tonitrua, quae cum raro in Anglia, aestivo etiam tempore audiantur, eo fit ut quoties cientur, loco prodigii habeantur, item imbres continui, cum tanto flatu ventorum, ut multis dejectis aedificis, mare latius solito evagatum sit.

432

seisme2
Imbres toto vere fuere in Polonia, quos deinde fames maxima adeo vexavit, ut magna hominum pars sola fame ac penuria rerum perierit. Fuere hoc anno magni motus, et bellici tumultus in Anglia, sub Henrico ejus nominis rege tertio. De quibus leges Polydorus Vergilius libro 16 Anglicae historiae, ac Lilium in sua Chronologia. Philippus Francorum rex è vita migravit, Ludovico filio successore relicto. Fridericus imperator, ab Honorio Pontifice imperii dignitate privatus est, unde multa bella exarserunt.

Anno domini
1221
Cometa crudelis per totam Franciam visus est. Fratrum minorum ordo per Honorum Pontificem maximum institutus ac confirmatus est. Damiata iterum militum oscitantia amissa. Waldemarus, Daniae rex, ab Henrico Suerni comite per insidias captus est.

comete4     seisme4

433

Anno domini
1225
Sub Honorii tertii Pontificis exitum terra adeo graviter in Alpibus in Salviorum gente mota est, ut quina hominum millia sint aedificiorum ruinis obtrita, ex lateribus montium, molibus avulsis, atque in subjectas valles cultu frequentes, cum pernicie hominum et pecorum provolutis. Ludovicus dux Bavariae Henrici regis procurator et tutor per imperium efficitur. Henricus Barbatus Uratis laviae dux Lenskoni rebellat, et pax parvo constitit.

Anno domini
1230
Orta est tempestas maxima ventorum, procella fulgurum, coruscatio, et fragor tonitrui, quae passim multas aedes vel incendit, vel subruit. Insuper tanta maris inundatio est suborta in Phrysia, quanta à Noe temporibus non fuit, quae involvit omnem terram maritimam Phrysiae et Hadeleriae, et omnem terram limosam atque palustrem. Albis et Visurgi, submersa. Tunc perierunt hominum multa millia, et jumenta sine numero. Divites ac potentes cuis loci, dum secure deliciis ac voluptatibus indulgerent, subita tempestate correpti atque absumpti sunt, erat autem decimus dies Februarii, quando haec tempestas omnes aggeres manufactos disrupit, et maris intemperiem in mediam terram effudit. Eo anno Vladislaus Leskonogy, à Vladislao Orthonis fugatus, regnoque maioris Poloniae exutus est. Franciscus nudipedorum monachorum patronus, circa haec tempora à Gregorio nono Pontifice canonizatur.

deucalion

434

Anno domini
1233
enfant17
Hac tempestate prodigia pleraque futuras calamitates portenderunt: Magna pestis in homines; pecudesque juxta debachata est. Universa flumina gelu constiterunt, acuto, vernoque demum calore soluta, casas, horrea, pontes, moenia, arbores subverterunt. In Rathstadio oppido in Alpibus Noricis, quas Taurum incola vocat, infans cornutus natus est, vagitus atque ploratus ejus quatuordecim ante dies quam ederetur auditus. In agro Fruxinensium meridiem versus, murium agrestium ingens vis, examen subito natum messes populatur, segetes, herbas, foenum, radicitus depascitur, inde fugatis accolis, execratum locum mutare, avitos lares deserere agricolae coacti sunt. Tertio Nonas Julii, Sol interventu Lunae duas horas continenter occultatus est. Luna sex angulis, versus Orientem protensis visa est. Pridie quoque Nonas Octobris rursus Solis radios Luna interpositu suo auferente terrae meridie stellae quasi noctu colluxere. Pleraque alia hujuscemodi prodigia in annales fastosque relata sunt: Factiones, fraudes, scelera, caedes, bella civilia, quibus omnia divina humana commixta, Respublica Christiana discordiae malis contusa, praede paucorum libidini facta est, consequuta sunt. Videantur annales Boiorum, quae diligentissimè Aventinus exequitur.

Anno domini
1239
Solis magna est facta defectio. Anno proximo Gregorius nonus Pontifex maximus cum annos quatuordecim sedisset, mortuus eft, cui successit in pontificali dignicate Celestinus quartus. Factiones Gibelinorum pro Imperatore, ac Welphorum pro Pontifice in Italia ortae, multarum calamitatum causae fuerunt. Episcopus Coloniensis ab Imperatore captus est.

435

eclipse     alienus

Anno domini
1240
In Saxoniae sylvis versus Daciam, in deserto muricae (nemore) quaedam animalia capta sont monstrosa, ferè in omnibus habentia figuram hominis. Ex quibus foemina quidem mortua est canum morsibus ac venatorum vulneribus. Masculus autem captus est domesticus, super pedes interdum erectus gradiens. Didicit loqui imperfectè valde et non multa verba, habuit vocem exilem sicut Capreolus. Rationem nullam habuit, de secessu et egestione ac aliis talibus verecundabatur. Appetiit autem coire cum mulieribus, et has publicè qualescunque essent, tempore libidinis opprimere tentavit. Albertus Magnus et ex eodem Gesnerus libro 1. historiae animalium de quadrupedibus.

comete2
In Saxonia visus est Cometa juxta polum Septentrionalem, qui suos projiciebat radios inter orientem et meridiem, magis dirigendo eos ad orientem. Sequenti anno Tartarorum rex in Polonia magno exercitu incursione facta, igne et caede omnia complet. Postea per Moraviam in Ungariam iter capiens eam tribus annis miserè afflixit.

436

Anno domini
1241
comete2
In Anglia sub Henrico tertio rege in ipso Januario apparuit Cometes, diro aspectu per triginta dies ferè continuos et hoc anno Henricus rex in Walliam cum expedito exercitu, contra Davidem proficiscitur, ac seditionis autoribus captis, poenaque affectis, Walliam in suam potestatem redegit. Eodem etiam anno Isabella Friderici Imperatoris uxor, eademque Henrici soror, moritur, cum mira fuisset etiam Solis defectio. Gregorius nonus Pontifex obiit, in cujus locum Celestinus quartus suffectus est. Fridericus Faventiam, Parmam, et Bononiam munitissimas Italiae civitates expugnat, Bononiense studium Paduam transfert. Bathi Tartatorum rex, Poloniam magnis viribus ingressus, populatione, igne, caedeque omniam complevit.

avalanche
Mons quidam maximus in Burgundia imperiali à monte dehiscens vallesque coartans, multa hominum atque pecorum millia oppressit, currens praeterea per multa milliaria ad quinque millia hominum suffocavit, ac tandem devastatis omnibus, ad alios montes mirabiliter reversus est. Anno igitur proximo Sarmatae ingenti multitudine eorum fines egressi, caedibus primo ac rapinis Graeciae provincias invasere, mox inde per Pannoniam depraedantes in Germanos quali saeva nimborum procella feruntur, ac maximis cladibus illas provincias afficiunt.

