De prodigiis et ostentis
De l'an 300 AC à l'an 200 AC
100
Anno Mundi 3667
|
In Umbriae quadam spelunca duo millia armatorum fumo ignique consumpti. Titus Livius libro 10, et Funccius |
Ante Christum 299
|
Anno Mundi 3667
|
Terra de coelo pluit, et in exercitu Appii Claudii plerique fulminibus icti sunt. Infestis eo anno armis cum Samnitibus pugnatum est. Pestis mirum in modum per totam Italiam, et in urbe potissimum grassata est. Galli a Fabio victi, ac in fugam versi sunt. Fulvius in Hetruria feliciter contra Thuscos pugnavit. Titus Livius et Julius Obsequens, Sabellicus libro 7 Enneadis 2. |
Ante Christum 295
|
101
Anno Mundi 3677
|
Illa tempestate, qua Lysimachus intulit Heracliensibus bellum in Hellesponti et Chersonesi regionibus, terra adeo horrende mota est, ut Lysimachia urbs altero et vigesimo anno ab eo, quo condita fuerat, magna ex parte conciderit. Fuitque prodigium illud Lysimacho, et ejus stirpi post paulo interiturae, ac malorum omnium, quae deinceps sequuta sunt. Eum vero Agathocles regis filius, haud longo interjecto tempore, ab Arsinoe noverca veneno sublatus est. Sabellicus libro 8 Enneadis 4. |
Ante Christum 286
|
|
Anno Mundi 3685
|
Galli sub duce Brenno cum niterentur Parnassum montem un Graecia conscendere, et dispoliare Delphicum templum per excitatum a daemonibus terraemotum, cecidit in exercitum ipsorum portio montis, quae multos interemit, deinde insequuta est horrenda tempestas, tonitrua, fulmina et grando, unde bona pars exercitus prostata est, ut cogerentur abstinere a sacrilegio alii, Brennus quoque dux graviter laesus, et dolorem vulneris ferre non potens, ex impacientia sibi ipsi pugione mortem conscivit. Consimile evenit Xerxi quarto Persorum regi. Hic enim direpturus Graeciam, cum magnam vim hominum in eam transtulisset, contendissetque Apollinis templum spoliare, in maximum venit periculum. nam devolvebantur ex monte in ejus exercitum duo saxa, cadebantque ignita spicula cum horrendis tonitruis e coelo, unde, qui conscenderant montem, ceu insani praecipitabantur de monte, interieruntque tunc machinatione daemonis, ut Trogus scribit, quatuor millia hominum. Delphici liberati ex illa mortalitate laudaverunt Apollinem deum suum: usque adeo diabolus apud infideles potest aeris tempestates, quo vult, vertere, quo illos in errore et falsa superstitione contineat. Haec Munsterus et Aventinus. |
Ante Christum 278
|
102
Anno Mundi 3686
|
|
Pyrrhus, cum in Latio militaret, in sacrificiis cor siliens in extis defuit: unde, cum magnas calamitates et fortunae minas futuras praedictum esset, Pyrrhus statim post multiplices clades Italia pulsus est. Alexandro libro quinto, capite 25. |
Ante Christum 278
|
Anno Mundi 3690
|
Inter alia prodigia, fulmine est etiam dejectum Jovis in capitolio signum, cujus caput per aruspices inventum est. |
Ante Christum 274
|
Anno Mundi 3691
|
Pyrrhus contra Romanos bellum suscepit, qui a Curio victus, et Tarentum fugatus est. Mox Tarentini iterum nova adversus Romanos arma moverunt, Carthaginiensium auxilia per legatos poscentes, quos tamen iterum vicerunt Romani. |
Ante Christum 273
|
103
Anno Mundi 3691
|
|
Plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit. De nubibus guttatim in speciem pluviae lacte dimisso, ut ipsis visum est, terras ut imbres irrigaverunt. Vincentius libro sexto, capite 55 ex Orosio. |
Ante Christum 272
|
