De prodigiis et ostentis

De l'an 200 AC à l'an 100 AC

132

halo     pluie_pierres

Anno Mundi
3764
entrailles
Cumis solis orbis minui visus, lapidibus pluit. In Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae. Ariciae forum, et circa tabernae, Frusinone item murus aliquot locis, et porta urbis de coelo tacta.
Ante Christum
200

133

naufrage

in Palatio lapidibus pluit, magna Tyberis facta inundatio. Claudius eo anno consul, perniciosa tampestate ingruente, naufragium passus est.

pluie_pierres3     pluie_pierres

Insignis fuit hic quoque annus incendio ingenti, annonae vilitate, et Morte Quinti Fabii Maximi, qui viginti duos annos augur fuit. Hannibal magno exercitu Africam ingressus. Vermina Syphacis regis filius clade a Romanis profligatus est. Livius et Obsequens capite 45.

134

Anno Mundi
3677
arbres
Frumenta in arboribus nata. Plinius libro 18 capite 18. Plautus ex Sarsina.
Umbriae Romae moritur, quae propter annonae difficultatem ad molas manuarias pistori se locaverat. Eusebius.
Juxta Theram apparuit insula, quae postea Hiera vocata est. Antiochus, Scopa superato, Syriae urbes recepit et Judaeis foedere cunjuctus est. Romani Graeciae libertatem dederunt. Eusebius et Funccius.
Ante Christum
286

ville3

135

ciel_en_feu     soleil

Anno Mundi
3677
mouton_porc
anno mundi 3766. ante Christum 197 In Lucanis coelum ardere visum. Priverni sereno per diem sol sanguineus fuit. Lanivii in templo Junonis Sospitae, nocte strepitus ingens exortus. Animalium obscoeni foetus pluribus locis nunciati. In Sabinis incertus infans natus, masculus an foemina esset: alter sexdecim annorum, jam item ambiguo sexu inventus. Frusinone agnus cum suillo capite.
Ante Christum
286

136

mouton_porc     porc_homme

alienus
Sinuessae porcus cum capite humano. In Lucanis in agro publico equuleus cum quinque pedibus. Foeda omnia, et deformia, errantisque in alienos foetus naturae visa. Ante omnia tamen abominati semimares, jussique in mare extemplo deportati. Bellum Macedonicum cum Philippo exhortum. Galli, Insubres, Cenomani et Boii, duce Hamilcare Poeno, irruptiones in agros proximos fecerunt, et oppida flammis ab incendio diripuerunt. Livius libro trigesimo primo, et Obsequens capite quadragesimo sexto, Sabellicus libro 6 Enneadis 5.

Anno Mundi
3766
Inter insulas Ceramnem et Cerasiam medio utriusque ripae, et maris spatio, ingens terraemotus factus est: in quo cum admiratione navigantium repente in profundo cum calidis aquis insula emersit. Ante Christum
197

137

thebes

In Asia quoque eodem die idem terraemotus Rhodum multasque alias civitates gravi ruinarum labe concussit, quasdam solidas omnino absorbuit, quibus prodigiis territi homines à vatum Antistite intellexerunt orientis imperium Romanis cessurum, Macedonum autem regnum vacaturum Vincentius libro 6 capite 53. Eodem anno Antiochus Scopam ad Jordanem fluvium vicit Livius libro 4 decadis 3.

Anno Mundi
3767
Suessae duae portae, quodque inter eas muri erat, de coelo tactum. Formiani Jovis, apud Ostienses Jovis, Veliterni vero Apollinis et Sangi templa fulmine tacta. in Herculis aede capillus enatus, Ante Christum
196

pluie_armes     alienus

138

coq_3_pattes
in Brutiis equuleus cum quinque pedibus, pulli gallinacei cum ternis pedibus nati. in Macedonia laurea in puppi navis longae enata. Orta est hoc anno in Macedonia atrox militum Romanorum seditio. Caius Bebius Pamphilus apud Gallos et Insubres infeliciter pugnavit. Carhaginenses argentum in stipendium impositum, primum Romam advexerunt.

Anno Mundi
3768
agneau_double

porc_homme
De coelo tacta sunt, via publica Veiis, forum et aedes Jovis Lanuvii, Herculis ardeae, Capuae murus, turres, et aedes quae Alba dicitur. coelum Aretii ardere visum, terra Velitris trium jugerum spacio caverna ingenti desedit. Suessae agnus cum duobus capitibus natus. Sinuessae porcus cum humano capite. solis orbis diminui visus. Quorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et Consules rebus divinis operam dederunt. Eo autem anno Flaminius feliciter in faucibus Epiri, contra Philippum Macedoniae regem pugnavit. Thessalia, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus, a Romanis vexata est.
Ante Christum
195

139

flamme
Lucius Quintius Flaminius consulis frater , navali praelio Euboeam, ac maritimam oram omnem cepit. Achaei a Romanis in amicitiam recepti sunt, et conjuratio servorum de solvendis Carthaginensibus obsidibus, detecta atque oppressa est. Livius et Julius Obsequens Capite 48.

Anno Mundi
3768
eclipse6

mouton_5_pattes
Aedes Vulcani Summanique Romae, et Fregellis murus ac porta de coelo icta. Frusinone inter noctem lux orta. Asculo agnus biceps cum quinque pedibus natus. Formiis duo lupi oppidum ingressi, obvios aliquot laniaverunt. Romae non in Urbem modo, sed in Capitolium etiam penetravit lupus. In Galliis prosperè est pugnatum. Insubres qui in armis contra Romanos erant, a Cornelio sunt debellati. Minutius Genuam exercitu abducto, ab liguribus orsus bellum, oppida Clastidium, Litubium, item Celelates, Cerdiceatesque in deditionem accepit, atque omnia cis Padum, praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum, Romano imperio adjecit. Livius et Julius Obsequens capite 49.
Ante Christum
195

140

Anno Mundi
3769
comete4

boeuf_parlant
Eo anno quo Mithridates Ponti rex, (qui Romanos bellos vexavit postea) nasceretur. Cometa stupendae magnitudinis visus est, octoginta continuis diebus. Cujus Vincentius libro sexto, capite centesimo meminit, proximo anno, Judaei intollerabilia passi sunt, a Samaritanis, quae latè describit Josephus libro 12 capite tertio.
Ante Christum
194