437

crucifie
Celestinus quartus Pontifex Romanus naturae debitum solvit, et in ejus locum Innocentius quartus electus est. Hugo puer Christianus à Judaeis in Britannia crucifixus est in Christi Salvatoris contemptum ac Christianorum contumeliam, ob quod scelus multi Judaeorum occisi partim, partim fugati sunt.

Anno domini
1248
seisme2
In Anglia borrendo motu terra concussa est, quo multa aedificia corruerunt: quae res quanto rarius in insula contingere solebat, tanto tunc pro majore prodigio habita est: sed in Gallia multo gravius ea labes facta est. Anno sequenti Ludovicus Francorum rex, in Aegypto contra Sarracenos fortiter militat. Wilhelmus Longasparta in Asiam cum selectis militibus proficiscitur. Alexander Scotorum princeps moritur.

Anno domini
1254
Cometa in Germania per aliquot menses visus. Ventus praeter solitum vehemens, silvas, casas, domos, arbores evertit, mortalibus universis, et pecoribus maxima detrimenta invexit. Caelo sereno tacta fulmine castra. Cum ad montem Attinum collatis Florentinorum et Pisanorum signis decertatum est, monstrum in agro Veronensi aeditum, ex equa quadrupedem foetum humano capite. Ad cujus murmur, vagitum et confusum humanae vocis sonitum occurrens ruris illius accola, et novo attonitus spectaculo, execto ingenti gladio monstrum occidit, quam ob causam ad judicium tractus et de monstruosi partus origine, et de accidendi causis interrogatus, horrore atque abominatione rei tantum se fecisse respondit, quo audito suspitionem omnem ademerunt.

438

comete8     seisme2

cheval_homme     comete2

Anno domini
1255
In Anglia mare praeter solitum excrevit, apparuit Cometes ingens, ac crebrò loca eminentiora de coelo tacta sunt. Quae prodigia sequuta est statim in Anglia mors Gualtheri Eboracensis Antistitis, viri magnae virtutis , qui annos 40 eam provinciam pontificalem obtinuerat. Genuenses Pisanis juncti, armata classe Venetias obsident ac illorum naves et litora depraedantur.

439

Anno domini
1260
Adolescens quidam Friburgi in Misnia ut suis potiretur amoribus, à Mago in locum aedium desertum deducitur, cui cum spectrum puellae illius, quam amabat imagine, per malefici incantationes se obtulisset, amator ille perditus, manum ei porrigens, à malo daemone parietibus alliditur, et miserabilem in modum necatur: qui ejus quoque cadaver tanto in Magum impetu projecit, ut semianimis longo tempore jacuerit. Hoc horrendum punitae libidinis exemplum, ad deterrendos stultos adolescentes, refert Siffridus Presbyter, qui Alberti primi Imperatoris temporibus vixit. Eo anno Bela quartus Ungariae Rex Othacaro Bohemorum Regi bellum infert, et ab eo victus Hamburgum fugit, in Italia Guido Novellus Florentinorum Dux factus. Welforum sectatores Florentiam relinquunt, Florentia autem Manfredo subditur.

dame     homme

Anno domini
1264
Stella quam Cometam Graeci vocant, insigni magnitudine supra tres menses apparuit, et eadem ipsa nocte qua Urbanus ejus nominis quartus Romanorum Pontifex Maximus obiit, extincta est. Bondogodar Soldanus Christianos in Syria debellat. secuta praeterea est acerba pestis, qua pecora ac homines perierunt. In Prussia Cruciferi adversa fortuna usi, qui penè à barbaris deleti sunt. Russorum facta est in Poloniam incurso. Massovia à Littuanis et Brussis vastata est.

440

comete4
Movit è Galliis cum exercitu Carolus, superatoque Manfredo (rege Siciliae) regnum Neapolitanum occupavit. Biennio post Paeni in Hispaniam trajiciunt, magnasque clades inferunt, tandemque fugati ac caesi, in Hetruria quoque magni tumultus excitati, ac praelia facta sunt. Anno tertio à Cometa, Banducar Babyloniorum atque Assyriorum Rex, Armeniam ingentibus copiis invasit, Antiochiam expugnavit, stragemque ingentem Christianorum edidit. Vide plura quae scribit Pontanus in Commentariis in centum sententias Ptolemaei.

Anno domini
1265
Basileae Rauracorum, perniciosa Birsi fluvii inundatione multum damni oppidanis illatum est. Henricus Episcopus Basiliensis, ac Rodolphus Habspurgensis post longas dissensiones arma arripuere, ortum igitur bellum intestinum etiam in urbe, in qua nobilium factiones gliscebant, ac albae stellae sodalitium Rodolphi. Psitaci verò Episcopi partes defenderunt. De qua seditione copiose leges apud Stumpsium in Helvetiorum Chronicis.

Anno domini
1268
oie_double
Circa haec tempora ex ovo, provenit anser monstrosae formae quem se vidisse refert Albertus, cum duplici collo, quaternis pedibus et alis, dorso uno, ut videretur anser unus alium deferens: sed non diu vixit.

Anno domini
1269
In Cracoviensi regione ( ut à Martino Cromero libro 9 Polonicae historiae scriptum est) honesta quaedam matrona Margarita Virboslai comitis uxor triginta sex pueros vivos uno partu edidit, vigesimo die mensis Januarii.

441

Sexta verò die Decembris crepusculo novus et insignis splendor, in figuram crucis efformatus, coelitus non modo urbem, sed omnem circum circa regionem illustravit.

grosse     croix2

chien_double
Calissae intra octavum diem natalis Christi natus est vitulus cum duobus caninis capitibus atque dentibus, et septem pedibus vitulinis: capitum autem majus quidem in loco suo, minus verò ad caudam situm erat. Ab ejus cadavere canes atque volucres abhorruere. In Silesia vero apud Machalovum pagum, et inter Odram et Nyssam fluvios, triduo sanguine pluisse dicitur. Hoc anno graue bellum inter Boleslaum Ducem Poloniae et Calissiensem. Item Saxones, sive Marchiones Brandenburgenses, recruduit. Sulentia expugnata, et incensa, et aestas ejus anni tota ferè continentibus pluviis, et insolita aquarum inundatione, non modo segetibus, verum etiam pecudibus et jumentis pagisque et oppidis, plurimum incommodi attulit.

442

Anno domini
1274
In Anglia post terraemotum, quo multa aedificia corruerunt, sanguine in Wallia pluit, quasi prodigium exitiale illae genti, cujus sanguine breui tempore post, ea regio passim maduit, sub Leolino Griffinigio, qui novas seditiones in Anglia fecit, et Francos sibi socios fecit.

seisme4     enfant18

Anno domini
1274
In Germania prope Lauffenburgum oppidum in finibus Helvetiorum ad Rhenum fluvium situm, natus est infans manibus ac pedibus anserinis, horrendo capite.

Anno domini
1276
Rhenus fluvius ex vehementioribus imbribus adeo intumuit, ut alveum suum praetergressus, multa hinc inde in planicie avulserit atque avexerit, Basileae pontem fregerit, ibidemque circiter centum homines magno impetu submerserit. Grandinis impetu circa montem Boccetium in Helvetiis non terrae sata tantum sed pecudes ac armenta infestata sunt.

