De prodigiis et ostentis
De la création à l'an 500 AC
1
Anno Mundi 1
|
Constructo jam a Deo optimo maximo rerumque omnium creatore, amplissimo absolutissimoque totius mundi universitatis eorum theatro, in ipsis statim paradisi voluptatibus serpens callidissimus atque totius humanae salutis hostis, Evae non uno atque altero verbo tantum, sed justo atque distincto omnibus numeris sermone loquutus est: Imo non simpliciter loquutus, sed tam astute etiam percontatus est, ut de divino mandato jam dubitantem deceperit, Moises Geneseos 3. Unde statim secuta est divina propter inobedientiam ultio, qua Adam Dei, quam habebat, imaginem amisit, ac peccati vitium in omnes posteros suos cum morte, ac aliis peccati poenis transfudit. |
Ante Christum 3959
|
Anno Mundi 50
|
Cain atque Abel fratres germani Adami, atque Evae primorum parentum filii, cum quisque de suis facultatibus Deo bonorum omnium datori sacrificium obtulisset, Cain agricola de fructibus terrae, Abel vero ovium pastor, de primogenitis gregis ac de adipibus eorum: Deus retributor bonorum, respiciens Abelis munus, per ignis flammam, quae sacrificium consumpsit, suae benevolentiae signum dedit. Unde Cain statim non tantum fratrem postea odio habuit, sed structis hinc inde insidiis, demum in agro crudeliter occidit. Moises Geneseos 3. |
Ante Christum 3910
|
2
Anno Mundi 1656
|
|
Visitavit Deus iniquitatem populi, ac diluvio totum submersit mundum, posteaquam quadraginta diebus continuis magno cum impetu pluisset in terram. Quo tantum servatus est Noë cum uxore, filiis, ac filiorum uxoribus, qui in arca habuerunt ex mundis animalibus septem utriusque sexus: De animalibus immundis duo. De volatilibus coeli septena, ut servaretur semen in terra. Moises Geneseos 7. |
Ante Christum 2307
|
Anno Mundi 1656
|
|
Finito jam diluvio, cum Deus Noë atque filiis ejus, foecunditatem, atque in omnia, quae terra progenerat, potestatem dedisset, in super perpetuum foederis cum Noë et posteris signum, ac mundi post hac nunquam eodem poenae genere puniendi testimonium in coelo ejusque nubibus conspiciendum proposuit, arcum scilicet, coelestem variis coloribus depictum, quam philosophi iridem vocant. |
Ante Christum 2307
|
Anno Mundi 1760
|
His Temporibus vixit Janus, qui primum post diluvium generale populum literas, astrorum cursus, atque alias disciplinas docuit, vitem plantavit, annum ad solis cursum distinxit, ac 12 menses, ad Lunae ordinavit motum. Cui adjungendum putavi Marem eodem seculo Italiae accolam, magni quidem nominis, si animum inspicias, virum, si corpus vero, monstrosissimum, pubetenus scilicet hominem, reliqua vero equum referentem. Hunc scribunt 120 annos vixisse, ac ter a morte revixisse, ut author est Aelianus libro 9 capite 16 de varia historia et Volaterranus libro 17 Anthropologiae |
Ante Christum 2297
|
|
|
|
3
Anno Mundi 1790
|
Nimbrotus postquam in Campum Sinner venisset, urbemque designasset, fundavit maximam turrim, ad altitudinem ac magnitudinem montium, in signum atque monumentum, quod primus in orbe terrarum fuisset populus Babylonicus, ac quasi regnum omnium regnorum, ut Berosus libro 4 memoriae prodidit, sed Deus superbiae atque ambitionis hostis, turrim diversarum linguarum divisione dissipavit. Unde ejus nomen Babel vocatum est, qua ibi confusum est labium universae terrae. Et inde dispersit aedificantes in omnes regiones terrae. Geneseos 10. |
Ante Christum 2173
|
Note: Les pages 4 à 34 ne contiennent pas de prodiges, mais ne font que décrire les bizarreries de la création.
35
Anno Mundi 1906
|
Zoroastes primus Bactrianorum rex, qui primus artes magicas invenit, quadringentis ante bellum Trojanum annis, hoc anno igne coelesti absumptus est. Marcus Fritschius in Meteoris. |
Ante Christum 2057
|
Anno Mundi 2047
|
Sodoma, Gomorra, Adama, Seboim, et Segor, civitates propter peccata igni, sulphure, et pice coelitus eversae sunt, quo deinde loco poma virentia, et formatos uvarum racemos invenias, ut edendi quidem gignant cupiditatem: si carpas vero in cinerem fumumque excitant, et quasi ardeant. Hujus rei meminit etiam praeter Mosem Geneseos 19. Orosius libro 1 capite 36.