Anno Mundi 3696
|
In Graecia cum decem et sex messores quemdam è sociis aquatum misissent, reperit is apud fontem serpentem, qui complexus aquilam, arctissimis eam spiris implicitam suffocabat, ille, ut falce messoria armatus erat, audacter progessus, ferro serpentem dissecuit, aquilam liberam abire permisit, cumque hausta in urnam aqua redisset, sociis singulis poculum ministravit: mox cum et ipse quoque bibere vellet, praesto adfuit aquila, quae poculum ab ore dispulit ejectum procul: dumque messor factum miratur, et aquilam, quam probè noverat, increpat, eamque apud socios ingrati animi ream agere meditatur, bidet eos et hic et illic concidentes vitam exhalare, unde simul et vaquam, quam illi biberant, veneno infectam, et se periculo subductum intellexit, beneficiumque in volucrem optimè collacatum, manifestissimè cognovit. Historiam latè descripsit Crates Pergamenusphilosophus, Stesichorus vero Graeco carmine prosequutus est, ejus autem meminit Pierius Valerius libro decimo nono Hierogliphic. |
Ante Christum 277
|
104
Anno Mundi 3696
|
Obscoena prodigia, et dira Romae visa sunt. aedes enim Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de coelo tacta. lupi tres ante lucem ingressi urbem, semesum cadaver intulerunt, sparsumque membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. Apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta, et dissoluta sunt. apud agrum Calenum repentè flamma scisso hiatu terrae eructa, tribus diebus et tribus noctibus exaestuans, quinque agri jugera, exhausto penitus succo hubertatis, in cinerem extorruit, ita ut non fruges solum, sed etiam arbores cum imis stipitibus absumpserit. Hoc anno Picentes novi hostes facti, Romana in se arma excivere. Livius, Obsequens, Vincentius libro sexto, capite vigesimo tertio. |
Ante Christum 267
|
Anno Mundi 3697
|
Sempronius consul cum adversus Picentes exercitum duxisset, et jam directè intra jactum teli utraque acies consisteret, repentè cum horrendo fragore terra ita contremuit, ut stupore miraculi utrunque pavefactum agmen hebesceret, verum mox in certamen progressi, bellum adeo atrox fuit, ut merito dicatur humanum tantorum hominum sanguinem suscepturam, etiam cum gemitu horrisono tunc terram tremuisse: in quo tamen praelio Romani, quorum pauci evaserant, vicerunt. Livius et Julius Obsequens capite 26. |
Ante Christum 268
|
105
Anno Mundi 3698
|
De nubibus in specie pluviae lac descendit. Funccius in chronicis.
Salentinis a Romanis bellum indictum, qui et ipsi armis victis, in deditionem venere. Captique sunt cum civitate simul Brundusitii, et de iis triumphatum est. Eutropius libro 2 capite 2. Florus libro 1 Titulo 20 Salentini Picentibus additi. Plura vide in Cuspiniano in consules Aurelii Cassiodori. |
Ante Christum 265
|
|
|
|
Anno Mundi 3700
|
Inter multa alia prodigia, sanguis è terra, lac de coelo manare visum est. nam et plurimis locis scaturiens è fontibus cruor fluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri terram imbres irrigaverunt. Eo tempore Carthaginenses, dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumtam accumulavere periurio. Sequutum est quoque libertinorum Volsciensium adversus dominos conspirantium nefandum scelus, qui tamen mox duce Fabio Gurgite poenas dederunt. Pestilentia etiam crudelissima hoc anno urbem invasit. Livius et Julius Obsequens capite vigesimo septimo.