Anno domini
1275
In Cracoviensi territorio puer quispiam dentatus eodem quo natus est die, distinctè et articulatè locutus est, donec religioni Christianae initiatus, et dentes, et sermonis usum amisit. Alius vero semestris in urbe Cracoviensi proloquutus, Tartaros adventuros, et Polonorum capita praecisuros esse praedixit: Rogatusque, divinitus id se scire, et sibi quoque illud malum impendere, respondit, Quod post annum duodecimum demum evenisse satis constat. Hoc anno fuit bellum Silesicum. Polessiensis terra et Prussia à Masoviis, et Cujaniis devastata eft. Postea Rudolphus Imperator bellum Boemis intulit.

443

Anno domini
1276
monstre
In Polonia circa Cracouiam apparuit in ea nocte media, in qua initium anni est, coelum clara et non injucunda luce ad breve tempus resplendens, in lacu deinde quodam daemonem quendam à Piscatoribus exemptum fuisse memoriae proditum est. Ad eum hyberna glacie concretum, vicinis cum Sacerdotibus vexilla, cruces et reliquias sacras, quibus vis daemonum propulsaretur, ferentibus piscandi gratia, convenisse. Immisso autem reti, primo quidem tractu, contendentibus piscatoribus, tres pisciculos, altero nihil nisi rete convolutum, tertio denique monstrum horrendum, caprino capite, et in speciem ignis ardentibus oculis extractum esse fertur. Territis autem et diffugientibus cunctis, spectrum illud sub glaciem sese immersit, ac toto lacu discursans terribilem strepitum et sonitum edidit: afflatique ab eo nonnulli homines foeda ulcera retulerunt. Obiit hoc anno Boleslaus Pudicus Poloniae rex, Boleslaus item Pius Calissiensium dux, item Boleslaus Calvus seu Rogatra Legniciensium dux. Ottocarus secundus Bohemorum rex in Austria, commisso cum Rodolpho Caesare, et Ladislao rege Ungarorum praelio, proditione suorum, occubuit.

Anno domini
1278
lion_ne
In Argoia Helvetiae provincia, nobilis quaedam matrona leonem crudelissimum animal peperit, quod quidem Joannes Stumpsius in Helvetiorum Chronicis, anno qui à nativitate Christi 1278 esse factum scribit, licet alii historici in aliud tempus rejiciant. Eo anno defuncto Joanne XXI Pontifice, Nicolaus IV in ejus locum electus est.

444

Bellum inter Rodolphum Caesarem et Otacarum Bohemorum regem ortum, ac in campis Austriae trans Danubium cruento praelio conflictum. Rodolphus victor Suevorum Alsatumque virtute factus est. Otthocarus verò strenuè pugnans occubuit.

eclipse     eclipse5

Anno domini
1278
Sol defecit, quum Luna triduo ante idem passa esset, et Mercurii stella visa est in medio Sole, velut macula nigra. Per idem tempus, Carolus Magnus ex Hispania victor rediens ad Pyreneos montes, Vasconum insidiis exceptus, ingentem accepit cladem. Caesar Pontifici Romandiolam et Exarchatum Ravennatem concessit, qui Bertholdum Ursinum nepotem suum Romandiolae comitem declaravit. Senatorium munus sibi Papa retinuit./b>

Anno domini
1280
Alphonso Arrogonum Regi hujus nominis secundo, in Quitensi templo crucem auream sine humano artifice apparuisse memoriae proditum est. Eo anno rex cum Caroli Magni auxiliaribus copiis, superatis Sarracenis, fines Austurum depopulantibus, Vlyssiponam Lusitaniae civitatem, suae ditioni subjecit.

Ad populum praedicante plebano Thuricensis Ecclesiae, apud tumbas martyrum ibidem patronorum, lapis violenter nullo movente confractus, tantum legitur fecisse sonitum atque fragorem, ut omnis populus concussus metu tremuerit, ac si testudinis arcus corruerint. Eodem anno tertio Octobris major pars Turegi igne consumpta, ac insuper dissensionibus civium seditione populi, irruentibus censuris ecclesiasticis sive excommunicationibus mirum in modum concitata, ruinae patuit.

445

Eodem anno cum in Trajecto homines utriusque sexus, in ponte fluminis choreas licentius ducerent, ac Sacerdotem, qui sacram sinaxin ad aegrotantem deferret, contemnerent deriderentque, ponte fracto, in Mosam praecipitati, circiter 200 ex illis divina ultione absorpti, contemptae simul religionis, ac levitatis suae poenas dederunt.

Anno domini
1281
Ferunt Tyberinum amnem Romae adeò insolenter auctum, ut ad Pantheum, quod nunc divae virginis ac omnium sanctorum est templum, aram maximam quaternis pedibus et amplius supergressa sit fluminis alluvio. Nicolaus quartus ejus nominis Pontifex Maximus, anno sui Pontificatus tertio mense octavo obiit, cui successit Martinus quartus. Hamburgum Saxoniae incendio maxima parte consumptum est. Anno sequenti Pisae à Germanis dirutae.

poisson_lion     enfant19

Anno domini
1282
In Martini quarti papae pontificatu ex illustri quadam foemina pontificis necessaria, natus est puer villosus, et in speciem ursi unguiculis armatus, quo monstrifico partu permotus pontifex omnes ursorum imagines, quae fortè in ejus domo fuerunt, jussit deleri, manifesto argumento receptae ab ea imaginationis in conceptu. Incidit id monstrum in 1 Martini Pontificis annum, quo tempore in Tyrrheniae ora apud Centum cellas captus est pisçis, absoluta leonis specie, qui mare extractus, humanam vocem ululatu expressit, ad Pontificis conspectum delatus est, qui in urbe veteri tunc fortè erat. Obstupuit Pontifex et omnis multitudo quae illi apparebat insuetam belvae formam, praesertim Pelagicae, sed ita vulgò persuasum video, nihil nasci in aliqua naturae parte, quod non idem et in mari cernere sit. Genuenses et Lucenses à Caesare libertate sunt donati.

446

Tartari Pannoniam invadunt omnia usque ad Pestum vastantes. Pisae à Germanis dirutae. Siculi Gallorum insolentiam ac lasciviam non ferentes, Joanne Prochitio authore (qui à Petro Arragonum rege ad hoc paratus erat) omnes Gallos, ad campanae pulsum, uno vesperi interfecerunt. Apud Forum liuium eodem tempore Galli caesi sunt./b>

seisme4     comete4

Anno domini
1285
In Italia gravissimus terraemotus factus est, quo multa aedificia hinc inde penitus ad terram prostrata sunt. Duravit terraemotus sua concussione, per aliquot dies, erat tum Bonifacius Pontifex Reate, unde Columnius antistes aliquanto prius ejecerat, hic veritus tectorum ruinam, patenti atrio sibi casam construi jussit ex materia tenuissima, ut ne casus quidem multum timeri posset, perseveravitque in aperto esse plures dies. Apparuit inde Cometes magnitudine insigni, et haec in caetera Italia. Veneti per id tempus, aut certè non multò prius posteriusve, exeuntibus induciis quas in aliquot annos cum Genuensibus pactas habuere, confestim ad retinendum maris imperium publicè classem instruunt. Pisani navali praelio à Genuensibus victi 50 triremes et 12000 viros amisere. Tartari iterum Pannoniam invaserunt, omnia usque ad Pestum devastarunt.