Anno Mundi
3770
javelots1
Lucius Julius equestris in Sabinos proficiscens, fulmine una cum equo exanimatus est. aedes Feroniae in Capenate de coelo tacta: ad Monetae templum duarum hastarum spicula arserunt. lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis, cum in forum decurrisset, Thusco vico, atque inde Melio per portam Capenam propè intactus evasit. Haec prodigia majoribus hostiis sunt procurata. Hannibal frustra in Africa bellum molitus, ob metum Romanorum profugus, ad Antiochum Syriae regem, bellum contra Romanos gerentem fugit. Marcellus in Hetruria a Boiis est oppressus. Boii et Insubres a Romanis igni ferroque vastati. Philippus in Thessalia fusus et fugatus est. Livius et Julius Obsequens capite quinquagesimo.
Ante Christum
195

141

Anno Mundi
3772
Romani cum a Celtis praelio vincerentur, ac urbs ab eisdem caperetur in Palatio lituum amissum ferunt ( est autem lituus inflexus baculus quo ad inaugurandum sedentes coeli spatia designant.) Deinde ejectis barbaris in alto cinere intactum igni esse repertum, consumptis caeteris atque corruptis. Plutarchus in Romulo. Ante Christum
191

pluie_pierres     enfant3

Romae in foro, comitio, et Capitolio, sanguinis guttae visae sunt, terra aliquoties pluit, caput Vulcani arsit. Interamnae lac fluxit, pueri ingenui Arimini sine oculis et naso nati.

142

enfant4     pluie_pierres2

in Piceno infans absque manibus ac pedibus natus. in Adrianorum agro lapidibus pluit. Ea Prodigia ex Pontificum decreto procurata, et sacrificium novendiale factum. In Gallia Lucius Valerius Flaccus proconsul, circa Mediolanum, cum Gallis, Insubribus et Boiis, qui Dorulaco duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. Marcus Porcicus Cato ex Hispania triumphavit. Titus Sempronius Boios primum ancipiti Marte, tandem vero insigni strage cecidit. in Macedonia Titus Quintius Romanorum praesidia e Graecia Brundusium deduxit. Livius et Julius Obsequens capite 51

thebes

143

Anno Mundi
3773
Maximi et gravissimi terraemotus fuerunt, aquae ingentes, unde et Tyberis loca urbis plana inundavit.Circa portam Flumentanam quaedam ruinis sunt collapsa, porta Coelimontana fulmine icta, murusque circa multis locis de coelo tactus. Ante Christum
190

enfant4     pluie_pierres2
enfant4     mouches

Ariciae, Lanuvii, et in Aventino lapidibus pluit. Capuae vesparum ingens multitudo in forum advolavit, et in Martis aede consedit, quae cum cura collecta, et igni cremata est. Horum prodigiorum causa, novemdiale sacrum factum, et urbs lustrata est. Minutius a Lucius guribus in extremum periculi adductus, vix Numidarum industria liberatus est. Antiochus Hannibale sollicitante bellum contra Romanos suscepit, et in Hispania res feliciter gestae sunt. Livius et Julius Obsequens capite 52.

144

Anno Mundi
3774
Romae dies duodequadraginta mota est terra, et ob eam rem civitas totidem per metum et sollicitudinem feriata est dies. Quadrigae inauratae in Capitolio positae sunt, ac duodecim inaurata clypea a Marco Tutio et Publio Junio aedilibus. Ante Christum
1895

seisme     tempete

Atque ex multatitia pecunia foeneratoribus adempta. Incendio in foro Boario orto die nocteque aedificia in Tyberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni precii mercibus conflagraverunt. Livius libro 5 decadis4. Sabellicus libro 6 Enneadis5.

pluie_pierres3     flamme

145

Anno Mundi
3774
Capra sex hoedos uno foetu edidit in Piceno. Aretii puer natus unimanus. Amiterni terra pluit. Formiis porta murusque de coelo tacta. bos loquutus: Roma tibi cave. Caeterorum prodigiorum causa supplicatum est, bovem autem cum cura servari, alique aruspices jusserunt. Ante Christum
189

foudroye     inond2

Tyberis infestiore quam prius impetu illatus urbi, duos pontes, aedificia multa, et maxime circa portam Humentanam evertit. saxum ingens sine imbribus, sine terraemotu, leviori quam alioqui sentiretur labefactatum, in vicum jugarium ex Capitolio procedit, et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est. Quintus Minutius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit, et novem hostium millia occidit, caeteros fusos fugatosque in castra compulit. Boiorum regio longè lateque a Romanis vastata est. In utraque Hispania res feliciter gestae. Contra Vectones et Toletanos prosperè pugnatum. Antiochus rex in Hellespontum cum magno exercitu irrupit. Livius et Julius Obsequens capite 53.

146

Anno Mundi
3775
boeuf_parlant
Boves duo domiti in Carinis per scalas pervenerunt in tegulas aedificii, quos aruspices vivos comburi, cineremque eorum in Tyberim dejici jusserunt. Tarracinae et Amiterni aliquoties lapidibus pluit. Minturnis Jovis Templum et tabernae circa forum de coelo tactae. Vulturni in ostio fluminis, duae naves fulmine ictae conflagrarunt.
Ante Christum
188

pluie_pierres     pluie_armes

Eorum prodigiorum causa jejunium Cereri est institutum, item novemdiale sacrum, et in unum diem supplicatio facta. Eo anno contra Ligures, acerrimos hostes, prosperè a Quinto Minutio est pugnatum, interfectis aliquot hostium millibus. Duobus ferè post mensibus, Publius Cornelius cum Boiorum exercitu signis collatis, duodetriginta hostium millia occidit 3040 cepit, signa militaria 124 equos 1230. Attilius Naupactum expugnavit. navali praelio cum Eumene et Antiochi regis praefectis prosperè est pugnatum. Livius et Julius Obsequens capite 54.