Note: c'est trois fois le même prodige |
Ante Christum 263
|
106
Anno Mundi 3704
|
Romae columna ante Jovis aedem, vi turbinis est decussa cum aureao signo. Quo viso ex aruspicum responso omnes magistratus se primo quoque die authoritate abdicarunt. Eo anno exercitus Romanorum ingens in Siciliam missus, multos ad defectionem compulit. Vastata est interea et Italiae ora ab altera Carthaginensium classe, cum interim Africa ab omni hostili injuria immunis esset. Livius et Julius Obsequens capite vigesimo octavo. |
Ante Christum 260
|
Anno Mundi 3707
|
Attilius Regulus dux a Romanis contra Carthaginenses factus posteaque hostes atrocissimè vicisset, atque longè lateque per illorum agros sevagarus esset, demum ad Bagradam flumen veniens in novum et memorabile certamen incidit. Stabulabat loco flumini proximo serpens inusitatae magnitudinis, quem cum infesto occursu ex aquatoribus quosdam necasset, nec aliorum impune quisquam illi occurreret, consul balistis, et catapultis velut molem quandam gravissimam expugnavit. Ejus exuviae 120 pedum longitudine et maxillae usque ad Numantinum bellum in publico pependisse dicuntur. Sunt hujus rei authores, Gellius Tuberonem sequutus, Livius, Plinius, et alii plerique, quo magis miror Polybium, qui id bellum diligentissimè scripsit, totum locum silentio praeteriisse. Nec multi inde dies intercessere, quibus Attilius Tunes oppidum quindecim millibus passuum à Carthagine vi coepit, ubi castra fecit Romanorum Consul, inde adversus Carthaginem velut ex arce quadam decursurus. Sabellicus libro nono Enneadis quartae ex Livio vel potius Flori epitome libro octavo decadis secundae. |
Ante Christum 257
|
|
107
Anno Mundi 3724
|
Tyberis insolitis auctus imbribus, omnia Romae aedificia in plano posita delevit, et quae segnior redundatio tenuit, madefacta dissolvit, et quae rursus torrens invenit, impulsa dejecit. Hanc aquarum cladem gravior ignis sequuta est vastatio. Is enim plurimas civitatis partes pervagatus, tantum opus uno consumpsit incendio, quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre non potuerunt. Orosius libro 4 capite 6 cujus tamen numeri in annorum supputatione sunt depravatissimi.
Romani eo anno cum Poenis pacem facientes Phaliscis bellum inferunt, ut authores sont Polybius libro primo, et Eutropius, licet Orosius diversum sentiat. |
Ante Christum 239
|
108
Anno Mundi 3729
|
In Piceno flumen sanguine fluxit. In Thuscia coelum arsit. Arimini tres lunae visae. Eutropius et Cuspinianus in commentariis in Cassiodorum. Eo anno Carthaginenses Corsos, ac Sardos in Romanos incitarunt. |
Ante Christum 234
|
Anno Mundi 3742
|
Caria et Rhodus ita terraemotu concussae sunt, ut Colossus solis, quem Chares Lindius Lysippi discipulus, duodecim annorum spacio 300 Talentis precio ex apparatu Demitrii regis secerat, rueret. Eusebius, Orosius, Vincentius Libro 6 capite 40. Munsterus, quorum tamen supputationes sunt diversae. |
Ante Christum 225
|
|
Eo anno Demetrius Macedonum rex satis concessit. Cujus Philippus in ordine 37 successit. Obiit et Ptolemaeus Evergetes posteaque regnasset in Aegypto annos 26 cui successit Ptolemaeus Philopater. Victi sunt etiam Judaei et 60 millia armatorum ex numero eorum caesa sunt. Eusebius, Funccius.
Caius Flaminius et Fulvius consulibus cum in insubres copias agerent, fluvius, qui per agrum Picenum illabitur cruore fluxisse visus est: Augures vero, cum malis auspiciis Consules creatos affirmarent, e vestigio illos per literas revocaverunt. Livius, Plutarchus in Marcello, Volaterranus libro 16 Anthropologiae.
Note: Caius Flaminius Nepos fut consul en 223 AC avec Publius Furius Philus.