Anno domini
1285
Dum Carolus Gallorum rex cum exercitu Hispaniam invadens, cum Petro Aragonum rege bellum gereret, grandium muscarum agmen varii coloris, Gallos impetens, aculeis non secus ac gladiis occidebant.

447

Multis praeterea aliis malis oppressi, de victoria desperantes, discesserunt ac in itinere passim catervatim conciderunt. Inter quos et ipse Carolus languore confectus, lectica delatus, apud Ampuras defecit. Lucius Marineus Siculus libro 11 de Hispaniae regibus.

mouches     femme_lion

Anno domini
1290
In agro Constantiensi, mulier humano capite leonem peperit. Rudolphus Imperator Comes Habspurgensis per suos milites arces Clanx et Wilberg in Abbacella Tubertal, atque castrum Yberg in Turtal contra Abbatem Wilhelmum Sangallensem occupat.

thebes

Anno domini
1295
Hoc anno tertio Nonas Aprilis, quo die tum Paschalia erant, nix alta terras operuit, grandines insolitae attrivere fruges.

448

Pridie Nonas Septembris tellus intremuit. In Alpibus Rheticis quindecim castella, arces eversae, fames Boios afflixit.

Anno domini
1298
comete8
Cometes futurae maximae cladis indicium in coelo apparuit, afflictionem Christianorum indicans. A Judaeis sacra Christianorum furto ablata, ludibrio habita, atque in mortario pistillo contusa, cruorem emanasse, memoriae proditum est. Judaei Norinbergae ac in Francia Orientali, gladio ac incendio extincti sunt. Scoti Vallaceo duce ad libertatem aspirantes, Anglos Scotia deturbarunt, castra oppidaque ab eis receperunt.

Anno domini
1300
Iterum Cometa visus est, hoc anno quo à Pontifice annus Jubilaeus reductus est. Varii motus in Italia fuerunt. Concitata apud Belgas multitudine opifices et infimae conditionis homines à Francis defecerunt, et domini provinciae facti, ingentes regis Francorum copias superarunt et crudelissime interFecerunt. Bonifacius Pontifex ejus nominis octavus Philippi Francorum regis auxilio à Scarta Columnense, Ananiae captus et in carcerem conjectus est, quem tamen Ananienses cives tertia die liberarunt. Albertus Imperator in Helvetia magnum conscripsit exercitum contra Hollandos.

Anno domini
1301
Hoc anno Calendas Decembris ventus vehemens aedificia, casas evertit. Subsequitur maxima aeris tranquillitas, coeli serenitate et calore insolito, adeo ut in Januario arbores frondescerent, postea aquarum eluvies ingens fuit. In Italia ortae sunt factiones Alborum ac Nigrorum, ut prius Welforum et Gibellinorum. Stumpsius, in suo Chronicorum opere, iterum Cometae meminit, quem magnam cladem in Flandria factam deinde, portendisse scribit.

449

comete2     eclipse6

Anno domini
1304
Cometa tribus mensibus versus Septentrionem apparuit. Hoc anno Danubius Reginoburgii versus Aquilonem exosa fluctibus tellure, cursum intendit, aggere ingentis molis ex lapidum cumulis, tignis, et arborum truncis congesto, ad pristinum alveum coactus est. Bonifacio octavo Pontifice mortuo, Benedictus undecimus successit, qui Philippum Pulchrum Franciae Regem excommunicatum à Celestino, absolvit. Edoardus quartus Anglorum Rex Scotiam subjugavit, cui Odomarum Valentinianum Pembruchi comitem praefecit.

Anno domini
1305
Iterum Cometa in hebdomade passionis Christi apparuit, quem pestis per universum ferè orbem sequuta est. Curia Romana Avinionem in Gallia translata. Venceslaus Bohemorum rex Olomuncii interfectus est.

Anno domini
1307
Eclipsis solis facta est 3 Idus Februarii stante utraque sydere in 25 parte Aquarii, et 4 Calendas Martii eclipsis Lunae facta est, et eadem nocte apparuerunt acies, in coelo mirae magnitudinis. Iterum 12 Calendas Septembris eclipsis Lunae facta est hora noctis tertia. Eodem anno ante caedem Alberti Romanorum regis (qui ad Russam fluvium prope Vindonissam ac Bruck Ergoviae oppidum, dolo Joannis Rodolphi fratris filii confossus, in gremio mulieris militiam sectantis expiravit) eques aulicus impetitus à crabronibus, ab equo desiliit et evasit, equus verò à crabronibus occisus est.

450

eclipse2     cavaliers

Eques autem Badenam Ergoviae oppidum, Helvetiorun comitiis hodie nobilitatum, veniens, malum omen Alberto exposuit, quod cum loco cedens, vitare conaretur, jam dictis insidiis occubuit. Paulo post eodem anno Hospitalarii Sancti Joannis Rhodum à Sarracenis receperunt.

Anno domini
1309
Polis perpetua ardens per coelum delabitur. Henricus septimus Imperator Italiam intravit, omnem Longobardiam accepit, ac Mediolani ferrea corona coronatus est. Ungari à Clemente quinto excommunicati eò quod Carolum non recepissent. Donaldus Dux insulanus Robertum Brisaeum Scotorum regem bello lacessens, captus est.

Anno domini
1310
siamois
Circa haec tempora in agro Florentino puer natus bicorpori effigie, geminis capitibus, quaternis manibus, circa genitales partes connexus, sicut non nisi in geminos pedes desineret, et hic quidem partus diebus (ut perhibent) paucis vixit.

451

Anno domini
1313
Cometa per 14 dies apparuit, qui à Septentrione versus meridiem discessit juxta motum Martis. Milichius in secundum librum Plinii naturalis historiae. Mons maximus in Burgundia imperiali, à monte dehiscens, vallesque coartans, multa agricolarum millia oppressit, ac currens per multa milliaria, circiter quinque hominum millia suffocavit, ac tandem ad alios montes, mirabile dictu, reversus est, ut refert author Fasciculi temporum, ac Chronicorum etiam Norinbergensium.

comete4     avalanche

Eo anno Florentia ab Alberto Imperatore obsessa. Robertus Britanniae rex Scotorum sylvestrium loca subegit, et fames maxima per totum triennium Lituaniam et adjacentes regiones graviter afflixit.

Anno domini
1314
comete8
Cometa horribili specie, tres continuos menses flagravit, post Henrici septimi mortem, is bellum designavit civile, quo Ludovicus Bavarus, et Fridericus Austriacus diffentientibus electorum suffragiis simul electi, de imperio 8 annos decertarunt, donec tandem Friderico in praelio capto, solus Ludovicus imperium retinuit.

