De prodigiis et ostentis

De l'an 1401 à l'an 1500

471

Anno domini
1402
Cometa apparuit multum excellens, et visus est versus occidentem, mox inclinato jam sole ultra nostrum horizontem, et anno sequenti omnium tyrannorum crudelissimus Tamerlanes saevit in partibus orientalibus, et in Turcorum et Sarracenorum utriusque sexus homines, talem commisit caedem, ut de solis capitibus murum faceret. Dominus Malleolus Turicensis in libro suo cui titulum fecit, De nobilitate. De hoc Cometa Pontanus sic scribit: Ne autem quae remotissima sunt a nostra memoria, semper referantur, priusquam Tamyris, sive ille Tamerlanes vocatus est, Scytharum ac Parthorum rex, cum innumerabili manu Asiam invaderet, longinquis è terris movens, in orientis coeli cardine ingens Cometa visus est, qui ortum versus ferretur, hunc haud multò pòst Asiae penè totius clades sequuta est. Hanc historiam eleganter describit Camerarius de Ostentis.

Anno domini
1403
Cometes in coelo est visus. Galeatius Mediolanensium dux continuans adhuc per suos duces in Florentinos bellum, apud Malegnanum Mediolanensis agri oppidum moritur.

Anno domini
1406
In Sabinis biceps vitulus natus, in Piceno infans cum sex dentibus ortus. Tum Turcae nostra passim loca capere coeperunt. Polydorus Vergilius libro 3 Prodigiorum.

Anno domini
1413
Puella biceps in Boiaria Aquilonari inter Danubium atque Alemannum amnes, in Sandersdorff nono Calendas Aprilis nata est in mola pagi, quae et quaterna brachia, totidem manus et pedes habuit. In Helvetia tanta insolitarum avium copia advolavit, ut volantium alis, solis splendor obtectus, tenebrae inducerentur. Ladislaus Apuliae rex eo anno post obsessam Hadriani molem, Romam occupavit.

siamois8     oiseaux

472

Tempestas ventorum imbriumque insolita, nonas Augusti hora secunda pomeridiana Misenae, in templo Cathedrali duas turres cum septem campanis dejecit, in tectis imbrices tegulasque, in domibus fenestras et valvas grando diminuit, in collibus et hortis arbores radicitus turbo evellit. Albis et Trebisa extremi pontis partem sustulerunt. Vici oppidani ad coenobium usque Franciscanum fuerunt navigabiles. Anno proximo concilium Constantiense auspicatum est.

Anno domini
1415
eclipse6
Insignis eclipsis solis, feria sexta post corporis Christi facta. Joannes Huss ex Bohemia assertor veritatis adversus Pontificem, contra salvum conductum, ac fidem à Sigismundo Ungariae rege datam, in concilio Constantiensi post datam fidei suae confessionem combustus est, die 6 Julii. Ejus verò discipulus Hieronymus de Praga 30 Maii, ibidem Christi martyr factus est. Ludouicus Delphinus efflavit animam, cui Joannes frater successit.

Anno domini
1416
Vigesimo primo Julii die, quae divae Magdalenae sacrata erat, gravissimo terraemotu Basilaea Rauracoram concussa est, ac adeò quidem, ut magna civium pars ex urbe fugiens ad montes, alii in sylvas agrosque, quasi in tutum sese reciperent. Dux Sabaudiae cum Walesianis pacem iniit.

473

thebes

Anno domini
1421
Quarto Decembris Rheni ex imbribus vehementioribus tanta facta est inundatio, ut Lauffenburgi et Brisaci pontes magno impetu dejecerit, ac magna hominum jumentorumque clade, in Hollandia circiter 30 civitates ac pagos lacerarit. Imperium Romanum contra Bohoemos quasi haereticos, bellum suscepit, auxiliantibus Tigurinis ac aliis quibusdam Helvetiae civitatibus.

inond2
Decimotertio Calendas Decembris noctu subitò Oceanus ventis fluctus et procellas tollentibus, inundavit, universam Suithollandiam aquis operuit, pecora simul et homines interiere, pagi tribusque ecclesiasticae, quas Parrochias nominant, amplius septingenta cum templis, collegiis, monasteriis, sacerdotibus, monachis unda obruti sunt. Sigismundo Bohoemiam repetente magno cum exercitu, arx Zollerensis per integrum annum à civitatibus imperii obsessa, dedita ac destructa est. Bellum inter Bavariae Duces fuit.

474

Anno domini
1422
Maxima Tyberis exundatio. Mox concilium generale Papiae indictum , ac deinde Senas translatum est.

Anno domini
1424
Vigesimaquinta Julii tanta est facta Rheni inundatio, ut Basileae in ipso Rheni ponte manus lavare ex profluente licuerit: ubi etiam pontis aedificia magna lapidum mole aedificata avexit, et minoris Basileae moenia superarit. Eo anno Basilienses cum 1000 selectissimis militibus ad Ludovicum Palatinum Rheni contra Marchionen Badensem profecti sunt.

Anno domini
1427
Hyems sine frigore, qua circa festum Nicolai arbores et fruges floruerunt, sequenti aestate pestis vehementissima invaluit. Veneti cum Florentinis foedus icerunt. Carnignola ad Venetos defecit.

Anno domini
1428
seisme4
Decimotertio Decembris, Basilaea Rauracorum terraemotu iterum adeò fuit concussa, ut non tantum domorum tegulas de tectis, sed magnam etiam caminorum partem in terram dejecerit, aliquotque in urbe aedificia laceraverit. Nivis deinde copia per Germaniam quaedam aedificia in terram prostrata sunt. Eo anno Joanna puella 20 annorum arma arripiens Carolum Regem Francorum septimum, contra Anglos ac Burgundiones magnifice defendit, capta tandem ab Anglis Rotomagi crematur.

Anno domini
1432
Albis hoc anno bis effluit. Sexto Calendas Martii alveus Misenae pontem superat, quae inundatio duravit quatriduum. Iterum XI Calendas Augusti cataracta coeli totum pontum evertit, muros meridiem versus dejicit, duravit ea vis aquae usque ad diem quintum. Fit harum inundationum mentio in Vandalia Crancii, et in Georgii Fabricii Chemnicensis Misniacis

475

inond2     eclipse

Anno domini
1432
Magna Solis facta est defectio. Paulus Guinisius qui luce damnabatur, dolo suorum captus ad Mediolanensem ducem deducitur, et unà cum filiis diuturno carcere maceratur. Mediolanensis classis Genuae comparata in ipso quoque Genuensium litore Venetis Florentinisque superantibus profligatur, undecim navibus longis in fuga interceptis.

Anno domini
1433
veau_2_tetes
Wylae in Turgaviae oppido vitulus biceps procreatus est, et ejusdem oppidi portis per dies plures, spectaculi gratia, affixus est. Eodem anno in Turgavia fame laboratum est maximè et adeò quidem ut ejus carnium civibus à sacerdotibus contra leges ac caeremonias pontificias sit diebus jejunii concessus: quo latrantem fame stomachum facilius reconciliarent. Unde etiam Constantienses 1700 personas publica eleemosyna singulis diebus ex Turgavia alvere.