Romani contra Gallos profecti, ut Polybius in 2 scribit, contra Insubres, quorum quinquaginta circiter millia erant, fortiter strenueque pugnarunt. Vide Cuspinianum in suis in Cassiodorum commentariis, ubi de anni ab urbe condita 530 consulibus scribit. |
|
109
|
In Piceno flumen sanguine aeffluxit, apud Thuscos coelum ardere visum. Arimini nocte multa lux clara effulsit, très lunae distantibus coeli regionibus exortae. |
|
Anno Mundi 3744
|
Magno terraemotu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis, ingens quoque colossus corruerit. Eodem anno Flaminius adversus Gallos conflixit, et vicit. Anno vero proximo Claudius Marcellus iterum profligavit, capto Viridomaro rege, et inter multas Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam coepit. Livius et Julius Obsequens. licet haec alii in annum mundi 3720 et 3742 referant. |
Ante Christum 220
|
110
Anno Mundi 3747
|
Sagunti eo tempore, quo Hannibalis excidium passa est, inter magna et assidua prodigia infantem quoque ex matris utero penè editum, in ipsam matris alvum revertisse legimus, quod prodigium, quasi divinatio futuri esset, teterrimum bellum, et fatale excidium, ac imminens fatum haud dubiè ostendit. Alexander ab Alexandro libro 2 capite 31. |
Ante Christum 216
|
111
Anno Mundi 3749
|
Hannibale Italiam devastante, Spei templum, quod in foro olitorio erat, fulmine tactum est, quod prodigium perniciem Italiae et imminens excidium, quo terra marique imperium agebatur, et fluctuabat, haud dubiè designavit. Alexander ab Alexandro libro 2 capite 4 ex Livii libro 1 Decadis 3. |
Ante Christum 215
|
|
|
|
|
Flamminio contro Hannibalem fortiter ad lacum Trasimenum pugnante, cum jam milites praelia consererent, terraemotus factus est, qui multarum urbium magnas partes prostravit, vertit cursu rapido amnes, montiumque ardua loca lapsu ingenti proruit. Quae prodigiae etsi magnopere saevirent, nemo tamen pugnantium illa per tumultum atque furantium armorum crepitum sensit. Livius libro 2 decadis 3. Plutarchus in Fabio Maximo, Florus libro 2 et alii.
Caius Flamminius pugnaturus ad Thrasimenum contra Hannibalem, cum equo delapsus esset, nihil eo prodigio inhibitus signiferis signa moveri sua sede posse negantibus, malum, ni continuo ea effodissent, minatus est, verum hujus temeritatis poenas satis dedit, cum in eadem clade 15 Romanorum millia caesa 6000 capta, 20000 fugata sint. Livius libro secundo de bello Punico. Cicero de divinatione libro primo. Valerius Maximus libro primo, capite sexto. |
|
112
|
Hannibal post conflictum cum Romanis ad Trasimenum ex hybernis cum exercitu prosectus, posteaqum in Hetruriam ire pergeret, consilio ejus gentis sibi, aut vi, aut voluntate adjungendae, et jam in summum Apenini jugum venisset, tempestas subito coorta ducem et exercitum itinere avertit. |
|
|
Ventus enim imbri mixtus ex adverso spirans primo agmen in vestigio tenuit, quum autem arma vis ventorum adimeret militi aut corpus turbine rotatum humi affligeret, sed quum ne dejectis quidem reciprocandi spiritus facultas esset, ventis ex adverso flantibus, parum per procellae aversae consederunt: |
|
|
|
sequutus mox ingens coeli strepitus, interque horrendos aëris fragores crebra coruscatio. Capti itaque auribus et oculis metu torpere primo cuncti, mox dejecto ad terram imbre, conati sunt ibidem metari castra. Caeterum cum nihil omnino statui posset, omnia vento proscidente, ancipitesque adhuc consilii starent, tam densae vis grandinis, quae vi frigoris in montium verticibus concreverat, stantes invasit, ut omisso opere ad terram procumberent milites, magis tegminibus suis obruti, quam recti. Obriguere interim jacentimum membra immensa vi frigoris adeo, ut, illa coeli intemperie remittente, ex miserabili strage sese aegerrimè attollerent. Postremo cum crebro conatu paulatim moveri coepissent, perrarique ignes accensi essent, refecti animo eo, quo depraehensi fuerant, loco esse perseverarunt. Biduum inde invitis omnibus, et velut obsessis, castra in Apennino habita, multique interim mortales, multaque jumenta frigore consumpta sunt, et in his septem elephanti, ex iis qui ex praelio ad Trebiam commisso supererant. Sabellicus libro 2 Enneadis 5. |