Ex cujus vetustissimo, et in membranis scripto codice bibliothecae Oschacensis, quod longè aliam capitum dispositionem habet, descripsimus. Sodomae autem atque aliarum civitatum extinctarum meminere etiam Cornelius Tacitus libro 21. Solinius post Plinium, et alii quam plurimi.
Note: voir Sodome et Gomorrhe. |
Ante Christum 1916
|
Anno Mundi 2047
|
Sodoma posteaquam cum reliquis civitatibus coelesti igne ad internitionem deleretur, uxor Lothi contra angeli jussum retrospiens, marito atque filiis ex diro illo incendio liberatis, in salis statuam conversa est. Moyses Geneseos 19. |
Ante Christum 1916
|
36
Anno Mundi 2073
|
|
Abraham cum jussu divino jam filium Isaacum deo sacrificium offerret, atque gladium ad filium mactam dum jam stringeret, coelitus ab angelo domini, ne faceret, inhibitum est. Geneseos 22. |
Ante Christum 1890
|
Anno Mundi 2106
|
|
Quo tempore Phaeton in Italiam venit, Italia tribus locis arsit multis diebus, circa Istros, Cymaeos, et Vesuvios, vocataque sunt a Janigenis loca illa Palesana, id est, regio conflagrata. Berosus. |
Ante Christum 1857
|
Anno Mundi 2168
|
|
Nilus fluvius crebrioribus imbribus per totam Aegyptum exundavit. Functius. |
Ante Christum 1798
|
Anno Mundi 2210
|
Mare apud Articam terram exundavit, ac regionem illam aliquam diu vexavit. Authores vocarunt diluvium Ogygis, qui eo tempore regnavit: ejus meminit Orosius libro 1 capite 7. Nec desunt, qui falso Noaht ascripserunt. |
Ante Christum 1753
|
Anno Mundi 2222
|
Cecidit ignis de coelo, et cunctas oves puerosque Hiobi consumpsit, mox filiis et filiabus ejus vescentibus et bibentibus, in fratris primogeniti domo repente ventus horrendus irruens a regione deserti, concussit suo impetu quatuor angulos domus, quae corruens omnes oppressit, uno tantum relicto, qui patri nuncium adferret. Hiobus 1capite. |
Ante Christum 1741
|
37
Anno Mundi 2407
|
Ingens terraemotus infestavit, ac terruit Babylonios sub Spareto 17 Assyriorum rege. Berosus.
In Jasii Italici regis nuptiis adfuit Io Aegyptia, quae sola foeminarum uno plus Didone contemnario vixit, et universum fermè orbem lustravit post viri interitum. |
Ante Christum 1556
|
Anno Mundi 2439
|
In Thessalia diluvium fuit non solum ex imbribus, sed quod obturatis montibus casu flumina impleverunt, et subsequuto terraemotu, apertis ostiis montium aquae in alveos regressae sunt. Vocant autem authores diluvium Deucalionis, cujus meminere Xenophon in aequivocis, Eusebius, Functius ac alii.
Eodem tempore factum est dirum incendium Graeciae sub Phaëtonte rege post Thessaliae terraemotum. |
Ante Christum 1524
|
38
Anno Mundi 2453
|
|
Apparuit Moysi Dominus, dum oves pasceret, in rubo ardenti, cui tamen ignis nequaquam nocebat, et loquutus est servo suo, quem legatum ad Israel tas tum temporis misit, ut capite 3 Exodi legimus, et Actorum 7 fit mentio. |
Ante Christum 1510
|
|
|
In monte Sinay dum Moyses cum domino sermonem misceret, coeperunt audiri tonitrua, et micare fulmina, fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat, ut timorem omnibus in castris habitantibus vehementissimum incuteret. |
|
|
|
mons Sinay fumabat quasi fornax, audiebatur horrendus sonitus, et paulatim crescebat magis atque magis, et ablata jam omni tempestate, dominus decem praeceptorum tabulas tradidit, Exodi decimo. |
|
39
|
|
Exeunti populo ex Aegypto in terram promissionis, ducem ac viae demonstratorem habuere per diem quidem columnam nubis, per noctem vero columnam ignis, quasi facem lucentem. Exodi capite 7 8 9 10 et 13. |
|
Anno Mundi 2453
|
|
Aaron dei altissimi jussu projecit virgam coram pharaone, et servis ejus, quae versa est in colubrum. Et virga Aaronis devoravit virgas magorum Pharaonis. Exodi 7. |
Ante Christum 1510
|
|
Moses virga sua quum fluminis aquam percussisset, in sanguinem versa est, pisces suffocati, aqua ipsa adeo computrefacta est, ut ex ea bibentes mirum in modum sint afflicti. Exodi 7.