476

comete7
In Polonia Cometes non obscurus, plus quam per tres menses pernox, face ad occidentem versa, comparuit, et eo anno Vladislaus rex obiit. In Germania secuta quadriennis frumenti penuria. Eodem anno nascitur Henricus postremus Fridericus Saxoniae ducis electoris filius, qui obiit adolescens. Concilium Basiliense auspicatum. Sigismundus Ungariae rex Imperator Romae jamdudum factus hoc anno ab Eugenio Pontifice coronatus est.

Hoc praeterea anno contigit, mirum dictu, quod Aeneas Sylvius in sua Europa scribit. In agro enim Bononiensi pirum quandam aridam ex minoribus formicis pastus causa, complures ascenderant, supervenere majores non parvo numero, quae illas partim occiderunt, partim dejecerunt. Post duas fermè horas, tanta minorum formicarum vis exorta est, ut totus ager nigro tectus agmine videretur. Accessere stipatae omnes, et arboris undique stipitem circumdantes paulatim ascendere coeperunt. Majores formicæ ubi hostes adesse animadverterunt, conglobatae supernè pugnam expectaverunt. Postquam simul acies convenere, commisso praelio majores morsu rabido, modo illas modo istas e minoribus interemere, totasque brevi spacio confecerunt, ut cadentium morientiumque cumulus, ad piri radices non parvus in terra succreverit. Sed cum pertinacius instarent minores, semperque acies aciem premeret, vigintique aut plures unam ex hostibus circumdarent, et à tergo et à fronte pugnantes, undequaque latera confoderent, victae tandem majusculae, et ad unum omnes necatae, illati prius temerè praelii poenas dedere. Haec acta sunt spectantibus Romanae Ecclesiae copiis, cum Petri Cathedram Eugenius quartus teneret.

477

Anno domini
1434
Iterum in Germania ripam transcendit Albis 8 Calendas Julii, multorum pecorum hominumque strage et interitu, Joannes Vitelescus Patriarcha, Romam omnemque ecclesiae terram recepit. Unde Genuenses spreto Philippo, se in libertatem vendicarunt. Genuenses Alphonsum captum Philippo Mediolanensi mittunt, qui illum liberè dimisit.

ville2
In Helvetia prope castrum Mellingen in fluvio Rusa viderunt incolae cruoris rivulum erum pentem. Sequutum est per Helvetiam epidimia labes, quae Tiguri brevi circiter 3000 homines absumpsit. In aliis vero ejusdem regionis locis dira incendia, aliaeque calamitates ortae sunt.

Anno domini
1437
Sigismundus Ungariae rex ac Germanorum imperator cum Ulmam Suevorum magna solennitate ingressus est. Eodem die quoddam genus piscium Ungaricorum in Germania incognitum à piscatoribus ad imperatorem delatum est. Miratus est imperator. Hi sunt inquiens, regni Ungariae veri regnicolae nobis obviando catervatim occurrentes, ac nos in regnum nostrum requirendo nunciantes. Ipso autem imperatore inde recedente, pisces disparuerunt, et nunquam in Germania postea visi sunt. Sigismundus vero eodem anno die Lunae vigesimonono mensis Decembris defunctus est.

Anno domini
1439
comete4
Cometa in Polonia apparuit. Functius in concilio Basiliensi contra Eugenium quartum hoc anno pontifex creatur Felix quintus Constantiae ad lacum Acronium decem mensibus peste 400 hominum perierunt.

478

Anno domini
1440
In ecclesia Thuricensi apud Helvetios Cathedrali, duodecimo Septembris in ipsa ecclesiae dedicatione, auditus est ingens strepitus ac clangor incerto authore. Secutum est bellum Tigurinum cum Suitensibus ac Glaronensibus.

Anno domini
1443
Terraemotus Poloniam, Hungariam , et Bohemiam vastat. Alphonsus Arragonum rex Neapolim cepit, et Apuliae regnum obtinuit pulso Renato. Ladislaus Ungariae rex Huniadis auxilio Turcas vicit, et anno ab hoc altero à Turcis caesus interiit.

seisme4     comete4

Anno domini
1444
Hoc temporis tractu Cometa solstitio aestivali visus, mentes mortalium perterruit, excidia, bella, cladesque futuras portendit. In Boiaria rubigo, coeleste frugum malum, nullo minus noxium, siliginem exussit. Erucae dirum animal visae, quae erodunt frondem et florem arborum, et depastam arborem turpi facie relinquunt. Romae quinto decimo Calendas Octobris pons Tyberinus corruit, aquis obruti interierunt quingenti sexaginta homines, qui eo Saecularibus ludis, quos Nicolaus contra decretum Constantiensis senatus aperuerat, confluxerant.

479

Anno domini
1444
In Rauracorum agro circa leprosorium Sancti Iacobi, prope Basileam, magnus armatorum atque confligentium strepitus, clamorque bellicus ad triginta noctes continuas sine authoribus auditus est. Post menses igitur duos, Ludovicus Delphinus magno Armeniacorum exercitu ad dissipandum Basiliense concilium irrumpens, cruentissima cum Helvetiis, eodem loco quo ante strepitus nocturnus auditus erat, strage conflixit. Eodem anno medio mense Augusto, in montibus et pascuis intolerabiles et grandes nives ultra triduum durantes violenter irruerunt. Multa pecora frigore perierunt. Basilea iterum terraemotu vigesimo Novembris, in festo Sancti Andreae concussa est.

Anno domini
1445
Albis inundans pridie Idus Maii, multas villas perdit, ex agris greges et armenta abripit.

deucalion

Anno domini
1446
Decima septima Aprilis mare in tantam rabiem excitatum fuit, ut post Dordracum eruptionem sibi fecerit, dissolverit factos aggeres, liberumque in terram acquisierit ingressum, perdiderit terras et homines, oppida et vicos, submersae tunc fuerunt sedecim Parochiae, et interierunt circiter centum millia hominum una cum pecoribus, et rebus suis, sensit tunc Dordracum non vulgare malum. Fridericus tertius Romanorum imperator Helvetiis bellum indixit, cui civitates imperii, quia res tota ad domum Austriae et non ad imperium pertinebat, auxilia denegarunt.

480

Eodem anno ars Typographica in Germania inventa est, praeclarum Deidonum, quo non minus religionem quam omnia artium ac facultatum studia in primis promovere Deo placuit.

Anno domini
1446
inond2
Vicesimo septimo Januarii circa Zofingen, Lenzburg, Sursee, Araunc intempesta nocte est visa instar meridiani diei fulgurosa claritas ad moram unius horae, intonantibus, fremendis tonitruorum coruscationibus, et ventorum validis concussionibus: mox iterum tenebrae secutae sunt. Primo Februarii in oppido Sursee, dum homines primo diluculo ecclesiam visitarent, in caemiterio et alias in duabus domibus, multum coagulati sanguinis reperierunt. Februarii tertio die in monasterio ibidem vicino Eberseg prope Sursee mane ambitus monasterii plenus jacuit mortuorum cadaveribus, quo tremende cognito disparuerunt. Item mense julio quidam Suitenses circiter viginti de oppido Zug exeuntes, Thuricensibus damnum illaturi, Merops avis duobus prae caeteris praeeminentibus appropinquabat, et capitibus eorum morsu cohaerens continuo, insedere laborabat, qui violenter ipsam abjicientes, et demum occidentes, versus montem pergebant. Thuricenses in insidiis latitantes, eos aggressi duos illos interfecerunt. In fine hujus anni die videlicet Mercurii, post nativitatem Christi, Basileae Rauracorum Birsus fluvius, adeo suo impetu urbem invasit, ut in foro piscario sex domorum aedificia cum multis bonis avexerit.