452

Eo regnante mox alii effulserunt duo, alter anno 1337, alter biennio post. Secuta hos est praeter atrocem pestem, perniciosa dissensio Electorum, qui à Clemente Pontifice incitati, deposito Ludovico Carolum quartum crearunt, mox et eodem amoto, Guntherum Comitem Schwartzburgensem accersiverunt, quae res novos peperit tumultus, et iterum ad arma concursum est, brevi post tamen veneno sublatus Guntherus imperium Carolo concessit.

Tres Lunae apparuerunt in coelo, Eodem anno rex Franciae Philippus obiit, De Imperatore deligendo contentio facta est post Henrici obitum, in qua quidam Ludovicum Bavarum , alii Fridericum Austriacum delegére. Quamobrem inter eos bellum fuit, duravitque annos octo, quo tandem Ludovicus obtinuit, et regnavit solus annos 24.

Anno domini
1316
siamois7
In pago vallis superioris Arni nomine Tertanio monstrum est natum habens duos pueros uno umbilico ad invicem inunctos, cui ab uno latere et genitalia erant membra, et bina quoque pendebant invalida crura, ab altero verò latere crus solum exibat imperfectum, vixitque diem unum. Ludovico Francorum rege mortuo succedit Joannes ejus filius adhuc puer diebus 20 post quem Philippus Ludovici frater annis quinque. Eodem quoque anno Joannes vigesimus secundus ejus nominis Pontifex Maximus in Pontificem est electus cum vacasset sedes annos duos et menses tres.

453

Anno domini
1322
In ipsis Junii Calendis factus est in Germania terribilis terraemotus. Die verò ejusdem mensis quinto visus est circulus rubeus circa orbem Solis, et propè comparuere duae cruces eminentes. Eodem autem anno per omnes Sueviae civitates imperiales incendia saevierunt, aquarum inundationes, latrocinia, seditiones.

seisme5     halo

croix     croix2

Anno domini
1329
Hac tempestate factis quatuor profundissimis hiatibus, magnum prorupit ignis flumen ex Aetna monte. Ignis ejus noctu horrendum habet aspectum, nec lucet ut alius ignis, interdiu autem obscurè ardet, haud secus quam accensum sulphur, qua materia mons est plenus.

454

volcan
Veteres multa de hoc monte scribunt. Strabo verò potissimum, qui et in cacumine montis se fuisse asserit, et omnia diligentissimè lustrasse. Aiunt nonnulli in summo apice mirabiles esse mutationes. Interdum enim eructat igneum flumen, aliquando flammam ignis, aut obscurum fumum, quin et hoc maximè est mirandum, de illius ignis calore, quod ille nullo frigore temperari potest, neque frigus per calorem illum dissolui. Superior enim pars montis plena est cinerum, qui hyemali tempore cooperiuntur nivibus, supremum fastigium montis est planum, compraehenditque per circuitum, circiter viginti stadia, hoc est, dimidium milliare Germanicum, in cujus medio consurgit colliculus quidam, ex cineribus congestus, unde aliquando ignis, et aliquando fumus exhalat, noctu videtur ignis in vertice montis, interdiu ferè fumus quidam obscurus ascendit, nostro tamen aevo, quando materia combustibilis putabatur per ignem consumpta, nihil visum est ex monte ascendere, praeter caliginosum vaporem.

Anno domini
1330
Solis et lunae facta est defectio. Graeci Teutones eodem anno invadentes ingens bellum excitarunt, quod proximis annis saepius renovatum est. Pisani Petrum Corbonensem falsum Pontificem: quem Imperator Ludouicus in Germaniam transiens Pisis reliquerat capiunt, et ad Joannem Pontificem Avinionis tum degentem mittunt, apud quem suum errorem confessus, vitam suppliciter exoravit, donec triennio pòst, honesto carcere asservatus interiit.

455

eclipse     eclipse5

Anno domini
1333
Septimo Calendas Julii, continua fulgura atque coruscationes terruere mortalium mentes, multosque extinxere, sacris atque victimis, vici, urbes lustratae, quidam equo vectus, reclinato capite in collum equi, fulmen evitavit. Eluvies quoque aquarum praeter solitum agros inundavit. Eodem anno Constantiae ad lacum Acronium propter laesos ac male tractatos Christianos, novem Judaei interfecti, sex aquis submersi, atque duodecim combusti sunt.

inond2
Arnus continuis imbribus immense auctus, tres Florentiae pontes cum murorum urbis parte ac proximis fluvio aedificiis, maximo civium terrore prostravit. Anno proximo Joannes vicesimus secundus Pontifex et Philippus Francorum rex una cum Venetis in Graecorum desensionem classem armarunt, qua superatos Turcas represserunt.

456

Anno domini
1335
Tantae magnitudinis pisces, seu cete fuerint, seu alterius generis, Lubecum appulerunt è mari , ut nonnulli eorum viginti, aliqui decem et octo, quidam etiam viginti quatuor pedum longitudine visi sunt, idque prodigii, loco, ac si aliquid portenderet, habitum et observatum est. Hamburgae sub idem tempus fuit seditio atque tumultus non mediocris ex eo quod Ecclesiastici magistratui adversantes, sua opinione ac voluntate in omnia adulteria censuram agere animadvertereque vellent. Quam controversiam tamen ac litem Bremensis Episcopus composuit.

comete2     pluie_sang

Anno domini
1337
sauterelles
Dirus Cometes per quatuor menses apparuit, cui accessit alius, qui cum hoc per tres amplius menses Junium, Julium, Augustum, effulsit. Quippe alias sanguine etiam pluisse traditur. Locustarum quoque tunc ingens vis ab Orientis ora erupit, senas alas habebant, dentibus gemmarum in morem nitentibus armatae erant, nubium in morem Solis conspectum auferebant, longitudine quinque ac triginta millia passuum, latitudine decem occupabant, acie instructa aëra sulcabant, in terra castra metebantur, antecursores itinere unius diei locum aptum castris occupaturi, legiones anteibant, quae in cohortes distributae, cum ortu Solis proficiscebantur, nona demum super tellure sedebant, ubi annona deficiebat, aliò migrabant.

457

Hyemis frigore coactae latebris, aestate rediturae, se condebant. Quarto demum anno Ciconiarum, Graculorum, Cornicum, Monedularum, et hujusmodi volucrum agmina illas devorarunt, herbas, arborum frondes, segetes, foenum, per universam, qua longè lateque porrigitur Germaniam, tres aestates depastae sunt, frustra coelum aeris crepitu, tintinnabulis arcescitum. Rotuvila nobilis ac Consistorio Imperiali nobilitata civitas, fulmine in censa ac miserè vastata est, licet coelesti flamma 60 tantum homines consumpti sint, Pestis Norinbergae multa hominum millia absumpsit.