|
113
Anno Mundi 3749
|
Romae in foro Olitorio infans semestris triumphum exclamavit. In foro Boario bos in tertiam contignationem sua sponte ascendit, atque inde habitatorum tumultu territus, sese dejecit. |
Ante Christum 214
|
114
|
navium species in coelo visae. Lanuvii hasta se commovit. Corvus in aedem Junonis devolavit, atque in ipso pulvinario consedit. In agro Amiterno multis locis hominum species procul candida veste visae. In Piceno lapidibus pluit. In Sardinia in muro circumeunti vigilias equiti, scipio, quem manu tenebat, et in Sicilia aliquot militibus spicula arserunt, litora crebris fulserunt ignibus: |
|
|
milites fulminibus icti , solis circulus minui visus est. Praeneste ardentes lampades de coelo ceciderunt. Arpis parma in coelo, luna cum sole certare, et interdiu etiam duae lunae visae, Caerete aquae sanguine mixtae fluxerunt, fons Herculis sparsis hinc inde maculis cruentis manavit. |
|
115
|
Ancii metentibus cruentae in corbem spicae ceciderunt. Faleriis coelum findi visum, sortes sua sonte attenuatae. Mavors telum suum quassavit, signum Martis in Appia via ad simulachra luporum sudavit. Capuae coelum ardere visum, caprae lanatae quibusdam factae: gallina in marem, gallus vero in gallinam versus. Eodem anno Hannibal Hetruriam invasit. Romani ad Thrasimenum lacum cruento praelio victi sunt. Livius et Julius Obsequens capite 31
|
|
116
Anno Mundi 3750
|
In Aventino Romae, et Ariciae simul lapidibus pluit, et multo cruore. ex frigidissimo fonte calidae aquae manarunt. in via Fornicata, quae ad templum erat, homines aliquot de coelo tacti, atque exanimati. Sequuta est memorabilis illa clades ad Cannas, Apuliae vicum, in qua Paulus Aemilius occisus est, et quadraginta millia peditum, cum duobus millibus equitum, et septingentis, et plusque tria Romanorum millia capta. et Hannibal Campaniam occupavit. Livius libro 3 decadis 3 et Julius Obsequens capite 32. |
Ante Christum 214
|
Anno Mundi 3751
|
Mare arsit, ad Sinuessam bos equuleum peperit, (quod tamen mirum non videbitur, cum apud Aelianum de varia historia libro 1 capite 29. in pascuis Nicippi tyranni ovem non agnum nec agnam, sed leonem peperisse memoriae proditum sit, ac Nicippo, qui privatam tunc vitam agebat, tyrannidem portendisse creditum sit.) |
Ante Christum 213
|
117
|
Signa Lanuvii Junonis Sospitae cruore manavere, lapidibus circa id templum pluit: ob quem imbrem, novendiale sacrum fuit, caeteraque, prodigia cum cura expiata. Eo anno in Galliis Posthumius cum omni exercitu deletus est. bellum Macedonicum inchoatum, res in Hispania feliciter à Romanis gestae. in Italia Campani caesi ad Cumas, Poeni in Lucania fusi ac fugati, caedes Poenorum quoque ad Nolam facta est. Sardi a Manlio caesi. Livius libro 23. Obsequens et alii.
caedes Poenorum quoque ad Noalm facta est. Sardi a Manlio caesi. Livius libro 23. Obsequens et alii. |
|
Anno Mundi 3751
|
In Apulia viridis palma ardere visa est. Mantuae stagnum Mincio amne effusum cruentum apparuit. Romae sanguine pluit in foro Boario. In Vico Istrico tanta vis aquarum repente terra erupit, ut suo impetu dolia forte obiacentia provolverit. Atrium publicum in Capitolio de coelo tactum, Aedes in Vulcani campo et alia loca publica privataque fulmine sunt icta. Hasta Martis sua sponte Praeneste mota est. |
Ante Christum 212
|
118
|
Bos in Sicilia loquutus. In Marucinis infans in utero matris io triumphe exclamavit. Spoleti ex muliere vir quidam est factus, quod ipsum nequis pro mendacio repudiet, praeter Livium qui prodigii hujus author est, Plinius. Licinio Crasso et Caio Cassio consulibus. Casini puerum scribit sub parentibus ex virgine fieri contigisse, qui in desertam sit insulam aruspicum jussu deportatus. Licinius Mutianus visum a se Argis prodidit Aristontem, cui nomen fuisset Aristusae, ac virginem nupsisse, moxque barbam et virilitatem adeptum duxisse uxorem. Smyrnae quoque hoc ipsum aliquando accidisse idem author prodidit. Et a Plinio in Aphrica visus, qui die nuptiarum ex foemina vir fuerat factus, Lucius quoque Cossitius appellatus.