Anno domini
1448
In Germania circa divi Georgii festum, ex crebrioribus nivibus decem dierum spatio omnia ita glacierum asperitate obducta sunt, ut frigissimam alioqui hyemem facile superarent, quae tamen, mirum dictu, terrae fructibus nequaquam obfuerunt.

481

Eodem anno bellum inter Albertum Marchionem Brandenburgensem et Noribergenses ortum est, in quo principes Marchionem, civitates vero imperii Noribergenses defendebant. Invicem autem plurimae caedes, rapinae, atque pernitiosa incendia facta.

Anno domini
1448
seisme4
Neapolis in Campania, nobilis illa et vetusta civitas, quae olim Parthenope appellata est, passa est horrendum terraemotum, in quo aliquot millia hominum perierunt, et grave damnum sustinuerunt. In Suevia ac praesertim circa Augustam Vindelicorum ingens grando circa divi Mathei festum bis in die ingens damnum dedit, cum lapides sua magnitudine gallinarum ova longe superarent. Ortum est in Helvetia bellum inter ducem Sabaudiae ac Friburgenses. Rinfelda civitas à nobilitate Austriaca astu capta est. Casimirus Poloniae rex in festo Joannis Baptistae in regem coronatus: ac Christiernus comes Aldenburgensis, in Daniae ac Nortvegiae regem electus est. Anno vero proximo Tartari Poliam ac Russiam invaserunt.

Anno domini
1449
Quarto Calendas Septembris diei hora sexta, solis facta est defectio. Alphonsus Arragonum, Apuliae et Siciliae rex obsidione Plombini maritimi oppidi super tres menses fatigatus, cum ex suis multos amisisset, et caeteri labore et aestu maxima ex parte languidi, imminentem Florentini populi exercitum formidarent, obsidionem dissolvit, et totum exercitum in Romanum agrum reduxit. Franciscus Sfortiae filius Mediolanensium copiarum dux, Venetorum exercitum in quo quindecim fere bellatorum erant millia, non longe à flumine Addua juxta Caravazium oppidum superat.

482

eclipse5     seisme4

Anno domini
1449
Terra non uno in loco valide commota est, quibus accessit terroribus minacissima praedicatio Roberti Minoritanae observationis. Nunciabat is Romano populo caeterisque Italiae populis iratum numen, cujus voce prophetica tanquam è coelo missa, tota commota est Roma, aliaeque civitates quam plurimae, in quibus supplicationes ad deorum iras placandas institutae sunt. Amadeus dux Subaudiae, qui in Basiliensi concilio in Pontificem maximum electus erat, Friderici Caesaris autoritate motus, ob publicam pacem honori renunciavit, ac se in monasterium contulit. Quare sublatum est schisma quod decem jam annis duraverat. Tartari Poliam et Russiam populantur, occupatis Polonis bello Valachi.

Anno domini
1450
Equuleus anno Jubileo ante portam apud Urbetellos, quae Romam vergit, praegnans, frequenti astante populo dum pareret expiravit. erat autem Hermophroditus, quamvis foeminei sexus nullum in eo vestigium cerneretur. Mox oppidum à Jacobo Picinino per proditionem ( in bello Senensium ) captum, et multum in eo bello hinc inde cruoris effusum est, multique in perpetuum exacti exilium. Angli à Francis ad Formianum victi. Normannia universa post triginta annos demum in Francorum potestatem rediit. Angli Aquitania expulsi.

Anno domini
1453
Bizantium antequam in ponto ab immanissimis Turcis, terra marique oppugnaretur, compertum est apud Comum citerioris Galliæ urbem, vergente ad occasum die ingentem canum multitudinem per aëra ferri, postquam diversorum pecorum armenta, species pedicum, primo levis armaturae, deinde hastatos scutatosque subsequi, equitesque in turmas divisos ingenti instructa acie prosequutos, horis fere tribus imaginem adventantis exercitus praebuisse.

483

Anno domini
1453
chiens_celestes
Quo de prodigio copiose Alexander ab Alexandro libro tertio capite decimoquinto. Eodem anno Ungari Bohemi ac Moravii Fridericum Imperatorem in Nova civitate Austriae obsederunt, regemque eorum Lanislaum ab eo receperunt.

veau_2_tetes     pluie_de_chair

Anno domini
1456
Varia sunt nunciata prodigia. In Sabinis mense Februario vitulum capitibus duobus, Roma sanguinem apud Veneris portam, in Liguria autem carnes pluisse referebant. In agro Piceno eodem tempore, ortus infans dentibus sex, facie insolitae magnitudinis, futurae calamitatis, quae postea secuta est magna profecto indicia. Militum quorundam in Austria conspiratio orta est, qua decem annis Austria mirum in modum vexata est.

484

Inter Florentiam et Senam apud oppidum quod Cassiam appellant, anno post jubileum sexto, visae sunt nubes viginti cubitis à terra sublimes, inter se mirabili ventorum impetu agitatae, depugnare, et alterae alteras pellere et mutatis saepe vicibus pelli quae pepulerant. Interea summa et incredibili spiritus violentia domorum tecta per inane jactari, muros dejici et saxa ingentia loco moveri, vetustissimas olivas et antiquissima quercuum robora radicitus convelli atque confringi, homines et jumenta non parvis spaciis per coelum ferri, ac raptari. Aeneas Sylvius in descriptione Europae capite 54.

Anno domini
1456
comete4
Mense Junio Cometes gradu decimoquinto Cancri in oriente per mensem visus. Augusto mense ventorum vis ingens in Florentino ac Volaterrano agro, plures villas diruit, Cassianumque oppidum magna ex parte dejecit. Terraemotu Campaniae, Samnitum, Apularum, Polignorumque urbes omnes multis cum oppidis contritae, plurimae funditus eversae. Mahumetes Turcarum imperator contra Christianos exercitum ducens, ad Taurinum oppidum, quod nunc Albam vocamus, ad confluentes Savum Danubiumque situm, fugatus, castrisque exutus est.

485

thebes

Anno domini
1457
comete2
Ad lacum Benacum ( haud procul à Salodio) mons magna apertura ad imum dehiscit. Cometes quem nigrum appellant Junio mense, gradu vigesimo Piscium per mensem visus. Venetiis patricii nonnulli ambitu damnati. Alphonsus Arragonum et Siciliae rex classem triginta triremium Genuam ad exules reducendos parans adversarios confregit. Petrus de Monte Brixiensis praesul Romae moritur. Ladislaus Ungariae rex dum se ad nuptias parat, veneno extinguitur. Christiernus Daniae rex, Suetiae regnum suis adjicit. Casimirus rex Marieburgum occupat.