Anno domini
1340
comete4
Cometa vel stella crinita iterum in coelo visa. Franci ab Anglis superati decem millibus trucidatis. Pestis Florentiae 16 millia urbanae multitudinis extinxit et per agrum foeda strage desaevit. Sarracenorum 200000 ab Hispanis in Granatae regno occisi.

Anno domini
1341
Frigus in hyeme tantum fuit, ut militantibus Cruciferis in Livonia, nares, digiti etc. ex frigore perierint. Constantiae ad lacum Acronium eodem anno gravis ac perniciosa civium erga Magistratum fuit seditio. Norimbergae diro incendio 400 aedificia consumpta sunt.

Anno domini
1343
In gravi et atrocissimo Venetorum cum Genuensibus bello, cum navali jam utrinque praelio confligerent, corvorum vim ingentem aiunt supra classem adversis agminibus inter se conflixisse, ac partem alteram adeò vexatam, ut plumae cruorque fusus Venetas triremes resperserit, remigem adhaec ex sua in proximam navim transilientem, ab immani pisce exceptum et devoratum. Genuenses a Venetis ad Corsycam victi Mediolanensi Archiepiscopo se suosque submiserunt.

458

Anno domini
1344
In mense Septembri, corvorum pulli implumes in nido reperti sunt, quod Aventinus in rebus Bavaricis magni prodigii loco observatum putat. In oppido Veldkirch non procul à lacu Acronio sito, chasma vel ignis de coelo in urbis plateas cecidit, verum cum magno omnium stupore ac metu intueretur à civibus, iterum à terra in coelum absque ullo detrimento, (ut Stumpsius in Chronicis refert,) sublatus est. Fame hoc anno in Suevia potissimum ac Helvetia maxime laboratum.

Anno domini
1345
pluie_grenouilles
Terraemotus ingens in die conversionis Pauli Germaniam quassavit, pagi et arces multae corruere. Item bufones pluviae immixti, ceciderunt.

Ingenti etiam eodem die motu terrae ad octavum scilicet, Calendas Februarii pleraque aedificia publica et privata Venetiis corruere, aliqua terrifico aspectu acclinarunt, et in his sacrarum aedium turres, uno atque altero loco, inde dies quindecim plus minus ve terra mota est, quo contigit, ut omnes ferè gravidae mulieres, quae tum in urbe erant, abortum fecerint, inde foedissima pestilentia invasit urbem, inguinariam dixere: fuit ea vis morbi adeò letalis, ut ex omni languentium numero vix centesimus quisque mortem evaserit. Ex Scythia primum orta dicitur, inde per oram Pontici maris; et Hellespontum grassata, per Graeciam demum et Illyricum Italiae insinuatur. Sabellicus libro 8 Enneadis 9. Gualtherus Athenarum Dux appellatus, decem menses Florentiae tyrannidem obtinuit.

459

thebes

Angelus Acciolus Florentinos liberavit. Philippus Francorum rex, Usurariorum bona fisco tradidit.

Anno domini
1348
mouches
Ingens vapor magnitudine horribili boreali movens regione, magno aspicientium terrore, per coelum visus et delapsus est in terram. Et eodem anno bestiolae quaedam multiplicato numero in oriente de coelo ceciderunt, quarum corruptione et foetore execrabilis pestilentia subsequuta est, quae per tres integros annos per totum ferè mundum debachata est. Primo enim in Asiam apud Indos passim per provinciam irrepens, usque in Britannos, et omnes gentes adeò desaevit, ut vix decimus quisque ex millesimo homine superstes manserit, et pleraque loca prorsus derelicta sint. Florentiae autem sexaginta hominum millia absumpsit. In Germania autem hoc anno tanta fuit pestis per Europam grassans, qualem in historiis nemo legerat fuisse inter mortales. Fuerant autem de ea infamati Judaei, quod eam provocaverint fontibus infectis, et propterea cremati sunt ubique locorum, quidam inventi fuerunt, ceu omnium maleficiorum authores, atque in Hispania de veneficiis convenisse.

460

Item de nece multorum puerorum, de falsificatione super debitis instrumentorum et monetae, unde plebs furens omnes traxit ad supplicium. Cremati multis sunt in locis Judaei, et cum evadere se non posse viderent, incluserunt se in domibus, et se ipsos cremaverunt una cum locis vicinis. Dicitur Moguntiae hinc tantum excitatum ignem, ut magna campana in Ecclesia sancti Quintini ex igne defluxerit, etiam inventi fuerunt sacculi in fontibus veneno pleni, quapropter fontes et putei obstruebantur, et loco aquae putealis, homines utebantur aqua fluviali et pluviali: Multi etiam ex Judaeis utriusque sexus baptizati sunt, pauci amore Dei, sed potius timore poenae. Civitates lmperiales diruerunt domos Judaeorum, et ex lapidibus earum, atque caemiteriorum ipsorum construxerunt turres et muros. In summa, omnia erant plena tumultibus propter Judaeos.

Anno domini
1349
Octavo Calendas Februarii in Norico qua Pannoniae, Illirico, Dalmaciae, Carnis, Histriaeque continuatur, maximus terraemotus, vespertinusque fuit, durabat, nec ante dies quadraginta sistebatur, varieque terra quatiebatur, miraque edebantur opera: Moravia Boiaria superior sensit: sex atque viginti urbes et castella prostrata esse, in acta ejus anni relatum est, homines cum pecoribus interierunt. Moenia, templa, aedes subversa sunt, totae urbes corruerunt, urbibus devoratis, agrorumque tractu hausto, villae elisae, animalia permulta, quae intra fuerant exanimata sunt, hiatus subsequutus, partim remansit, partim cuncta sorbuit, ita inducto solo, ut nulla vestigia extent. Quinquaginta amplius homines vaccas villicas mulgentes, cum vaccis extinctos diriguisse, et corpora à Spiritu terreno in salarias statuas redactas apud Charinos. Haecque simulachra sibi et Cancellario Austriaco conspecta esse, refert Conradus de Meydenberg ejus tempestatis insignis Philosophus et Mathematicus, saevissima mox in universum orbem terrarum grassabatur pestilentia, plerique mortalium extincti sunt, quarta pars vix superstes fuit, et subito lue rapti, dicto citius interiebant, pueri puellae laeti mira referentes, animam afflabant, pagi, vici, ad solitudinem redacti sunt, quidam irae coelesti haec attribuebant, vulgus à Judaeis fontes in perniciem populi Christiani intoxicatos credidit, quamobrem in plerisque vicis, oppidis, Judaei igne concremati sunt.

461

Duodecim millia Judaeorum poenas crudeliter dedisse in regionibus dictis, horum temporum scriptores referunt. Buessarii (vulgo Penitentiarii dicuntur ) tum hominum genus dirum, superstitiosum subito apparuere, quingenti nonnunquam, aliquando mille viri, mulieres convolabant, oppidatim bini procedebant, nudi superiora usque ad umbilicum se verberibus duriter caedebant, tot dies quot quisque annos natus erat.

pont

pluie_sang
Sanguine quoque pluit hisce diebus, et rivi cruenti manarunt. Apud Kelhaim in ripa Danubii torrens sanguinolentus (qui juxta conscios secretorum naturae nil aliud est, quam vapor vuidus, qui confusus halitu terreno igneoque rubescit) erupit, nunc temporis ad rei memoriam extat ibi templum lapideum, cui est à sacro sanguine cognomen.