Note: Publius Licinius Crassus et Caius Cassius Longinus, furent consuls en 171 AC. |
|
119
|
Nuntiata sunt per id tempus praeter ea, quae diximus, et alia prodigia. Adriae ara in coelo visa, hominumque species circa eam in candida veste. Affirmabant quidam se armatas legiones videre in Janiculo, atque hujusmodi voce civitatem ad arma concitarunt. Examen apum in foro Romano visum, quia id rarum, id circo prodigii loco acceptum. Sabellicus libro 3. Enneadis 5. ex Livii Libro 4. decadis 3. |
|
|
Lanuvii in aede Junonis Sospitae corvi nidum fecerunt. Calibus creta pluit. Tacta de coelo, atrium publicum, nux in Sabinis, publicaque via, murus ac porta Gabiis. quin et Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro visum. legiones armatae in Janiculo visae etiam, quae tamen mox cum ad arma concursum est, evanuerunt. |
|
120
|
Eodem anno Hannibal magna militum copia ad Nolam profectus est: a cujus expugnatione a Marcello prohibitus, magnam suorum stragem vidit, et ex Campania fugatus est. Cassilinum oppidum captum, Fabius Samnium depopulatus est, et multa oppida vi cepit. Syracusae obsessae: contra Philippum bellum susceptum, qui ad Apolloniam castris exutus est, res in Hispania prosperè a Scipionibus gestae, et Saguntum recuperatum. Livius et Obsequens. |
|
Anno Mundi 3753
|
Titus Gracchus consul cum Lucanis rem divinam faceret, duo angues ex occulto prolapsi, repente hostiae, quam immolaverat, adeso jocinore, in easdem latebras se receperunt: id cum aruspicum monitu sacrificium instauraretur, atque intentius exta reserata servarentur, iterum ac tertio tradunt libato jocinore intactos angues abiisse. Aruspices igitur cum ad imperatorem id prodigium pertinere praemonuissent et ab occultis hominibus caveret, praedixissent, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Hospitis enim dolo praecipitatus paucorum insidiis occisus est. Valerius Maximus libro 1 capite 6. Livius libro 5 decadis 3. Sabellicus libro 4 Enneadis 5.
Note: Aucun consul ne s'est appelé Titus Gracchus. |
Ante Christum 210
|
121
|
Murus ac portae tactae, Ariciae Jovis aedes de coelo icta fumine: navium longarum species in fluminae Tarracinae, quae tamen nullae erant, visae. In Jovis Vicillini templo, quod in Cossano agro est, arma concrepuerunt, et flumen Amiterni cruentum fluxit. Siphax Numidarum rex contra Masinissam regem pro Carthaginensibus pugnans victus est. In Brutiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Thurini in fidem populi Romani redierunt. Livius et Julius Obsequens. |
|
Anno Mundi 3754
|
Tempestates foedae coortae, in Albano monte biduum continenter lapidibus pluit. tacta de coelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris, multisque locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati: murus, turresque, et quaedam alia Cumis fulminibus icta, et penitus decussa. Reate saxum ingens volitare visum. Sol rubere solito magis, sanguineoque colori similis apparuit. |
Ante Christum 209
|
122
|
Hannibal proditione Tarentum cepit, excepta arce. Samniorum agri a Romanis depopulati sunt. Romani bis cruentas clades accaperunt ab Hannibale. Capua a Romanis obsessa, et capta. Publius et Gneus Scipiones in Hispania ab hostibus circunventi, et occisi sunt. |
|
|
Lucius Martius eques Romanus, cum in Hispania militaret, orationemque ad milites haberet, felicis eventus flamma concionanti a capite, sine ipsius sensu cum magna circum astantium pavore fusa est: cujus aspectu milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti, septem et triginta hostium millibus caesis, magnoque numero in potestatem redacto, bina castra Punicis opibus referta coepeunt. |
|
|