Anno domini
1460
Venetiis magna est atque crudelis orta tempestas, in qua turbo insolitus, naves plerasque intra ipsas pene domos submergit. Et eodem anno Mahumetes Turcarum imperator expulso Thoma Paleologo et fratre secum deducto, Peloponnesum occupat: et Trapezuntio rege capto et interempto Pontum obtinet. Et proximo anno Genuenses electo Prospero adurno principe à Gallis deficiunt.

486

Anno domini
1462
christ
In Polonia minore quadam die sol, cum ad occidentem vergeret, plus quam duabus horis, imago Christi crucifixi, cum gladio ab occidente, ad meridiem in aere tendere visa est. Caput sive calva divi Stanislai aliquoties dum in solenni supplicatione circumferretur, sudasse dicitur. Hoc anno sequuta sunt duce Borivoio Scrinino, gravia latrocinia per Poloniam. Gandavenses Sambiam vastarunt, Pomerania multis adverfis rebus utrinque vexata. Secutum est etiam praelium cruentum à Polonis ad Puscum factum, et alia mala quamplurima.

Anno domini
1466
seisme4
Quinto Decembris circa horam noctis undecimam in regno Neapolitano, Apulia, ac Benevento tantus factus est terraemotus, ut templa deorum, Pallatia, aliaque aedificia multa, magna hominum et animalium strage dejecerit.

Anno domini
1469
Septimo Augusti apud Helvetios in Walesia magna ac insolita facta est Rodani inundatio, quae ejus regionis incolis hinc inde multum damni intulit, pontesque omnes non laceravit modo, sed penitus etiam avexit. Tiguri eo anno vigintiquatuor domorum aedificia diro incendio periere.

Romae sol trigeminus visus multorum mentes turbavit.

487

3soleils2
Eodem anno Georgius Scanderbous vir bellicis artibus clarus, vi proruentes in se Turcas caede ingenti prosternit. Franciscus Sfortiae filius Mediolanensium dux moritur. ob Mediolanensis ducis obitum bellum excitatur in Italia: Florentiae enim dum primores civitatis de honore contendunt, vulgus conspirat et partibus adhaeret, aliis Petro Medices Cosmae filio, aliis Lucae Picio faventibus, ad arma igitur concursum, mox reconciliatis inter se Luca Picio et Petro Medice nobiles plures urbe pelluntur. In Germania inter duces Brunsvicenses ac civitates Hansae vocatae bellum ortum. Seditiones ac bella civilia Angliam devastarunt.

Anno domini
1470
pluie_pierres2
Romae in principio Junii grando insolitae magnitudinis, quorum grana uncias duodecim appenderunt, cecidit, quo anno Mahumetes Turcarun imperator cum magna navium classe et equitum 100 millibus Euboeam adortus, Chalcidem trigesimo die expugnant. Mathias Pannoniae rex Bohemos magno praelio afflixit. In Galliis magnum beli incendium inter Ludovicum regem et Carolun Burgundiae ducem excitatur.

Anno domini
1471
In quibusdam Germaniae locis ex grandine lapides in terram cecidere, qui sua magnitudine anserina ova superabant, quibus urbes, ac arvorum fata magnum incommodum acceperunt. Eo anno rex Portugaliae magna classe in Mauritaniam trajecit. Tingam Argillamque oppida expugnavit.

488

Anno domini
1471
Mulier quaedam Brixiae canem, aliaque Papiae catum peperere, et hoc ipso anno et mense in Brixiana civitate 15 Augusti die, hora vigesima secunda, magnus terraemotus in ipsa urbe fuit: et adeo grandis, ut cives aedium et moeniorum ruinam extimuerint.

chien_ne     lion_ne

Quo quidem anno, et grandines multae, ibidem et aliis multis in locis strutionum ovis grossiores cecidere.

enfant20     comete2

Anno domini
1472
Bernae in Italia puella nata est uno capite duabus posterioribus corporis partibus totidemque pudendis. Cometa in principio anni circa festum Sancti Agnetis apparuit, igni rutilans, crinibus longis nigrisque, in occidentalem vergebat plagam, cujus quidem corpus primum circa Librae principium fuit, postea se in septentrionem flexit, duravit diebus 80.

489

Verum isto nondum dissoluto alter apparuit, cui erat coma ignita quae in Arietis signo polita videbatur, et caudam in orientalem plagam porrigebat. Sequenti anno siccitas incomparabilis sequuta est, et pestis, bellaque cruentissima plurimis in locis evenere. Hoc anno Carolus Lotharingiae dux apud Nanseium peste absumptus est. At Carolus Burgundiae dux morte ejus accepta, Lotharingiam armis tentat. Non multo post, Ussonus Cassanus Parthiae atque Armeniae rex, ad Euphratem profectus, eo consilio ut Asiam invaderet, collatis signis cum Mahumeto Turcarum rege ita dimicavit, ut qui ingentem inferret et acciperet cladem. Duo enim potentissimi exercitus, duo maximi duces, in paucis diebus bis conflixerunt. Eodem tempore Alphonsus Portugaliæ rex, satis magna classe in Africam trajiciens, duas urbes Tingin et Argillam vicepit, oramque Tingitanam armis subactam imperio suo adjecit. Carolum quoque Burgundionum ducem adversus finitimos quosdam populos regulosque eo impetu movisse arma, ut multorum etiam annorum bellum excitaverit, quod nuper ejus morte finitum est. (Caesus autem est ad Nanseium 6 Januarii, quo die et anno etiam ducem Mediolanensem in templo caesum esse scribunt.) Hunc Cometam in suis commentariis in Centum sententias Ptolemaei non tantum, sed carmine etiam doctissimo descripsit Pontanus cum iis rebus quae secutae sunt, interpretatus est eum etiam Eberhardus Schleusinger Physicus Tigurinus in libello suo de Cometis.

Anno domini
1473
Aestate ob siccitatem et aestum nimium sylvae incensae, flumina siccata, ita ut Danubius in Hungaria meabilis fieret. Jacobus Cypri rex obiit, relicto filio infante, sub cujus tutelae nomine Veneti Cypri regnum occuparunt.

Anno domini
1474
Die Petri ac Pauli apostolorum qui erat vigesimus nonus Julii, nimia ventorum vehementia in Germania multa aedificia ad solum usque prostrata sunt, Augustae autem Vindelicorum Sancti Udalrici templum dejectum, in quo Parrochus , cum triginta aliis interiit.

490

seisme2
Laceravit tantus ventorum impetus, non tantum Germaniæ arbores ac sylvas cum reliquis , sed à Rheni tractu in Hungariam irrumpens, ejus terrae accolas multis damnis domi ac foris, affecit. Carolus Burgundiae rex Nussiam obsedit. Ludovicus Francorum rex, contra Carolum Burgundiae ducem, primo cum Helvetiis confoederatur. Petrus de Hagenbach eques, ob suam tyrannidem Brisaci accusatus, degradatus, ac postea, ut meritus erat, decollatus est.