147

Anno Mundi
3775
Sol quinto idus Quintilis defecit. Marcus Fritschius Ante Christum
188

eclipse6     pluie_armes

Anno Mundi
3776
pluie_pierres3
Junonis Lucinae templum fulmine ictum, ita ut fastigium, valvaeque deformarentur. In finitimis pleraque de coelo icta. Nursiae sereno nimbi orti, et homines duo exanimati. Tusculi terra pluit. Mula Reate peperit. Supplicatio per decem pueros patrimos, matrimos, totidemque virgines habita. Aemylius Regillus eo anno feliciter contra Antiochum pugnavit, et Antiochus ipse a Scipione captus est. Livius et Julius Obsequens capite 55.
Ante Christum
187

148

Anno Mundi
3778
Luce inter horam tertiam et quartam tenebrae ortae, in Aventino lapidum pluviae novemdiali expiatae. In Hispania prosperè militatum. Ante Christum
185

eclipse6     pluie_pierres3

Sacrum novendiale factum, quod in Piceno lapidibus pluit, ignesque coelestes multifariam orti, levi afflatu complurium vestimenta adusserunt. Aedes Jovis in Capitolio fulmine icta. In Umbria semimas duodecim fermè annorum natus, aruspicumque jussu necatus.

ciel_en_feu     enfant2

Galli qui Alpeis transierunt in Italiam, sine praelio ejecti. Foedus est cum Antiocho conscriptum, et a Thracibus Romani vexati sunt. Livius et Julius Obsequens capite 56.

149

Anno Mundi
3779
pluie_pierres3
In Sicilia Vulcani insula Saxosa, deserta, quae externis crateribus flammas eructabat, magna hominum admiratione nata est. Eodem anno Quintus Fulvius Flaccus praetor in citeriore Hispania 23 millia hominum fudit. Gracchus in Hispania ulteriore infinita oppida in deditionem accepit. Posthumius in citeriore Hispania feliciter etiam contra hostes pugnavit, ibidemque multa oppida expugnavit etiam Gracchus. Livius et Obsequens capite 57.
Ante Christum
184

Anno Mundi
3780
pluie_pierres3
Eo anno quo Mithridates nasceretur, eodemque simul anno cum regnum suscepisset (qui fuit annus ab urbe condita 569) stella cometae per utrunque tempus 80 diebus ita luxit, ut coelum omne conflagare videretur, nam et magnitudine sui quartam partem coeli occupaverat, et fulgore sui solis nitorem vicerat. Et cum oriretur occumberetque, vel 8 vel 7 horarum spatium consumebat. Justinus et Vincentius libro 6 capite 100. Haec autem stella a vatum et oraculorum peritis magnitudinem Mithridati in rebus bellicis praedicere vaticinatum est.
Ante Christum
183

Anno Mundi
3780
Ludis Romanis, quos Publius Cornelius Cethegus, et Aulus Posthumius Albinus faciebant, malus circo instabilis, in signum Pollentiae procidit, atque id dejecit, qua religione moti patres, et diem unum adjiciendum ludorum celebritati, et signa duo pro uno reportanda, novumque auratum faciendum censuerunt. Gnaeus Manlius de Gallograecis triumphavit. Asiaticasque illecebras invexit. In Hispania Lusitanorum, et Caeltiberorum caedes sub idem ferè tempus facta est. Livius et Julius Obsequens capite 58. Ante Christum
183

150

Anno Mundi
3782
pluie_sang2
in area Vulcani per biduum, in area Concordiae totidem diebus, sanguinem pluit, in Sicilia, insula nova maritima. Hannibal in Bithynia veneno periit. Celtiberi subacti. Obierunt clarissimi imperatores, Scipio et Philippemones. Livius libro 39 et Obsequens capite 59.
Ante Christum
181

Anno Mundi
3784
Procellosa tempestate strages in urbe facta, signa aenea in Capitolio dejecit. Signa in circo maximo cum columnis evertit. Fastigia templorum aliquot a culmine abrupta dissipavit. Mulus triceps reate natus. Ante Christum
178

seisme2     mule_3_pattes

151

flamme     pluie_sang2

Anno Mundi
3785
Aedes Apollinis Caietae fulmine ictae. In area Vulcani, et Concordiae, sanguinem pluit. Hastae Martis motae. Lanuvii simulachrum Junonis Sospitae lachrymavit. Pestilentiae Libitina non sufficit. Ex Sybillinis supplicatum, cum sex mensibus non pluisset. Ligures praelio victi, deletique. Pestis urbem et villas invasit, quae adeo urbem exhausit, ut vix in Sardiniam contra defectionem Corsorum exercitus conscribi potuerit. Sex mensibus nunquam pluit. Livius et Obsequens capite 6 Ante Christum
178

thebes

152

Anno Mundi
3785
Juxta Aeoli insulas, igne ex flatu suscitato apparuit insula quae nunc Hiera vocat. Et mox Averni nobilissima Galliarum urbs capta. Joannis Judaeorum dux et pontifex contra Hircanum bellum gessit, et a Romanis in jus amicitiae postulans, decreto senatus inter amicos relatus est. Mox Narbonam deductae coloniae. Eusebius cujus tamen supputationem non sequimur. Ante Christum
178

Anno Mundi
3787
Nimbis continuis in Capitolio signa aliquot dejecta fulmine Romae et circa plurima decussa, in lectisternio Jovis terraemotu deorum capitase converterunt. Ante Christum
176

flamme     seisme

Anno Mundi
3787
Lana cum integumentis, quae Jovi erat opposita, decidit. De mensa oleas mures praeroserunt. De Celtiberis triumphatum. res in Hispania feliciter gestae, et cum Liguribus preosperè pugnatum. Livius et Obsequens capite 61. Ante Christum
176

Anno Mundi
3788
incendie
Incendio circa forum cumplurima essent deusta. aedes Veneris sine ullo vestigio cremata. Vestae penetralis ignis extinctus. Virgo jussu Marci Aemilii Pontificis maximi flagro caesa, negavit ulterius interitorum supplicationibus habitis. In Hispania et Histria bella prosperè administrata. Livius, Julius Obsequens capite 62.
Ante Christum
175

153

Anno Mundi
3789
Lapis ingens in agro Crustumino in lacum Martis de coelo cecidit. puer truci corporis in agro Romano natus. anguis quadrupes visus. Capuae multa in foro aedificia de coelo tacta Ante Christum
174

chute_de_pierre     flamme

Puteolis duae naves fulminis ictu concrematae. Lupus Romae interdiu cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu, evasit. Eorum prodigiorum causa, Consules majores hostias immolarunt, & diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. Histrorum agri a Romanis depopulati sunt. Nesatium oppidum a Junio & Manlio oppugnatum. Mutila et Favieriavi captae, et deletae. In Sardinia res prosperè gestae. Ilienses et Ligures sunt devicti. In Crustumino, avis quam sanqualem vocant, sacrum lapidem rostro portavit.