462

Anno domini
1350
seisme4
Villacum Germaniae urbs terraemotu corruit, et per Pannoniam atque Italiam nonnullae civitates nutarunt, in quibus multa aedificia funditus corruerunt. Philippus Francorum rex obiit, et Joannes primus filius ejus regno successit. Jubilaeo Romae celebrato, vix decimus ex mille, peste superstes fuit. Gunther comes Schwarceburgensis Imperator factus Francofordiae veneno perit.

Anno domini
1352
Cometes sub ipso Septentrione, mense Decembri apparuit, quo extincto graves ventorum aestus subsecuti sunt, et caelestis trabs priore ardente parte per coelum labi visa.

comete2     poutre

Ludovicus Philippi Tarentini principis filius, postquam contra Ludovicum Pannoniae regem Apuliae regnum obtinuit, atque Clementis Pontificis nomine Neapoli inunctus, regiam potestatem accepit. Praeterea hoc anno Frignanus Mastyni filius ex pellice natus, dum pater Belzamum Teutonicorum oppidum recreandi animi causa se contulisset:

463

conspiratione inter cives excitata, ipse urbis dominium occupavit, et Canem ipsum patrem cum omnibus aliis filiis exclusit. Canis verò aliorum auxilio adjutus congregato exercitu urbem obsedit et post multas oppugnationes demum recepit, et de ipso filio Frignano aliisque seditiosis civibus supplicium sumpsit.

Anno domini
1353
locustes
Coelestis flamma post solis occasum inter Zephirum atque Austrum latissimè excrescens, terribilique ostentans incendium, tandem murmure magno per coelum ruit. Anno item proximo flamma coelestis longum per se trahens extinctum licuitem à Septemtrione in austrum repentè ferre visa. Infinitus prope locultarum numerus in Africa Cyproque apparuit, quae herbarum et arborum depascentes succos, magnam frugum sterilitatem fecere. Solis eodem anno magna est facta defectio. Joannes Vicecomes Mediolanensium praesul et bellicosissimus tyrannus moritur. Marinus Falceianus Venetiarum Dux, cum usurpare sibi universam reipublicae licentiam quaesivisset, securi percussus dignum suae vitae exitum invenit.

Anno domini
1356
Ipsa die Sancti Lucae Euangelistae, hoc anno per Germaniam factus est horrendus terraemotus, in quo etiam Basilaea Rauracorum decies gravissimè concussa est, circa horam autem noctis undecimam templum Cathedrale, ac nulta alia urbis aedificia corruere diversis in locis, in quibus circiter 100 homines miserè periere. Ortum est etiam (ne una calamitas sola esset) perniciosum urbis incendium, quod cum nulla ratione extingui posset, aliquot diebus edax flamma impunè (quasi in civium perniciem conjurasset) hinc inde urbem magno incommodo affecit. Liechstallum oppidum quod duabus à Basilaea milliaribus distat, eodem tempore corruit, cum multis finitimis ecclesiis.

464

seisme5     incendie

Corruere etiam ad aliquot milliaria diversi generis arces utpote, Homberg, duae Telsperg, 3 Wartenberg, Farnsperg, Gilgenberg, Münchensperg, Leüwenberg, Hertenberg, Mersperg, Tierstein, Leüwenstein, Bischoffstein, Wildenstein, Neüwenstein, Engenstein, Richenstein, Birszeck, Hagenbach, Brombach, Froburg, Haselburg, Landofer, Munstral, Steinbrun, Buttingen, Hertwiler, Dorneck, Pfefficken, Büren, Landtskron, Münchenstein, Waldeck, Berenfels etc.

Anno domini
1357
Sic etiam in Hispania et praecipuè Sibyliae et Cordubae plurima aedificia terraemotu conciderunt. Angli in Parisiensi agro Francos superant et Joannem eorum regem cum Philippo filio ceperunt. Eodem praeterea anno Bulla à Carolo quarto Norinbergae constituta ac confirmata est. Richardus Dux Walliae Joannem Francorum Regem cepit non procul à Channa Anglorum castello. Jus Teutonicum in castro Cracoviensi à Casimiro institutum.

Anno domini
1358
Exundatio magna aquarum in Scotia. Ludovicus Brunsvicensis et Luneburgensis obiit. Constantiae ad lacum Acronium pestis ad integrum annum mirum in modum grassata est. Wasserburgum castrum non procul à Constantia devastatum.

465

Anno domini
1363
Hujus anni dira siccitate, tanta foeni penuria per Germaniam laboratum est, ut magna jumentorum pecorumque pars fame perierit, pars detractis è tectis straminibus vix servata sit. Ejus praeterea anni hyems tam frigida, ut lacubus per Helvetiam glacie obductis ferè omnibus, aves aquatiles in oppidorum etiam plateis victum quaerentes, caperentur à civibus.

Anno domini
1365
locustes
In Augusto per Helvetiam tanta cicadarum advolavit copia, ut instar nivis omnem terram obtegerent, ac agrorum fructus infestarent. Eodem anno Leopoldus Dux Austriae introductis in Germaniam Anglorum 40000 Argentinam obsidione cinxit, ac contra Helvetios frustra incitavit. Stumpsius.

Anno domini
1372
soleil_croix
Helvetia perniciosis terraemotibus hinc inde magno omnium metu ac horrore concussa est. Basilaea autem ejus impetu iterum graviter quassata 1 Junii, quinta autem die post, insolitus circulus circa Solem visus supra quem duae cruces rubei coloris eminebant. Eo anno Schaffhusia Helvetiae civitas diro flagravit incendio, in quo circa 70 homines periere. tertia vix civitatis parte ab incendii improbitate relicta.

Anno domini
1373
Coelum tota nocte crebro ardere visum. Sydus crinitum effulsit. Carolus quartus Romanorum Imperator migravit ex hac vita. Clades ingentes subsequutae. Civitates Italiae Florentinorum ductu à Pontifice Romano pleraeque defecerunt.

466

Anno domini
1374
pendu
Basilea Rauracorum doleatoris cujusdam servus, obfurtum apud Magistratum accusatus, atque lata sententia in patibulo suspensus est. Verum cum paulò post judex à carnifice interrogatus, num latae sententiae satis factum esset. Judex satis factum coram omni populo (ut fieri solet) affirmavit, ac suspensum iterum deponere jussit, ut facto sepulchro terrae mandaretur. A patibulo igitur in feretrum depositus, dum ad sepulturam defertur, revixit. Verum civis qui suspensum accusaverat ob furtum sibi ablatum, dum fraude ac fuco non casu hoc accidisse judicat, indignabundus carnificem confodit, et sic suspendens in suspensi sepulchro tumulatus est.