Anno domini
1475
siamois2
In Veronensi agro infans foemina orta est binis genitalibus, duplici ventre, quaternis brachiis, id monstrum parentes multum diuque per Italiae urbes, quaestus causa, circumtulere. Bartholomaeus Pergamas dux clarissimus eodem anno moritur. Carolus Burgundiorum dux Lotharingiam occupat. Ferdinandus Magnus Hispaniae rex, Hispaniae regnum cum Alphonso Portugalliae rege dividit. Matthias ac Vladislaus reges pacem firmarunt inter Ungaros ac Bohemos. Chronicon Poloniae. Cracovia insigni incendio deformata est. Eduardus Angliae rex, a Carolo Burgundiae duce in Galliam vocatus, cum Ludouico rege amicitiam iniit, ac cum eodem foedus fecit.

Anno domini
1476
Locustae et exundatio Isulae, totam vastaverunt Poloniam. Hoc anno ipso in Franconia, atque in confinibus sylvae Ottonicae, fuit timpanista quidam adolescens, nomine Joannes Behem, homo illiteratus, pastor pecorum, apud vicum Niclashausen, qui sectatores plures nactus, simulatam quandam religionem confingens, docere coepit vulgus mobile, vitam cleri esse ignominiosam, scandalis plenam, et Deo abominabilem, telonia et vectigalia, census, redditus, decimas, et tributa non esse persolvenda, omnes aquas et nemora omnibus esse libera, ac nonnulla alia spargebat in populum, eaque sibi à virgine Maria revelata esse praedicabat.

491

sauterelles     ananie

Quamobrem magna plebis multitudo sequuta est eum, creditumque est vulgo, coelitus hominem doceri à Deo, ut qui nullas didicerat literas, disputabat cum sacerdotibus, nec de sua sententia cedebat, doctrinam Dei esse asserens: Populus qui novitate gaudere solet, undique factis votis concurrebant, et pastor ille in diebus festis maximo concursu hominum, longum sermonem in odium cleri deducebat. Aiunt una concione ad eum supra 30 millia confluxisse, artifices ex officinis, arator à stiva, puellae à falce et colo, quasi numine quodam rapti, nesciis et invitis parentibus, dominis, et magistris, abeunt recta ad Niclashausen, communitates oppidorum et vicorum, cereos, privati annulos aureos, redimicula, armillas, pecunias, puellae plerumque alterum crinium plegma offerebant. Verum Rodolphus Herbipolensis Episcopus, mature doctrinae serpenti occurrendum existimans, quodam die cum nemo circa eum esset discipulorum, missis exploratoribus, jussit eum captum Wirtzburgum duci, et in carcerem conjici, et condemnatum ad ignem comburi ut haereticum, post cujus mortem haec peregrinatio virorum et mulierum cessavit, et Episcopi Herbipolensis atque Moguntinus diviserunt inter se dona ab imperita plebe oblata.

492

Anno domini
1478
sauterelles
Stella Veneris solito decentior, decurrere visa est. Locustae per Italiam vagatae, Brixiensem agrum penitus devastarunt, unde maxima lues per totam Italiam vagata est adeo, ut Venetiis supra triginta hominum millia perierint. Alphonsus Calabriae dux una cum Friderico Urbini duce Florentinos debellat, eorumque agros ac urbes igni ferroque longe lateque depopulatus est.

eclipse4     eclipse6

Eodem anno secudo idus Julii Luna eclipsi laboravit, nec minus totum ferme lumen Solis quarto Calendas Augusti latuit, quod Astronomiae imperitis maximo miraculo pavorique fuit. Veneti gravi Hetruriae bello impliciti, in Macedonia et foro Julii, magnis Othomanni copiis vexati magno reipublicae detrimento ac totius Italiae aperto periculo bellum gesserunt. Joannes Philippus Maria Mediolanensium dux, amissis suorum octo millibus infeliciter cum Roberto Severina regis Ferdinandi duce conflixit.

493

loup
Hyems fuit horrida, quae saeviebat magnis et assiduis imbribus. In Hispania dum Joannes Arragoniae rex 18 magno cum exercitu hinc inde varias urbes adoritur, ingens variusque serpentum numerus actus frigoribus, è proximis sylvis, et montibus egressus, ad stationes militum et ipsa castra perrepsit. Serpentes autem quamvis admirabilis magnitudinis, innoxii tamen in castris oppressi nimio frigore, inter homines versabantur. Lupi quoque gregatim milites è castris non procul egressos saepius invasere. Multorurn etiam fontium, quibus milites in castris utebantur aquae, paludis et lacuum qui aderant exhalatione corruptisque vaporibus infectae, nonnullis nobilibus opinatae mortis causa fuere. Postremo per horrenda vox et humanae persimilis, noctibus fere singulis auditur, quae nihil praeter horrorem moesticiamque portendens, magnum timorem militibus fortissimis incutiebat.

loup
In Helvetiae variis locis, in aëre pugnantium magnis viribus acies. Post aliquot deinde menses diversi generis cruces ac globi ignei, qui in terram cadentes rerum vestigia conspicientibus multis reliquerunt, visa sunt, quod in Baliliensium annales memoriae publicae retinendae causa, relatum est.

494

croix4     croix2

Eodem anno Helvetii contra ducem Mediolanensem qui peditum equitumque selectissimorum 15000 eduxerat, circiter divi Martini festum, ad Tesinum amnem manus conserentes, interfectis Mediolanensium 1400 victores non tantum evaserunt sed praeda etiam opulentissima potiti sunt.

Anno domini
1479
faux
In Arabia cometa in modum trabis acutissimae, ac variis quasi punctis distinctae, cum falce phoenaria visus est. Eodem anno totam Carinthiam vastarunt Turcae. Cruciferi contra Polonos bellum pararunt. In Ungaria foedus inter Matthiam ac Vladislaum renovatum.

Anno domini
1480
In Creta insula (ut à Coccio Sabellico libro 1 Enneades 1 Rapsodiae traditum est) et ea quidem parte qua ad meridiem obversa est, operarii quidam dum immanis arboris truncos ad naualem fabricam radicitus eruerent, invenerunt humanum caput terrae reconditum, instar dolii magnitudine, idque imperiti homines quum temere attrectassent, confestim putri vetustate solutum, in pulverem abiit.

495

Verum dentes stupendae magnitudinis, ad insulae magistratus delati, rei fidem fecere, quorum unus Venetias missus, etiam hodie in privata domo, pro miraculo ostenditur. Hoc anno Turci classe Apuliam invadunt, Lidrutum expugnant, et magnam calamitatem Calabriae cultoribus adferunt. Rheni inundatione periculosissima, Scafhusiae, Keyserstulae, Lauffenburgi, Seckingiae ac Rinfeldiae civitatibus Rhenanis pontium omnium aedificia demolita sunt. Bafileae autem tria juga de ponte ablata.

Anno domini
1482
Hoc anno ventus nullus fuit per totam Germaniam, et annonae abundantia magna. Graculi et Picae magno numero ad aliquot miliariorum spacia in aëre confligentes, ejus belli quem Galli cum Britannis gesserunt ostentum praebuere. Verum hoc ipsum alii in annum Christi 1484 referunt.