incendie
Bos in Campania loquutus. vacca aenea Syracusis ab agresti tauro inita, ac semine aspersa. In Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publicè data. Syracusanumque prodigium expiatum, editis ab aruspicibus diis, quibus supplicaretur. Pontifes eo anno etiam mortuus est. Livius, Julius Obsequens capite 63

154

entrailles     comete4

Anno Mundi
3790
flamme
Cum immolassent victimas consules, jecur extabuit. Cornelius ex monte Albano rediens, membris captus ad aquas Cumanas mortuus. Petellius contra Ligures dimicans occisus est. Fax in coelo visa Gabiis. Gabiis Apollinis templum, et privata aedificia plura, Graviscis murus, portaque de coelo tacta. Ea patres procurari, uti Pontifices censuisset, jusserunt. Ligures victi, et Sempronius Sardos perdomuit. Livius et Julius Obsequens capite 64.
Ante Christum
173

Anno Mundi
3791
Gravi pestilentia hominum, boumque cadavera, non sufficiente Libitina, cum jacerent ulterius non apparuit. Celtiberi deleti, et Basternarum gens ferocissima, authore Persa Philippi filio, sine ulla pugna, vel aliquo hoste eversa est. Livius, Julius Obsequens capite 65. Orosius libro 4 capite 19. Cuspinianus in Cassidiorum Ante Christum
172

155

Anno Mundi
3792
Quintus Fulvius Flaccus, cum ex Laciniae Junonis templo marmoreas tegulas ad fortunae equestris templum (quod juxta lapideum theatrum constructum erat) detulisset, mox miraculosè ob religionem (ut arbitrabantur) eodem relatae sunt. Alexander ab Alexandro libro 1 capite 13. Valerius Maximus libro 1 capite 2. Livius libro 2 decadis 5. Lactancius libro 2 capite 8 Divinarum institutionum. Fulvius Sabinus libro 5 capite 25. antiquitatibus urbis et alii. Ante Christum
171

enfant5
In Veienti biceps puer natus, Sinuessae unimanus. Oxini puella cum dentibus. Arcus interdiu sereno coelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, tres simul soles effulserunt.

arcus     3soleils1

156

faces     seisme

Faces eadem nocte plures per coelum lapsae sunt, in Lanuvino. apud Caerites anguis in oppido jubatus, aureis maculis sparsus apparuit. in agro Campano bos loquutus, et in Sabinis terraemotus ingens factus est. Carthaginenses eodem anno cum Graeciae urbibus adversus Romanos, Perseo sollicitante conspiraverunt. Livius et Obsequens cap.66.

Anno Mundi
3793
Lanuvii classis magnae species in coelo visae; Priverni lana pulla terra enata; in Veinti apud Rementem lapidatum; Ante Christum
170

navires     pluie_pierres2

157

locustes     labour2

Pomptinum omne velut nubibus locustarum coopertum. In Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glebis pisces emerserunt. Ob haec prodigia libri fatales inspecti, et supplicatio prodigiis expiandis facta est. In Aetolio perniciosae seditiones propter ingentem aeris alieni vim ortae. Perseus bellum in Romanos paravit. in Liguribus, in agro Statellati pugnatum, ad oppidum Carystum, ubi decem millia hominum caesa sunt, vincentibus Romanis. Livius et Obsequens capite 67.

pluie_sang2     mule_3_pattes

158

Anno Mundi
3794
mule_3_pattes
Saturniae sanguine per triduum in oppido pluit. Calatiae asinus tripes natus. taurus cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimati. Oxini terra pluit. Horum prodigiorum causa supplicatio in unum diem instituta, et habitae feriae sunt. Issensium agri hoc anno miserè depopulati sunt, ac nihil memoratu dignum apud Romanos eo tempore gestum est. Livius et Julius Obsequens capite 68
Ante Christum
169

Anno Mundi
3795
Antiocho secundam profectionem in Aegyptum parante, per universam Hierosilymam, quadraginta continuis diebus viderunt per aëra equites discurrentes, auratasque stolas hanentes, ac hastas quasi cohortes armatas, cursus equorum per ordines digestos, congressiones fieri cominus, et scutorum motus, ac galeatorum multitudinem gladiis districtis, ac telorum jactus, & aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. 2 Machabeorum capite 5 et statim Hierosolyma miserè direpta est. Ante Christum
168

armees     cavaliers

159

Praetera hoc anno si Plinio credimus libro 7 capite 4 puerum ex virgine sub parentibus factum refert, jussuque aruspicum deportatum in insulam desertam.

Anno Mundi
3797
Castor et Pollux bello Macedonico secundo apud lacum Juturnae visi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum, quae fonti junctae erant sua sponte patuissent. Lactantius libro 2 de origine erroris capite 8 et Valerius libro 1 capite 6 paragrapho 3. Cladem describit Livius libro 2 decadis 1. Praeterea in eodem bello equis albis insidentes Publio Vatinio Romam nocte venientise obtulisse dicuntur, nunciantes eo die regem Persen victum atque captum, Quod paucis post diebus literae Pauli verum esse docuerunt. Lactantius libro 2 de origine erroris capite 8. Livius libro 2 ab urbe condita. Dionysius libro 6. Valerius Maximus libro 1 de Mira. Florus libro 7 capite 12. Frontinus libro 1 capite 11. Plutarchus in Vita Aemilii. Ante Christum
166

Anagniae fax in coelo conspecta, bos foemina loquuta. Minturnis per eos dies coeli ardentis species affulsae. Reate pluit lapidibus. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes integras lachrymavit. Romae in aede Fortunae anguis jubatus a conpluribus visus. Palma in area enata. Sanguine interdiu pluit.

ciel_en_feu     boeuf_parlant

160

ciel_en_feu     pluie_pierres3

Fregillis, in domo Lucii Atrei, hasta quam filio militi emerat, interdiu plus horas duas arsit, ita tamen, ut nihil ejus ambureret ignis. Horum prodigiorum causa post supplicationem victimis majoribus circa omnia pulvinaria facta sacrificia. Perseus rex in Thracia feliciter pugnavit, victis Dardanis, et subactis Illyriis. Livius Julius Obsequens capite 69.