Hispania aliquandiu quieta reddita. Marcellus captis Syracusis, magna cum gloria Romam reversus est. Livius libro 5 decadis 3. Cicero libro 2 de divinatione, Valerius Maximus libro 1 capite 6. Julius Obsequens capite 35. Frontinus libro 2 capite 10 Stratagemata. |
|
123
Anno Mundi 3755
|
In aede Concordiae Victoria, quae in culmine erat, fulmine icta, decussaque ad Victorias, quae in aede fixae erant, haesit, neque inde procidit. Anagniae et Fregellis murus portaeque urbis de coelo tactae. in foro Sudertano sanguinis rivi per totum diem fluxere. |
Ante Christum 208
|
|
Ereti lapidibus pluit, Reate mula peperit. Eodem anno incendium perniciosum Romae Campanorum malicia ortum. Marcellus in Campania Salapiam recuperavit. Romana classis ad Sacriportum infeliciter pugnavit. Scipio in Hispania novam Carthaginem expugnavit. Marcellus Hannibalis exercitum fudit, et magna pars Siciliae capta est. Tusculi agnus cum ubere lactanti natus. |
|
124
|
Jovis aedis culmen fulmine ictum, ac propè omni tecto nudatum, iisdem fermè diebus Anagniae terra ante portam icta, diem noctemque sine ullo ignis alimento arsit, aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquerunt. Tarracinae in mari haud procul portu, angues mirae magnitudinis lascivientium piscium more exultarunt. |
|
|
Tarquiniis porcus cum ore et capite humano genitus. In agro Capenate ad lucum Feroniae quatuor signa sanguine multo diem ac noctem sudarunt. Livius, Julius Obsequens capite 37. Sabellicus libro 4 Enneadis 5. Mox Valerius Messala agrum Uticensem depopulatus est, et lex post longas contentiones de reficiendis consulibus lata. |
|
Anno Mundi 3757
|
In Albano monte tacta de coelo sunt signum Jovis, arborque templo propinqua, Hostiae lacus, Capuae murus, Fortunae aedes, et Sinuessae murus cum porta. Albana aqua cruore |
Ante Christum 206
|
125
|
Romae intra cellam aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, in manus sponte sua prolapsum. |
|
|
Priverni bos loquutus, vultur frequenti foro in tabernam devolavit. Sinuessae natus infans, ambiguo inter marem ac foeminam sexu. Lacte pluit: puer cum elephanti capite natus. Marcellus cum Hannibale congressus, primo infeliciter, de hinc secunda pugna dimicavit, hostemque in fugam vertit. Fabius Tarentum recuperavit. Scipio in Hispania res prosperè gessit. Livius, Plutarchus in Marcello, Obsequens capite 38. |
|
126
Anno Mundi 3758
|
Capuae duae aedes, Fortunae scilicet et Martis, sepulchra aliquot de coelo tacta. mures in aede Jovis aurum roserunt. Cassini examen apum ingens in foro consedit. Hostiae murus, portaque de coelo icta. Caerae vultur in aedem Jovis volavit. Vulsiniis sanguine lacus manavit. Pestilentia gravis incidit urbem, agrosque, quae tamen magis in longos morbos, quam in perniciales evasit. Marcellus cum studio niteretur, ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret, aut Italia pelleret, in solenni sacrificio, quo voluntates Deorum explorare cupiebat, in prima hostia, quae ante foculum decidit, jecur sine capite inventum est: proxima jecinoris duplex caput habuit. quibus inspectis, Aruspex non placere sibi exta respondit, quoniam prima trunca, secunda nimis laeta apparuissent. Ita monitus Marcellus, ne quit temeré niteretur, in sequenti nocte speculandi gratia cum paucis ingressus, ab hostibus in Brutiis circumventus, dum improvidé contra Hannibalem pugnaret, lancea transfixus occubuit. Crispinus graviter vulneratus, etiam interiit: id quod nunquam antea acciderat, ut duo consules sine memorando praelio interfecti, velut orbam Rempublicam reliquerint. Livius libro 7 decadis 3. Valerius Maximus libro primo capite 6. Plinius capite 25 de viris illustribus. Obsequens capite 39. |
Ante Christum 205
|
127
Anno Mundi 3759
|