Anno domini
1485
eclipse5
In die divi Gregorii, duodecimo Martii videlicet, adeo propter solis eclipsim sunt omnia obscurata, ut deficiente jam die, candelae accenderentur, in urbibus gallinae, foris vero diversi generis aves, ad solita ac nocturnae quietis loca, sese reciperent. Duravit autem haec eclipsis ad quartam horae partem, quam statim secuta est ingens rerum omnium penuria, fames, ac perniciosi hinc inde tumultus. Sixtus quartus Pontifex obiit cui successit Innocentius octavus. In Walesia Helvetiae pestis 1400 arripuit brevi admodum tempore.

496

Anno domini
1486
siamois8
In Palatinatu non procul ab Heydelberga in pago quodam Rorbachio, gemini utriusque sexus obversis tergoribus annexis, nati sunt: Maximilianus Henrici filius, in Romanorum regem coronatus est. Albertus Bavariae dux, Ratisbonam Germaniae urbem munitissimam ad Danubium sitam occupat.

Anno domini
1487
Biceps infans Patavii natus est, in quo praeter naturae luxuriem nihil alioqui foedum aspectu. Omnia magis tetra in puero, qui per eosdem dies Venetiis editus est, ore plurivariam scisso, et praeter multa foediora relatu, genitale membrum habuit vertici agnatum, atque ob eam rem non placuit in apertum referri. Et (ut saepe evenit, ut animis semel religione imbutis omnia aurium oculorumque ludibria pro portentis habeantur ) percrebuit rumor, gallinam ad Apostolorum aedem gallinacei cantu infausto omine edidisse, extincto confestim ejus domino, qui leviter aegrotabat, eaque interfecta repertum aiebant ovum in proximo, in quo Basilisci, species esset inchoata.

enfant15     siamois9

497

basilic
Affirmabant alii natum in parricidae domo Basiliscum, quem pertinaci incubatu gallus exclusisset, sed haec vulgo credita, tanquam parum constaret Aphricae id malum esse, nec totius, ut quidam scribunt, sed Cyrenaicae tantum. Patavii horrende terra concussa est, conciditque eo motu aedes Carmelitanae virginis. Et res Italiae per id tempus ita se habebant, quum ad ortum et occasum solis, et ad septentrionem externae gentes, magnis quatiebantur bellorum motibus, ac nescio an gravius etiam quam nuper in Italia. Circa Syriam Bajazetus Othomannus res Meruphitici regis infestabat bello, bisque intra annum, in finibus utriusque regni est inter barbaros acie dimicatum, fuitque utrumque praelium Turcis infestum. Maximilianus Brugis dolo captus ac obsessus, sed brevi adventantibus copiis patris, liberatus est. Regnum Granatae ab Hispanis bello obtentum, ejectis Sarracenis.

Anno domini
1488
Juxta Lucernam nobile Helvetiorum oppidum in villa quadam cui Emmen nomen est, ex ovo galli monstrum (cujus effigiem ex Sebastiani Brandi collectaneis mutuavimus) procreatum est. Magna insolitarum avium copia in Turgoia ac aliis Helvetiae partibus apparuit.

monstre_oeuf     eclipse6

498

Eodem anno ab Alecuvico principe à Sulz, Ystetense castrum munitissimum (quod in Klettgoia situm) obsidione cinctum. Maximilianus Romanorum rex à suis in Flandria captus, et mox à Friderico patre Romanorum imperatore liberatus est.

Anno domini
1489
Cum Jacobus quartus, Scotorum rex (is regnare coepit anno salutis 1489 ) legatos ad regem Gallorum mitteret, essetque inter eos primus, Jacobus Ogilvius gymnasii Aberdonensis alumnus, per transversum nave acta tempestate ad litora Norvagiae (sunt qui Northvegiam vocant) compulsi sunt.

sylvain1     sylvain2

Unde in montibus ab his conspicati homines pilosi quales sylvestres esse feruntur, discurrentes. Scissitati ab incolis quinam essent, responderunt belvas esse humana forma, homines insigni odio prosequentes, verum die nil mali his intulerunt, sed ab eis fugierunt: noctu vero gregatim villas invaserunt, et homines trucidantes devoraverunt. Effregere quoque ostia. Adeo enim robustae sunt, ut mediocrem arborem radicitus evellant: truncos etiam magnarum arborum manibus ab arboribus ipsis detrahentes, inter se pugnant. Magnis itaque tum temporis excitatis circumquaque ignibus, excubiisque dispositis absque noxa transegerunt noctem, mane facto, et vento favente, in Galliam quo iter erat, iverunt, ut Cardanus libro 1 de rerum varietate capite 4 nobis memoriae tradidit.

499

Anno domini
1490
Fuit anni hujus hyems citra omnium hominum memoriam rigida, et nivalis, jacuerunt insolubiles nives usque ad initium aestatis, in quibusdam locis urbanis, concretumque est circa urbem Venetorum stagnum quam longe lateque patet usque ad mare, tam alta glacie, ut ex Margaria vico et aliis circumjectis locis pedibus curruque ad urbem iretur, disserenavit post casum nivium in plures menses, circumvehebantur venales aquae, ut affolet, in cymbis, verum rigore concretae ac securibus diffractae, ut magis oculorum aestimatione venderentur, quam mensura. Palustres et marinae volucres in paludibus deprehensae, minoraque animalia intolerandis frigoribus passim interiere. Quiescebat per id tempus Italia pace ubique parta, quum Venetis novus terror à mari ortus est. Orthomannica classis quum minime expectaretur, Hellesponti faucibus egressa, praeterque Graeciae oram vehens, haud procul Corcyra tumultuose consedit. Nec ita multo post Bajazetes rex cum ingenti exercitu terrestri ductu in Epirum venit. Matthias Hungariae ac Boemiae rex apoplexia obiit.

Pontanus testem citat, qui affirmarit allatum sibi arietem exenteratum, qui praecordia et intestina geminata habuerit.

Anno domini
1491
comete4
Cometes et eclipsis Solis, hoc anno fuit, quam pestis pecorum sequuta est. In conventu Norinbergensi, civitates imperii Licum occupant, ac Albertum Bavariae ducem, qui antea Ratisbonam occuparat, urbem imperialem, in integrum, ad ipsorum confoederationem, restituere compellunt. Vladislaus Casimiri Poloniae regis filius, in regnum Hungariae ascitus est.

500

Anno domini
1492
chute_de_pierre
Septimo Novembris in Suntgoia Alsatiae superioris limitibus prope Ensheimum oppidum, judicio imperiali vel consistorio Ferdinandi Romanorum ac Hungariae regis nobilitatum, lapis ex coeli nubibus ingenti coeli fragore in terram cecidit, duorum centenariorum pondere cum dimidio, qui essossus deinde ac in ejusdem oppidi templo catena in locum sublimem suspensus, etiam hodie miraculi loco conspicitur. pedes desineret, et hic quidem partus diebus (ut perhibent) paucis vixit.

Post medium Decembrem in Polonia tres Soles in meridie visi sunt: deinde Cometes duorum mensium spacio post occidentem Solem apparuit

3soleils2     comete2

Et hoc anno Hanselicus et Maximilianus Caesar a Vladislao Ungarorum rege victi sunt. Cazimirus Poloniae rex animam exhalavit. Cracoviae magna pars urbis ad occidentem Solem vergens fortuito incendio conflagravit, diraque lues et pestis pecudum atque pecorum Poloniam pervasit.