pluie_sang2     eclipse2

Anno Mundi
3798
Eclypsis lunae totalis facta in fine aestatis, de qua Plutarchus in vita Pauli Aemilii pluribus verbis agit. Hanc Sulpitius Gallus Tribunus militum, postea Consul primus inter Romanos reddita causa praedixit. Plinius libro 2 capite 12. Facta est autem haec Eclypsis, quemadmodum ex Livio et Plinio conjici potest, quarto die mensis Septembris. Ante Christum
165

161

Anno Mundi
3799
Romae aliquot loca sacra, profanaque coelo tacta. Anagniae terra pluit, Lanuvii fax ardens in coelo visa. Ante Christum
164

pluie_armes     comete4

Calatiae in agro publico per triduum, et duas nocteis sanguis manavit. Rex Illyrici Gentius, et Macedoniae Perses, devicti. Obsequens capite 70.

fontaine2     pluie_pierres

162

Anno Mundi
3780
In Campania multis locis terra pluit. In Pranestino cruenti ceciderunt imbres. Veienti lana ex arboribus nata.Terracinae in aede Minervae mulieres tres, quae operatae sedebant, fulmine exanimatae. Ad locum Libitinae in statua equestri aenea, ex ore et pede aqua manavit diu. Ante Christum
163

pluie_pierres     pluie_sang

flamme     hermaphrodite

Galli Ligures deleti. comitia cum ambitiosissime fierent, et ob hoc Senatus in Capitolio haberetur, milvus volans, mustalam raptam de cella Jovis, in medio consessu patrum misit.

163

Sub idem tempus aedes Salutis de coelo tacta. In colle Quirinali sanguis terra manavit. Lanuvii fax in coelo nocte conspecta, fulmine pleraque discussa

flamme     soleil

Cassini et sol per aliquot horas noctis visus. Theatri Sidicini puer cum quatuor manibus, et totidem pedibus natus. Urbe strata, pax domi forisque fuit. Obsequens capite 71

Anno Mundi
3801
enfant6
Pestilentia Romae fameque ita laboratum, ut ex Sibyllinis populus circa compita, facellaque operaturus sederit. In aede Penatium valvae nocte sua sponte adapertae, et lupi Exquiliis, et in colle Quirinali meridie apparuerunt, exagitatique fuerunt. Urbe lustrata, nihil triste accidit. Julius Obsequens capite 72
Ante Christum
162

Anno Mundi
3803
Machabaeus et qui cum eo erant, pugnantes contra Thimoteum, habuerunt manifestè de coelo auxilium, apparuerunt enim viri 5 in equis etc postea vero alia vice euntes ad praelium, contra Lysiam, apparuit praecedens eos eques, in veste candida, armis aureis hastam vibrans. 2 Machabeorum 10 et 32. Ante Christum
160

164

Anno Mundi
3803
Capuae nocte sol visus. In agro stellati fulgure vervecum de grege pars exanimata. Terracinae pueri trigemini nati. Formiis duo soles interdiu visi. Coelum arsit. Concii homo ex speculo acie orta combustus. Ante Christum
160

soleil     2soleils

Gabiis lacte pluit. Fulmine pleraque decussa in Palatio. In templum Victoriae cygnus inlapsus, per manus capientium effugit. Priverni puella sine manu nata.

pluie_sang     enfant7

In Cephalenia, turba in coelo cantare visa. Terra pluit. Procellosa tempestate tecta diruta, stragesque agrorum facta. Crebro fulminavit.

165

choeur_celeste     soleil

porc_a_mains     enfant6

boeuf2
Nocte species solis Pisauri adfulsit. Caere porcus humanis manibus et pedibus natus: et pueri quadrupedes, et quadrumanes nati. Ad forum Esii bovem flamma ex ipsius ore nata non laesit. Livius et Julius Obsequens capite 73

166

ciel_en_feu     boeuf_parlant

Anno Mundi
3804
Anagniae coelum nocte arsit. fulmine pleraque decussa. Frusinonae bos loquutus. Reate mulus tripes natus. Gnaeus Octavius legatus in Syria per Lysiam, tutorem Antiochi pueri, in gymnasio occisus. Julius Obsequens capite 74 Ante Christum
159

mule_3_pattes     pluie_armes

Anno Mundi
3810
Procellosa tempestate in Capitolio aedes Jovis, et circa quassata. Pontis maximi tectum cum columnis in Tyberim dejectum. In circo Flamminio porticus inter aedem Junonis Reginae, et Fortunae tacta, et circa aedificia pleraque dissipata. Taurus ad immolationem cum duceretur, ob haec ipsa corruit. Dalmatae Scordis superati. Julius Obsequens capite 75 Ante Christum
153

167

armes_celestes     boucliers_celestes

Anno Mundi
3812
In provinciam proficiscens Posthumius consul, cum immolatoret, in plurimis victimis caput in jocinore non invenit, profectusque post diem septimum, aeger Romam relatus, expiravit. Consae arma in coelo volare visa, fulmine pleraque decussa. A Gallis, et a Lusitanis Romani per arma graviter vexati. Obsequens capite 76 Ante Christum
151

Anno Mundi
3814
Turbinis vi in campo columna ante aedem Jovis decussa, cum signo aurato. Cumque aruspices respondissent, magistratuum, et sacerdotum interitum fore, omnes magistratus se protinus abdicaverunt. Quod Ariciae lapidibus pluerat, ita supplicatio habita. Quod Romae multis locis species togarum visae, ad propinquantium oculos eludebant. In Lusitania variè, in Gallia prosperè pugnatum. Obsequens capite 77 Ante Christum
149

seisme2     pluie_pierres

168

Anno Mundi
3818
Vasto incendio Romae cum Regia quoque ureretur, sacrarium, et ex duabus altera laurus, ex mediis ignibus inviolata est, et erunt. Pseudophilippus devictus. Julius Obsequens capite 78 Ante Christum
145

Anno Mundi
3819
Anno urbis sexcentesimo septimo arsit Cometes totos triginta duo dies, Casparus Beucerus de meteorologia. Eodem praeterea anno Andricus Pseudophilippus Macedoniam invasit. Publium Juvencum praetorem vicit atque fugavit. Ptolemaeus Evergetes Aegypti rex, qui ob corporis deformitatem physicon dictus est, in Ptolemaei Philometoris jam defuncti locum successit. Ante Christum
144

flamme2     incendie

ciel_en_feu     enfant8

Amiterni puer tribus pedibus, una manu natus. Romae et circa, fulmine pleraque icta. Caere sanguinis rivi terra fluxerunt, et nocte coelum ac terra visum. Frusinone aurum sacrum mures adroserunt.