Timoleon Corinthius adsumptus a civibus suis ad curam Syracusanae reipublicae, dum è Corintho conductis triremibus soluisset, continenti nocte fax ardens in coelo naviganti ei praeluxit, donec in Italiam cum omnibus suis copiis pervenit. Diodorus Siculus de Philippi Macedoniae regis rebus gestis, anno ejus 16. Apud quem tamen consulum nomina depravata esse suspicor. Propterea in computatione annorum consulto Funcccius sequutus sum. |
Ante Christum 204
|
128
Anno Mundi 3759
|
Veiis de coelo lapidavit, Minturnis sanguinis rivus in porta fluxit. Jovis templum et lucus Maricae, item Atellae murus et porta de coelo tacta. Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniavit. In Armilustra lapidibus pluit. Frusinone infans natus quadrimo parem. In Aventino Junonis reginae aedes de coelo tacta. Apud Metaurum fluvium, Hasdrubal cum omni exercitu a Romanis deletus est: in qua clade quinquaginta sex hostium millia a Romanis caesa sunt, capta quinque millia et quadrigenti: civium Romanorum, qui capti erant apud hostes, quatuor millia recepta. Livius et Julius Obsequens capite 40. |
Ante Christum 205
|
Anno Mundi 3760
|
Tarracinae Jovis et Satrici matris Matutae templum de coelo tactum. in aede Jovis ex foribus duo angues prolapsi: spicae cruentae a metentibus visae: |
Ante Christum 204
|
129
|
Cerae porcus biceps et agnus mas, idemque foemina natus. Albae duo soles visi; Fregellis nocturno tempore lux oborta; |
|
|
bos in agro romano loquutus, in circo Flaminio ara Neptuni multo sudore manavit. aedes Cereris, Salutis et Quirini, de coelo tactae. Lucani in ditionem populi Romani sine certamine redierunt. Brutiorum urbes sese Romanis dediderunt.
Masinissa rex a Romanis in amicitiam receptus est. Astapa urbs a Romanis oppugnata. Scipio rebellantes Hispanos in deditionem coegit. Livius, Obsequens. Sabellicus libro 5 Enneadis 5. |
|
Anno Mundi 3761
|
Crebro de coelo lapidatum est, lectis igitur Sibyllinis, inventum est, tunc demum hostem alienigenam, quae terrae Italiae bellum intulisset, pelli Italia posse, si Idaea mater ex Pessinunte Romae adveheretur.
Eodem anno cum Hannibale in Brutiis frustra bellatum est, pestilentia utrunque exercitum molestante. in Hispania novi motus exorti. in Italia Locri a Romanis recipiunt. Livius et Obsequens capite 42. |
Ante Christum 203
|
130
Anno Mundi 3762
|
Duo soles visi, et nocte interluxit. Fax Setiae ab ortu solis in occidentem porrigi visa. |
Ante Christum 202
|
|
Tarracinae porta, Anagniae vero porta et murus multis locis de coelo tactus. in aede Junonis Sospitae Lanuvii, cum horrendo fragore strepitus editus. Scipio ex Sicilia in Africam trajecit, et evastatis agris, Hannonem juniorem occidit. Sempronius adversus Hannibalem, primo infeliciter, deinde vero prosperè pugnavit, caesis quatuor Poenorum millibus. Livius et Obsequens capite 43.
|
|
Anno Mundi 3763
|
Aurum in Capitolio corvi non rostris tantum lacerarunt, sed comederunt etiam. Mures Antii coronam auream arroserunt. |
Ante Christum 201
|
131
|
Circa Capuam locustarum vis ingens omnem agrum complevit, equuleus Reate quinque pedibus natus. |
|
|
Anagniae sparsi primum ignes in coelo, deinde fax ardens in coelo visa. Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est. Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit. Consulum alteri primam hostiam immolanti, caput jocinori defuit. in Africa per Scipionem juxta Uticam Poenorum castra sunt combusta. |
|
132
|
Romani multas in Brutiis ad se deficientes civitates receperunt, Hannibalemque in Agro Crotoniensi caeciderunt. Magonem Hannibalis fratrem cruento praelio vicerunt. Syphacis regis foedifragi castra incendio ac flammis expugnarunt, ipsumque regem ceperunt. Circa, regia urbs a Masinissa rege capta est. Livius et Julius Obsequens capite 44. |
|
Dernière mise à jour: 08/03/2022 |
|