501

Antequam apud Florentinos Laurentius Medices insignis, atque ob multas animi dotes nunquam satis laudandus princeps obiret, mortem ferme haec antecesserunt, quanquam et alia quoque vulgo ferantur. Novis Aprilibus hora ferme dici tertia, triduo ante quam animam edidit Laurentius, mulier nescio quae, dum in aede sacra Mariae Novellae, quae dicitur, declamitanti è pulpito dat operam, repente inter confertam populi multitudinem expavefacta consternataque consurgit, lymphatoque cursu, et terrificis clamoribus : Heus Heus, inquit, cives, an hunc non cernitis ferocientem taurum, qui templum hoc ingens flammatis cornibus ad terram dejicit? Prima porro vigilia, cum coelum nubibus de improviso foedaretur, continue Basilicae ipsius maximae fastigium, quod opere miro singularem toto terrarum orbe testudinem supereminet tactum de coelo est , ita ut vastae quaepiam dejicerentur moles , atque in eam potissimum partem , qua Medicae convisuntur aedes vi quadam horrenda, et impetu marmora immania torquerentur. Qua autem nocte obiit Laurentius, stella solito clarior suburbano imminens, in quo is animam agebat, illo ipso temporis articulo decidere extinguique visa est, quo compertum deinde eum è vità emigrasse. Quin excurrisse quoque faces trinoctio perpetuo de Fesulanis montibus, supra id templum, quo reliquiae conduntur Medicae gentis scintillasse nonnihil, moxque evanuisse dicuntur. Quid quod leonum quoque nobilissimum par, in ipsa qua publice continentur cavea, sic in pugnam ferociter concurrerit, ut alter pessime acceptus, alter etiam leto sit datus. Arreti quoque supra arcem ipsam geminas per diu arsisse flammas, quasi Castores feruntur: ac lupam identidem sub moenibus ullulatus terrificos edidisse à Politiano scriptum est.

Anno domini
1493
Romae gemini nati, simulque uno corpore conjuncti adversis inter se manibus ac facie, qui pauculos vixerunt dies. Et non multo post puella virgo filium semicanem peperit. Quae sane prodigia significarunt caedes et flagitia quae postea sub Alexandro sexto Romano pontifice facta sunt.

502

siamois2     enfant21

Anno domini
1494
Berheldiae in ditione principis illustrissimi Palatini electoris, in villa non procul ab Heydelberga 14 Calendas Januarii nati sunt gemini pectoribus sibi affixis, unico umbilici dependentis vinculo constricti.

pendu
Rubeaci in vetustissimo Alsatiae oppido, ex quo natus sum, cum Episcopi Argentinensis (qui suo jure ex Dagoberti Francorum Christianissimi regis liberalitate hoc oppidum ut adjacentem regionem, quam inde Munusdatum nuncupant, obtinet) Epitropos vel dispensator, ob rationes male redditas in jus capitale traheretur, ac ipsum judicii tempus jam instaret, ab amicis atque cognatis apud Episcopum ita supplicatum est, ut libere dimittendum hominem sit ab eo impetratum. Verum cum haec sententia literis ad Senatum Rubeaquensem tardius quam conveniebat, esset declarata, eodem quo nuncius venit die jam suspensus erat. Verum cum id contra Episcopi sententiam ignotam tum temporis judici, factum esset , Senatus jussu, à carnifice iterum de patibulo depositus, ac sacra processione monachorum Franciscanorum à loco supplicii in urbem magno cum civium etiam luctu, ac lachrymis deportatus, in eorumdemque caemiterio honestissime sepultus est:

503

Visa sunt tum temporis ad octiduum à vicinioribus, ac iis potissimun qui Pfaffenheimum pagum inhabitant, nocturno tempore varia circa supplicii locum spectra, ac ad summam infimamque patibuli partem non tantum sine authoribus lumina, sed flammae etiam e terra erumpentes, ac alia quaedam quae saepenumero à sanctissimae memoriae viro Domino Conrado Pellicano avunculo meo charissimo ( qui Franciscani etiam ordinis in patria fuit ) recitata nobis sunt. Eodem anno dum Maximilianus solus regnaret, magna Gallorum strages apud Salinas Burgundiae à Germanis facta est.

Anno domini
1494
In oppido Germaniae Rotwil, ad Hirciniam sylvam sito, infans duobus capitibus , quatuor manibus, duobus pedibus natus est. Cracoviae mense Septembri mulier quaedam in platea, quae a sancto spiritu nomen habet, infantem exanimem peperit, cujus dorso serpens vivus inhaerebat , arrodens ac depascens cadaver.

siamois10     enfant22

Altera vero in suburbana villa, cui Nigrae nomen est, ad duodecimum Calendas Novembris monstrum edidit, caetera quidem humana figura, sed collo et auribus leporinis, et uno grandiore intestino, totum ventrem occupante, diducto rictu spirans.

504

enfant23
Hoc anno Fridericus imperator obiit. cum Turcis immaniter grassantibus semel iterumque conflictum. Cracovia horrendo incendio edaci vulcano consumpta. Tartari Podoliam et Volyniam depopulati sunt.

Anno domini
1495
Magna nobilium falconum una volantium copia prope Pfird in Suntgoia visa est, quod ideo prodigii loco habitum est, quod haec avis quasi solitaria sit, ac à suorum etiam convictu ac conversatione ut plurimum abhorreat. Ejus prodigii interpretatio à Sebastiano Brando ad Maximilianum invictissimum Romanorum regem scripta est.

oiseaux     siamois11

Prope Wormaciam ad dextram Rheni partem in villa Birstad, quae sita est inter Wormaciam et Benshaim, mulier quaedam monstrum enixa est, quarto idus Septembris. Erant duae puellae corporibus integrae sed in vertice fronte tenus connexae inseparabiliter, et se mutuo inspicientes, has Dominus Munsterus Mogunciae se in sua Cosmographia anno 1501 vidisse scribit, easque tum temporis circiter 6 annorum fuisse asserit, cogebantur simul incedere, simul dormire et surgere, et quum una procederet , altera retrocedebat, nasi utriusque sese fere contingebant, oculi vero non indirectum, sed in latera tantum torqueri poterant, quia paululum supra oculos frontes cohaerebant.

505

Extensa est vita illarum ad decimum usque annum, et quum tunc una moreretur, illaque à superstite resecaretur viva , aut ex accepto in capite vulnere, aut potius ex vulneris foetore et putrefactione corrupta in cerebro, sororem paulo post est per mortem subsequuta. Occasionem huic monstro dedit hujusmodi eventus: Colloquebantur duae mulieres, inter quas una uterum gestabat, et superveniens tertia ex improviso , concussit colloquentium capita, unde pregnans terrefacta , foetui concussionis dedit signum. Paravit hoc anno Turca contra Christianos magnum exercitum. Proinde in comitiis Wormaciensibus, de defensione Germaniae consultatum est.