169

halo
Lanuvii inter horam tertiam et quintam duo discolores circuli solem cinxerunt, rubente alter, alter candida linea. Et cum Carthago obsideretur, in captivos Romanorum per Hasdrubalem barbaro more saevitum, mox Carthago per Aemylianum diruta. Obsequens capite 79.

statuette
Cum adversus Achaeos regemque Aristonicum bellaretur, Apollo Cumanus quatriduo flevisse dicitur, quo prodigio aruspices territi, cum id simulacrum putassent in mare projiciendum, Cumani senes inhibuerunt, cum ejusmodi prodigium, et Persis et Antiocho haud infeliciter visum esse constaret. Augustinus libro 3 de civitate Dei, et Vincentius libro sexto, capite 83.

ville_haute

170

Anno Mundi
3823
enfant9
Amiterni puer tribus pedibus natus. Caurae sanguinis rivi è terra fluxerunt. Cum a Salassis illata clades esset Romanis, decemviri pronunciaverunt, se invenisse in Sibyllinis, quoties bellum Gallis illaturi essent, sacrificari in eorum finibus oportere. Obsequens capite 80. Mithridates rex eo anno Babylonem cepit, teste Eutropius libro 4
Ante Christum
140

Anno Mundi
3824
Fames et pestilentia cum essent, per decemviros supplicatum. Lunae androgynus natus, praecepto aruspicum in mare deportatus. Tanta fuit Lunensibus pestilentia, ut jacentibus in publicum passim cadaveribus, qui funerarent, defuerint. In Macedonia exercitus Romanus praelio vexatus, adversus Viriatum dubiè dimicavit. Obsequens capite 81. Ante Christum
139

etna
Praeneste et in Cephalenia signa de coelo cecidisse visa. Mons Aetna ignibus abundavit, prodigium majoribus hostiis quadraginta expiatum. Annus pacatus fuit, Viriato victo.

171

Anno Mundi
3829
Cum Lanuvii auspicarentur, pulli è cavea in sylvam Laurentinam evolarunt, neque inventi sunt. Praeneste fax ardens in coelo visa. sereno intonuit. Terracinae Marcus Claudius praetor in nave fulmine conflagravit. Lacus Fucinus per millia passuum quinque, quoquoversum inundavit. In Graecostasi, et comitio, sanguine fluxit. Exquiliis equuleus cum 5 pedibus natus. Fulmine pleraque decussa. Ante Christum
134

torche2     inond1

cheval_5pattes     pluie_armes

Hostilius Mancinus in bello Numantino cum iret in Hispaniam dira et vidit et audivit prodigia. Cum enim Lanuvii sacrificium faceret, pulli è cavea missi, in proximam sylvam fugierunt, nec visi sunt amplius, quo prodigio nil territus, cum navem conscendisset audivit sine authore vocem clamantem: Mane Mancine, Mancine mane. qua territus cum Genuam petiisset, vidit immensem magnitudinis serpentem, quibus prodigiis omnibus contemptis, cum pugnaret, turpi foedere et deditione funesta numero calamitatum aequavit.

172

Anno Mundi
3830
Rhegium penè totum incendio consumptum, sine ullo humanae fraudis, aut negligentiae vestigio. Puer ex ancilla quatuor pedibus, manibus, oculis, auribus, et duplici obscoeno natus. Puteolis in aquis calidis rivi manarunt sanguine. Ante Christum
133

enfant6     bains

Fulmine pleraque dejecta, puer aruspicum jussu crematus, cinisque ejus in mare dejectus. Ab Achaeis exercitus Romanus caesus.

arbres     sinai

Mons Aetna majoribus solito arsit ignibus. Romae puer solidus posteriore naturae parte genitus.

173

Anno Mundi
3831
hibou
Bononiae fruges in arboribus natae. Bubonis vox primum in Capitolio, dein circa urbem audita. Quae avis, praemio posito ab aucupe, capta, combustaque, cinis ejus in Tyberim dispersus. Bos loquutus. in Numantia res male gestae. exercitus Romanus oppressus. Obsequens, Vincentius libro 6 capite 82.
Ante Christum
132

boeuf3

Anno Mundi
3832
In Amiterno sol noctu visus, ejusque lux aliquam diu fuit visa. Bos loquutus et nutritus publicè. Sanguine pluit. Anagniae servo tunica arsit, et intermortuo igne, nullum flammae apparuit vestigium. In capitolio nocte avis gemitus simileis hominis dedit. Ante Christum
131

174

soleil     pluie_sang

In aede Junonis Reginae scutum Ligusticum fulmine tactum. Fugitivorum bellum in Sicilia exortum. Conjuratione servorum Italia oppressa. Tiberius Gracchus legibus ferendis occisus. Proditum est memoriae, Tiberium Grachum, quo die periit, tristia neglexisse omina, cum domi, et in Capitolio sacrificanti dira portenderentur, domoque exiens, sinistro ad limen offenso pede, decusserit pollicem, et corvi fragmentum tegulae ante pedes ejus projecerunt ex stillicidio. In lacu Romano lacte rivi manarunt. Lunae terra quatuor jugerum spacio in profundum abiit, et mox de caverna lacum reddidit. Ardeae terra pluit. Minturnis lupus vigilem laniavit, et inter tumultum effugit. Romae bubo, et alia avis ignota visa.

hibou     pluie_pierres

175

In aede Junonis Reginae clausis per biduum valvis, infantis vos audita. Scuta novo sanguine maculata. Puella quadrupes nata. In Agro Ferentino Androgynus natus, et in flumen dejectus. Virgines ter novenae canentes, urbem lustraverunt.

enfant10     enfant2

. In Italia multa millia servorum, quae conjuraverant, aegrè comprehensa, et supplicio consumpta. In Sicilia fugitivi Romanos exercitus necaverunt. Numantia diruta.