Aaron extendens manum super aquas Aegypti, ac super fluvios eorum, rivos, paludes, ac omnes aquas, ac versae sunt in sanguinem aquae, ac cruore ligna, vasa, atque saxa, per omnem Aegyptiorum terram commaculata, atque foedata sunt. Exodi 7.
|
|
|
|
Aaron cum extendisset manum suam super aquas Aegypti, ascenderunt ranae, et operuerunt terram, sed ex jussu Pharaonis orante et deprecante Moyse, ranae demortuae sunt in domibus, villis, ac agris. Exodi 8. |
|
40
Anno Mundi 2453
|
Moses extensa manu percussit terrae pulverem, ac facti sunt cinifes in hominibus ac jumentis per totam terram Aegypti. Exodi 8. |
Ante Christum 1510
|
|
|
Immisit Pharaoni dominus plagam muscarum diversarum per omnes domus Aegyptiorum, quibus omnis Aegypti terra longè lateque devastata est: Et deprecante Pharaonis jussu Moyse, omnis muscarum pernicies a Pharaone, ejus servis totoque populo ablata est. Exodi octavo. |
|
|
Ultione divina omnia animalia Pharaonis, utpote asini, equi, cameli, oves, boves, atque ejus notae alia gravissima peste interiore per Aegyptum. De animalibus vero filiorum Israel nullum omnino interfectum est. Exodi 9. |
|
Anno Mundi 2454
|
|
Sparsit coram Pharaone ex manu cineres de camino, et pulveribus tota Aegypti terra repleta est, ac non tantum iumenta, sed homines etiam perniciosis ulceribus ac vesicarum doloribus vexati sunt. Exodi 9. |
Ante Christum 1509
|
Anno Mundi 2454
|
|
Praetera extendit Moses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa, et nocte, et mane facto ventus urens excitavit locustas. |
Ante Christum 1509
|
41
Anno Mundi 2454
|
|
Quae ascenderunt super universam terram Aegypti, sederunt in cunctis finibus regionis, tanta multitudine nunquam visae. Operueruntque universam terram, devastantes omnia. Devorata est igitur omnis herbas terrae, et quicquid pomorum in arboribus fuit Nihil quoque omnino virens relictum est in lignis, et herbis terrae, in cuncta Aegypto. |
Ante Christum 1509
|
|
|
Iterum Mose manum extendente in coelum, factae sunt tenebrae horribiles in universa Aegypti terra, et adeo quidem, ut nemo tribus diebus nec fratrem viderit, nec loco, quo quisque erat, se moverit. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. Exodi 10.
Note: voir l'obscurité de 3 jours. |
|
|
|
Cum extendisset Moses manum super mare rubrum, abstulit illud dominus flante vento vehementi, et urente tota nocte et vertit in siccum: divisa est aqua, et ingressi sunt filii Israel, per medium sicci maris. Erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva. Persequentesque Aegypti ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis per medium maris, in quo totus ejus periit exercitus. Exodi capite 14. |
|
42
Anno Mundi 2490
|
Posteaquam populus Israeliticus cantico Deum glorificans venisset in Marath et Enim ac amaras, ad bibendumque omnino inutiles aquas invenisset, cum Moses lignum misisset, in dulcedinem versae sunt. Exodi capite 15. |
Ante Christum 1473
|
|
|
Tempore sitis Moses jussu divino percussit bis virga silicem, et statim egressae sunt aquae tam large, ut non tantum omni populo, sed jumentis etiam sufficerent. Quae aqua contradictionis ob israëlitarum rebellionem dicta est. Numeri 20. Exodi 16. |
|
|
In Aegypto pluit Deus mannam ac panes de coelo quemadmodum et carnes, coturnicesque magna copia. De manna igitur collegerunt filii Israel jubente Mose, alius plus, alius vero minus, ac mensi sunt ad mensuram gomor, nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, reperit minus, sed singuli juxta id, quod edere poterat. Verum quicquid contra Mosis jussum in crastinum esset servatum, vermibus scatere coepit atque computrivit. Moses Exodi 16. |
|
43
|
|
Misit dominus murmuranti ac seditioso contra Mosem populo ignitos serpentes, quorum ictibus obierunt multi, sed qui aeneum serpentem ab Moyse erectum (qui Christi venturi nobis mysterium repraesentabat) aspiciebant, sanabantur. Numeri 21. |
|
|
Chore, Datan, et Abiron seditiosi contra dominum, cum tabernaculis, ac universa sustancia, cum multis divina ultione terra absorpti sunt Descenderuntque vivi in infernum operti humo. Numeri decimo sexto.