Posnaniae basilica cum adhaerente sibi turre, dextra de coelo tacta, ita ut perrupto culmine, et angulo turris, parva fissura facta in fornice, in sacellum regium fulmen penetraret: ac caeteris rebus intactis, solas Praemislai regis, et Rixae uxoris ejus imagines confringeret. Hoc anno in Polonia et Posnaniae pestis mirum in modum grassatur. Zemovitus Masoviorum Dux, diris devotus, quod non bonorum ecclesiasticorum invasores exercuisset. Iaroslaus postea diem obiit.

locustes
In Helvetia fluviorum diversorum inundationibus, multa depopulata sunt. Rhenusque fluius adeo intumuit, ut suo impetu Basileae Rauracorum duo pontis juga avexerit, atque inferioris Germaniae urbes multis damnis affecerit. Eodem anno locustarum inaestimabilis multitudo mense Augusto ab oriente veniens totam fermè devastavit Galliam, quae majores erant quàm caetere locustae, habebantque sena alarum remigia, et mirum dictu est, ut castrorum acies, distinctis ordinibus per aëra ferebantur, vel terrae incumbentes castra metiebantur. Duces cum paucis exercitum itinere unius diei praeibant, quasi loca apta multitudini provisuri.

467

Circa horam nonam ubi duces pridie venerant, insidebant. Nec à loco occupato movebantur, quousque Sol suum repraesentaret ortum. tunc per turmas suas proficiscebantur, ut in parvis animalibus disciplinam militarem cerneres. Segetibus vescebantur, quae ab eis ita depastae sunt, ut veluti immani tempestate consumptae viderentur, spacium diurni itineris quatuor aut quinque milliaribus extendebantur. Pervenerunt autem usque ad mare Britannicum, superficiem terrae cooperientes, in quo, dante Deo, violento ventorum flatu impulsae, atque in profundum asportatae, demersae sunt. Aestu verò atque refusione Oceani rejectae, littora maritima repleverunt, tantaque congeries facta est, ut instar montium cumulatae coacervarentur. Ex eorum autem foetore ac putredine aer corruptus diram pestem finitimis generavit, ex qua multi perierunt. Fames maxima Italiam annis duobus pressit.

Anno domini
1387
Calendas Junii, magnus atque horrendus terraemotus fuit in Helvetiis, ubi etiam paucos post dies, ingens circa solem circulus diro aspectu visus est. Sequuta sunt diversi generis bella, fames, ac perniciosae hinc inde inundationes, quae incolis damnum inferebant.

seisme5     halo

468

canons

Anno domini
1378
Ortis in Helvetia multis inundationibus, Rhenus Basileae lacerans Rheni pontem, duo ejus juga quibus fulcebatur, avexit. Birsus praeterea ibidem adeò intumuit, ut in foro piscario cimbis hinc inde ac navibus ab una domo in aliam cives veherentur. Eodem anno bombardarum machinarum bellicarum usus à Monacho Germano inventus est.

Anno domini
1381
enfant6
In Anglia subitò ortus est terraemotus, quo multa passim aedificia corruerunt. Hoc anno sequuta est sub Richardo secundo Angliae rege, perniciosa seditio. Totus Occidens civilibus odiis gliscebat, tota Anglia peste mirum in modum afflictata, magni motus fuerunt etiam in Flandria ob nova vectigalia à Ludovico Comite mercibus imposita. Altercationes perniciosae, non sine mutuis odiis factae sunt, inter Vrbanum VI. Pontificem Romanum et Cardinales Gallos numero 13 ob Pontificis electionem, quam non ritè factam arbitrabantur.

Anno domini
1389
Eo anno quo inter Venetos ac Genuenses ( qui denuo arma resumpserant) pax certis conditionibus facta est, eo ipso die quo pax firmata, infans natus est crura brachiaque quaterna habens, vixitque quo ad sit ex sacro Baptismi fonte sublatus. Leopoldus Dux Austriae ab Helvetiis victus, magna cum nobilitate occubuit. Galeacius vicecomes Mediolanensis, interfecto Barnabove effertur.

469

Anno domini
1391
comete9
Cometa apparuit, qui Veru appellatur, satis singularis cum coma et radiis sursum erectis, capite deorsum pendente. Hunc inter caeteros Cometas qui apparere solent, astronomi pessimum dixerunt. Sed quia non mane sed tempore vespertino apparuit, significabat tarde eventura illa quae communiter mox eveniunt. Fortassis idem ipse est quem sub Carolo sexto Francorum Rege, in Septentrione apparuisse Gaguinus libro 9 de Francorum Regibus memoriae prodidit. Eodem anno 22 Martii, gravis terraemotus concussit Helvetiam. Septem annorum pax inter duces Austriae ac Helvetios in viginti annos extendebatur. Proximo verò anno, clades Sigismundi Hungariae Regis cum Gallis fuit.

Anno domini
1391
In Gallia Belgica non longè ab urbe Leodio, constanti fama gestum ferunt, quod Aeneas Sylvius, qui deinde pius Pontifex dictus est, in sua Europa literis mandavit. Nidum sive in arbore, sive in rupe falco sibi paraverat, ovaque fovens pullos avidus expectabat, hunc corvi supervenientes loco deturbavere, ovis ejus effractis ac voratis. Spectaverunt id è proximo bubulci, fugientemque trepidum falconem annotavere. Postridie (mirabile dictu) falcones corvique, quasi ex toto orbe ad pugnam vocati, isti Septentrionalem, illi meridionalem partem tenentes, ordinatis aciebus, et tanquam rationis capaces essent aliis qui cornua observarent, aliis qui media ducerent agmina dispositis, atrox ac ferocissimum praelium in aëre commiserunt.

470

In quo cum modo corvi, modo falcones cederent, et iterum resumptis viribus, certamen instaurarent, totus undique subjectus ager et pennis et cadaveribus obtectus est. Ad extremum victoria penes falcones fuit, qui non solum rostris, sed etiam unguibus acerrime decertantes, corvos omnes ad internetionem delevere. Exin parvo tempore interjecto, cum duo de Leodiensi ecclesia contendentes, alter à Gregorio XIII, alter à Benedicto XII, in Episcopum electus: erant enim inter illos de Romano Pontifice disceptationes, et ambo cum copiis in eundem locum pugnaturi venerunt. Joannes Dux Burgundiae alterum armis juvit, alterum Leodiensis populus sequebatur. Pugnatum est collatis signis, summa utrinque contentione, horrendum cruentumque praelium factum. in quo tandem victor Joannes Dux triginta millia hostium caesit.

Anno domini
1400
In quadragesima apparuit horribilis Cometa longam habens caudam. Sequutae sunt ingentes calamitates, varii et inauditi morbi.

oiseaux2     comete7

Homines correpti sunt pustulis quibusdam, leprosi nolebant, ut hoc morbo obnoxii cum ipsis versarentur, sed horrebant eos. Hoc anno amnes exarverunt. Sequenti verò magna pestis sequuta est. Eo anno ex Alpibus Presbyter quidam alba veste indutus, magnam secum trahens multitudinem, in Italiam descendit, quam Alborum sectam Bonifacius nonus Pontifex eradicavit, igne exusto sacerdote.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 08/01/2023