mule_3_pattes     pluie_armes

176

Anno Mundi
3836
pluie_sang2
Reate mulus cum quinque pedibus natus. Romae in agro Cortasi lacte pluit. Lupus et canis Hostiae pugnantes, fulmine exanimati. Grex ovium in Apulia, Praetor populi Romani uno ictu fulmine exanimatus. Terracinae sereno navis velum fulmine tactum, in aquas dejectum, et impensas omneis, quae ibi erant, ignis absumpsit. Publius Crassus adversus Aristonicum dimicans, occisus. Apollinis simulachrum lacrymavit per quatriduum. Vates portenderunt, Graeciae fore exitium, unde deductum esset. Sacrificatum tum a Romanis, donaque in Templo posita. Phrygia recepta. Asia Attali testamento legata Romanis. Antiocho regi Syriae ingenti exercitu dimicanti, hirundines in tabernaculo nidum fecerunt, quo prodigio neglecto, praelium commisit, et a Parthis occisus est. Marci Fulvii Flacci triumviri dissensione in legibus ferendis, angues duo nigri in cella Minervae allapsi, civilem caedem portenderunt.
Ante Christum
127

Anno Mundi
3837
pluie_sang2
In Bosphoro dum Mithridates rex sacra Cerealia celebraret terraemotus adeo repente exortus est, ut magna clades, urbium atque agrorum sequuta sit. Et paulo post Castor Mithidatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis regis amicis arcem occupavit, et quatuor Mithridatis filios ad perfidia Romana transmittit. Mithridates ipse ira commotus ob tantum scelus plures amicos, et Exipodrum filium interfecit, et mox a Phameio filio altero debellatus, filiabus venenum praebentibus ipso quoque eodem sulatus est.
Ante Christum
126

177

enfant5     torche2

Anno Mundi
3838
pluie_sang2
Multa intra et extra urbem de coelo tacta. Reate mula peperit. Frusinone ex ancilla puer biceps natus, fax ardens in coelo visa, et bubonis vox in urbe audita. Caere sanguine pluit. ac gallus gallinaceus quinque pedibus inventus. Bella inter Antiochum Syriae regem et Phaartem Parthorum regem gesta sunt. Et res turbidae Aegyptiorum. Ptolemaeus enim Evergetes, ob nimiam crudelitatem suis in, visus, incensa a Populo Romano regia, clam in Cyprum profugit, et cum sorori ejus Cleopatrae, quam ejus filia virgine per vim compressa, et in matrimonium ducta, repudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus, filium quem ex ea habebat, in Cypro occidit, caputque ejus, manus item et pedes, matri misit. Obsequens capite 88.
Ante Christum
125

178

sicile

179

Anno Mundi
3839
Nocturna tempestate in Capitolio aliquot templa concussa sunt. Romae et circa, fulmine pleraque dejecta sunt. Aethna mons Siciliae terraemotu ignes super verticem latè diffudit, et ad insulam Liparas mare efferbuit, et quibusdam adustis navibus vapore plerosque navaleis exanimavit: piscium vim magnam exanimem dispersit, quos Liparences avidius epulis appetentes, contaminatione ventris consumpti, ita ut nova pestilentia vastarentur insulae. Quod prodigium aruspicum responsio, seditionem, quae post tempora patuit, portendit. Ante Christum
124

arbres     pluie_sang

hibou     pluie_pierres

180

Anno Mundi
3841
arbres
In arboribus fruges natae sunt. Oleo et lacte in Veiente pluit. Bubo in Capitolio visus. Arpis lapideus imber triduo apparuit. Locustarum ingentia agmina in Africa, quae a vento in mare dejectae. fluctibusque ejectae, odore intolerabili Cyrenis mortifero vapore, gravem pestilentiam fecerunt pecori, hominumque 800 millia consumpta tabe, proditum est. Fregellae, quae adversus Romanos conjuraverunt, dirutae. Ligures Sallyes trucidati.
Ante Christum
122

pluie_sang2     veau_2_tetes

In Graecostasi lacte pluit. Fulmine Crotonae grex ovium cum cane, et tribus postoribus exanimatus. Saturae vitulus biceps natus. Tumultus in urbe fuit, Gracho leges ferente.

181

enfant2     veau_2_tetes2

3soleils2     3lunes

Anno Mundi
3843
hibou
In foro Vessano androgynus natus, in mare delatus est. In Gallia tres soles et tres lunae visae. Vitulus biceps natus. Bubo in Capitolio visus, et ex incendio cathena consumpta. Sallyes et Allobroges devicti.
Ante Christum
120

182

Anno Mundi
3844
Grex luporum limites, qui in agrorum divisione per Caium Grachum depositi erant, disipavit. Ipse Grachus in Aventino occisus. Ante Christum
119

Anno Mundi
3846
Androgynus in agro Romano annorum 8 inventus, et in mare deportus. Virgines ter novenae in urbe cantarunt. Obsequens capite 94. Ante Christum
117

Anno Mundi
3847
hibou
Catone consule immolante exta tabuerunt, caput jocineris inventum non est. Lacte pluit. Terra cum mugitu tremuit.
Ante Christum
116

pluie_sang2     pluie_sang

mouches     3soleils2

183

Examen apum in foro consedit. Sacrificium ex Sibyllinis. Eodem anno tres soles visi, ut Plinius libro 2 capite 31 author est.
Eo anno Narbonem in Gallia coloniam a Romanis ductam Eutropius scribit. Quinto Marcio scilicet ac Marco Porcio consulibus anno urbis sexcentesimo trigesimo tertio. Ubi tamen juxta Glareani nostri supputationem legendum est 636 aut secundum Cuspinianum (qui semper per unius anni spacium ab eo dissentit) 635.

Anno Mundi
3849
Fulmine Romae et circa pleraque tacta. Praeneste lacte pluit. Hastae Martis in regia motae. Priverni terra septem jugerum spacio in caverna desedit. Saturniae Androgynus annorum decem inventus, et mari demersus. Virgines 27 urbem carmine lustraverunt. Ante Christum
114

flamme     enfant2

Reliquum anni in pace fuit. Cecilius Metellus dux a Romanis contra Dalmatas declaratus, devictis iis triumphavit. Eutropius libro 4. Apianus in Illyrico.