Anno domini
1496
homme_ane
Romae in amne Tyberino monstrum inventum est corpore humano, capite asinino, cujus manus una humanae, altera vero elephantino pedi similis erat. Pedum alter aquilinos ungues, alter calceum corneum bovinum exprimebat. Ventrem habuit foemineum, mammis egregie ornatum. Totum corpus autem squammis erat undiquaque obductum, excepto ventre, ac pectore, circa posteriora habens caput senile barbatum, et aliud praeterea instar draconis flammas expuentis. Maximiliano invictissimo Romanorum regi insignis ac insolitae magnitudinis cerva donata est, quam Germanico ac Latino carmine doctissimo descripsit Sebastianus Brandus.

506

Anno domini
1496
In Suntgoia fertilissima Germaniae provincia, in pago Lanser, porcus uno capite, quatuor auribus, duobus oculis ac linguis, octo pedibus, corpore, à capite ad umbilicum usque conjuncto, ad posteriores partes vero separato, natus est.

porc_siamois     oie_2_tetes

In pago quodam qui ad Argentinensem spectat episcopatum, cui Sugenheim nomen est, duobus ab Argentina miliaribus, anser monstrosae plane formae in ovo inventus, duobus capitibus totidemque linguis, collo unico, quatuor pedibus, quorum duo eum locum occupabant, ubi in aliis alae emergunt. Reliqui vero circa podicem ( ubi duplex etiam ad ejicienda naturae excrementa exitus erat ) apparebant, aliae vero duae circa collum expansae. Eodem etiam tempore ac loco porcus sex pedibus anserinis fere similibus natus est.

hermaphrodite
Mulier quaedam Aemylia nomine civi cuidam Ebulano nupta, post duodecimum matrimonii annum in Aemylium mutata est, ac deinceps viris conversata, artes viriles in patria exercuit, uxoremque propriam, restituta dote, jussu Ferdinandi regis Siciliarum duxit, ut autor est continuator Eusebianae Chronologiae.

507

Eodem anno Vladislaus Ungarorum rex, facto divortio cum Beatrice Arragonensi, pecunia alteras à Papa impetravit nuptias, filiam domini de Gandala Vasconis uxorem sibi jungens. .

Anno domini
1496
pluie_pierres4
Inter Caesenam & Bertonorium, tertia diei hora, ad quintum Calendas Februarii tres lapides adusti coloris horrendo sonitu è coelo conciderunt, praecessit horum casum ingens sonitus, et velut fragor ruentis materiae. Fuerunt qui unum fuisse crederent, caeterum suo casu in partes dissiluisse. Significarunt id non solum literae ad multos de ejusmodi ostento privatim Venetias missae, sed pars una lapidis colore adusto, multis spectare volentibus est in medium prolata, quanquam neque aurium neque oculorum sensus apud doctos aeque valuit ac vetustas quae similis testis est prodigii. Proditum memoriae est in Thracia olim ad Egos flumen, saxum vehiculi instar e coelo lapsum, quod Anaxagoras Clazomenius sagaci vir ingenio, jam antea casurum dixerat. Per idem tempus novum morbi genus coepit in tota Italia vulgari, sub primum Gallorum in ipsam terram descensum , priore anno inchoatum,et ob eam rem (ut credere est) Gallicus nuncupatus. Nam unde primum fluxerit parum (ut video) constat. Dira lues, et quam nulla sit aetas antea experta, post varios cruciatus, pustulae corpus inficiebant, quibus in foedissima ulcera abeuntibus, supra quam exprimi possit, foedebantur humana corpora. non Elephantia, non lepra, huic malo conferri potest, et quod omnium calamitosissimum est, trahebatur morbus in plures annos, infectaque corpora, neque vita neque foeda lue defungebantur, pauci pro numero aegrotantium extincti, sed multo pauciores à morbo servati, nec tantum Italia est ea clade concussa, sed Germania, Dalmatia, omnisque Macedoniae et Graeciae ora , vigesima fere pars hominum id malum est experta.

508

Anno domini
1497
enfant24
In pago Dirlistorf sexto die Decembris, qui divo Nicolao Episcopo sacratus eft , natus est puellus corpore quidem bene compacto, cui tamen brachia pedesque ob naturae defectum non conveniebanr. Dextra enim manus cum omnino deesset, eo loco quo pollex esse solet, carnosus tumor instar verticuli aut nucis parvae eminebat. Sinistrae autem manus pars dimidia, in tres tantum digitos sed plane conjunctos, ut quoque pedes in totidem digitos desinebant. Educatus autem, non tantum cibum potumque monstrosis manibus capere, sed numerare pecuniam, subducere rationes, easdemque elegantissimis literarum caracteribus rationum libro assignare potuit, quemadmodun alia omnia, quae alias manuum auxilio ab hominibus fieri solent, Vivit adhuc domini sui liberalitate adjutus, anno 1557 quo haec scribimus, jam natus 60 annos, vividus adhuc ac obeso corpore senex.

Anno domini
1498
siamois10
In ditione Werdenberga monstrum foeminei sexus natum est, capitibus duobus, brachiis quatuor, pectore et ventre uno, pedibus duobus, Eo anno Eberhardus junior, dux Wittenbergensis fugatus, ac Ulricus fratruelis ejus suffectus est.

509

Anno domini
1499
veau_2_tetes
Vitulus prodigiosus, duobus capitibus, ante et post Cracoviae natus. Tartari in aestate Poloniam vastant. Et foedus Ungarorum Polonorum ac Valachorum contra Turcas ictum est.

Mulierem quandam Germanam Dorotheam nomine, in Italia gemino partu viginti filios edidisse memoriae traditum est, altero quidem novem, undecim altero. Quae dum hanc prolem gestaret utero, ob ingens pondus, solita est eam fascia collo et humeris appensa tumidam alvum, et adusque genua prolabentem, sublevare, ut loannes Franciscus Picus Mirandulanus princeps, in commentariis suis, in hymnum secundum autor est, qui octo infantes simul Aegyptias foeminas etiam peperisse, et earum unam quatuor partubus triginta filios protulisse, ex antiquorum Monunentis hausit. Atque in agro Mutinensi, Antoniam quandam, quadraginta filios edidisse, dum ageret ipsa annum quadragesimum, ac saepe uno partu ternos atque quaternos, ex historia cujusdam Episcopi Novocomensis recitat.

grosse     taureau_etoile

510

In Alsatia non procul à Tabernis visum est caput tauri, torvis oculis, inter cujus cornua, stella insolitae magnitudinis emicuit. Ortum est bellum Maximiliani cum Helvetiis, quod copiose in Helvetiorum Chronicis describitur.

Lucernae Helvetiorum 21 die Maii, Draco igneus immani specie, patulis auribus, crassitudine vituli, longitudine vero octo cubitorum ad pontem Russi fluvii volare visus est. In Julio mense Maximilianus Romanorum rex magno cum exercitu in Helvetiam irrumpens, Engadinum ferro flammisque misere devastavit. Helvetii partim Meronam properant, partim Hegoiam depopulantur.

dragon_igne     comete4

Anno domini
1500
In Polonia Cometa in septentrione sub signo Capricorni decem et octo diebus, horrendae magnitudinis apparuit, et hoc annoTartari Russiam et Poloniam devastarunt. Judaeorum bona direpta à cruce signatis militibus. Cracoviensis arx fortuito incendio, conflagravit, et Moschus Lituano bellum intulit.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 16/02/2023