Anno Mundi
3851
seisme
Rhodus insula terraemotu concussa, colossus ruit. Jugurtinum bellum ortum, in quo Jugurta contra Romanos pugnans captus est. Eusebius. Hircanus Samariam quae jam a Judaeis defecerat, post annuam obsidionem solo aequavit.
Ante Christum
112

184

Anno Mundi
3852
Pompeius Elnius eques Romanus, a ludis Romanis, cum in Apulia reverteretur, in agro Stellati filia ejus virgo, equo insidens, fulmine icta, exanimataque vestimento deducto, in inguinibus exerta lingua per inferiores locos, ut ignis ad os emicuerit, responsum: Infamiam virginibus et equestri ordini portendi, quia equi ornamenta dispersa erant. Tres uno tempore virgines Vestales nobilissimae, cum aliquot equitibus Romanis, incesti poenas subierunt. Aedes Veneri Verticordiae facta Ante Christum
111

Lumen de coelo noctu visum, ut diei species noctu luceret. Plinius libro 2 capite 33.
Ex hoc tempore Syria crebris tumultibus agitata est, donec in Romanorum potestatem devenit.

soleil     etna

ciel_en_feu     flamme

185

Anno Mundi
3853
Albanus mons nocte ardere visus. Aedicula et signum de coelo tacta. Ara Salutis interrupta. Terra in Lucanis et Privernati latè hiavit. in Gallia coelum ardere visum. Cimbri, Theutonique alpes transgressi, foedam stragem Romanorum sociorumque fecerunt. Ante Christum
110

Lacte et sanguine pluit. Plinius libro 2 capite 56.
Aventinus asserit, hoc ipso tempore ab urbe condita sexcentesimo quadragesimo, Cecilio Metello et Gneo Papyrio Carbone Consulibus armorum crepitus, et tubarum sonitus auditos e coelo, qui procul dubio futuras portenderint calamitates. Ab eo enim tempore, horribili marte ulularunt Cimbri, Teutones. Ambrones cum regibus suis Celeo, Teutobocho, Bolo, transcendentes Rhenum, multis mox cladibus Romanorum.

Anno Mundi
3854
Maxima pars urbis exusta, cum aede Matris magnae. Lacte per triduum pluit, hostiisque expiatum majoribus. Jugurthi num bellum exortum . Ante Christum
109

incendie     pluie_sang2

Anno Mundi
3857
Avis incendiaria, et bubo, in urbe visae. in Laotomiis homo ab homine adesus. Ex Sibyllinis in insula Cimolia sacrificatum per triginta ingenuos patrimos et matrimos, totidemque virgines. Multa millia hominum, intumescente Pado, et stagno Arretino obruta. Ante Christum
106

186

inond1     pluie_sang2

Bis lacte pluit. Nursiae gemini ex muliere ingenua nati: puella integris omnibus membris: puer a parte priore alvo aperto, ita ut nudum intestinum cospiceretur. idem posteriore natura solidus natus, qui voce missa expiravit. Contra Jugurtham prosperè dimicatum. Obsequens capite 100.

pluie_sang2     enfant11

Anno Mundi
3859
Marcus Tullius Cicero, natus tertio Januarii mensis die, ante Christum natum 103. Gellius libro 15 capite 28 prodigiorum fulmen, quod in nativitate ipsius evenit, vide in libro Meteorologico Frytschii. Bellum inter Romanos ac Cimbros ortum, Unde Aurelius Scaurus a Cimbris captus et a Bolo rege interfectus est. Florus Ante Christum
104

187

flamme     pluie_sang

Anno Mundi
3859
Amiterni cum ex ancilla puer nasceretur, Ave dixit. In agro Perusino et Romae, locis aliquot , lacte pluit. Inter multa fulmine icta, Atellis digiti hominis quatuor tanquam ferro praecifi. Argentum signatum afflatu fulminis diffluxit. In agro Trebulano mulier nupta civi Romano, fulmine icta, nec exanimata. Ante Christum
104

pluie_armes     torche2

188

Fremitus coelestis auditus, et pila coelo cadere visa, sanguine pluit. Romae interdiu fax sublimè volans conspecta. In aede Larum flamma a fastigio ad summum columen penetravit innoxia. Per Caepionem Consulem senatorum et equitum judicia communicata, caetera in pace fuerunt.

Anno Mundi
3860
Trebulae, Mutuscae ante quam ludi commiterentur, canente tibicine, angues nigri aram circumdederunt: desinente cantare, dilapsi. Postero die exorti, a populo lapidibus enecati. foribus templi adapertis, simulachrum Martis ligneum capite stans inventum. A Lusitanis exercitus Romanus caesus. Ante Christum
103

hibou     pluie_sang

armes_celestes     lune_etoile

189

Anno Mundi
3861
Bubo extra urbem visus, bos loquuta Trebulae. Mutuscae simulachrum in templo, quod capite adoperto fuit, opertum inventum. Nuceriae ulmus vento eversa, sua sponte erecta in radicem coaluit. In Lucanis lacte, Lunae sanguine pluit. Ante Christum
102

levrier
Arimini canis loquutus: arma coelestia, tempore utroque ab ortu et occasu visa pugnare, et ab occasu vinci. Aruspicum responso, populus stipem Caereri et Proserpinae tulit. Virgines viginti septem dona canentes tulerunt. Luna interdiu cum stella, ad hora tertia usque ad horam septimam apparuit. A fugitivis et desertoribus, in Thurinis regiones vastatae. Cimbri alpes transgressi, per Hispaniam vastatam, junxerunt se Theutonis. Lupus urbem intravit. Fulminis ictu vultures super turrem exanimati. Hora diei tertia, solis defectus lucem obscuravit. Examen apium ante aedem Salutis consedit. In Comitio lacte pluit.

armes_celestes     lune_etoile

190

3soleils2     flamme2

agneaux
In Piceno tres soles visi. In agro Vulsiniensi flamma e terra orta, coelumque visa contingere. In Lucanis duo agni equinis pedibus nati, alter siminino capite. In Tarquiniensi lactis rivi terra scaturienti exorta. Aruspicum responso signa oleaginea duo armata statuta, supplicatumque. In Macedonia Thraces subacti.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 28/04/2022