Sed et ignis egressus ab domino, interfecit ducentas, quinquaginta viros, qui offerebant incensum. Numeri 17. |
|
44
Anno Mundi 2490
|
In seditione praeterea populi contra Moysem et Aaronem, postquam nubes tabernaculum operuisset, incendio gravissimo quatuordecim millia hominum, et septingenti absumpti sunt, absque his, qui cum Chore in seditione perierant. Numeri 17. |
Ante Christum 1473
|
|
|
Moyse jussu divino virgam in coelum extendente, audita sunt tonitrua et fulgura, in terram decidit grando ingens, cui ignis mixus pariter ferebat super terram: Unde tanta fuit tempestas, quanta antea nunquam apparuit in terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. |
|
|
|
Et percussit grando per totam Aegyptum omnia, quae fuere in agris, ab homine usque ad jumentum. Extinxit omnes herbas regionis, nec etiam lignis per sylvas pepercit, sed omnia in populi convertit perniciem. Exodi capite nono.
|
|
Anno Mundi 2490
|
|
Virga Aaronis inter caeteras principum ex duodecim tribubus virgas in tabernaculo testimonii adeo floruit ( caeteris omnibus exarescentibus ) ut et gemmae turgentes, et inde mox flores, qui foliis dilatatis in amygdalas deformati sunt, in signum rebellionis filiorum Israël. Numeri decimoseptimo. |
Ante Christum 1473
|
45
|
|
Balaam filius Sephor, ad maleficendum populo Dei veniens, redarguitur ab asina, quae apertis verbis loquebatur in hunc modum? QUID FECIT TIBI! CUR PERCUTIS ME? ECCE JAM TERTIO: NONNE ANIMAL TUUM SUM, CUI SEMPER INSIDERE CONSUEVISTI? USQUE IN PRAESENTEM DIEM: DIC QUID SIMILE UNQUAM FECERIM TIBI? Numeri 22.
Note: voir Balaam |
|
Anno Mundi 2492
|
|
Adduxit Dominus filios Israël per desertum 40 annis et non sunt attrita vestimenta eorum, nec calciamenta vetustate consumpta. Deuteronomium 29.
Note: Au lieu de voir une incohérence absurde, dans cette préservation des vêtements, Lycosthène voit un prodige |
Ante Christum 1471
|
Anno Mundi 2493
|
Josue primo ducatus sui anno, die decimo primi mensis, posteaquam filios Israël in terram promissionis ducere decrevisset, aperto Iordanis alveo, adeo fluvius intumescebat, ut instar montis superior pars ascenderet, inferior vero descenderet in mare mortuum. Iosuae capite tertio. Hermannus Contractus, et Functius in Chronicis. |
Ante Christum 1470
|
46
Anno Mundi 2495
|
Post sex dierum circuitus filiorum Israël, ac septem buccinarum clangoribus corruerunt muri Hiericho, oppidi munitissimi, it ut unusquisque populi Israëlis absque impedimentis potuerit pervenire ad locum, qui contra se erat, coeperuntque civitatem, ac interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, imo boves etiam, oves atque asinos. Josuae capite 6. |
Ante Christum 1468
|
|
|
Josue dux populi Israelitici post Moysem, cum quinque reges oppugnantes Gabaon vinceret armis, sed contra Gabaon non motus est, nec luna contra vallem Ajalon, sed stetit sol in moedio coeli, ac non festinavit ad occasum unius diei spacio. Nec fuit antea et postea tam longa dies, obediente divino voci Josue, ac pugnante pro Israel. Josue 10.
Note: En fait, ce miracle solaire de Gabaon n'a jamais eu lieu. |
|
Anno Mundi 2503
|
|
Josue cum pugnaret contra quinque reges, qui venerant ad destruendum Gabaonitas, misit dominus super illos lapides magnos de coelo, et multo plures de lapidibus mortui sunt grandinis, quam quos gladio percusserunt filii Israel. Et tunc apud vocem Josuae stetit sol per spacium unius diei, ut posset delere funditus inimicos suos. Josuae decimo.
Note: Cette grêle de pierres et plutôt une averse d'énormes grèlons |
Ante Christum 1460
|
47
Anno Mundi 2616
|
Sysara cum numeroso exercitu contra Barachum pugnante, subita procella tonitruis, et fragore coeli confestim orta milites Sysarae diverberat: Secuta grando ingens tantaque coeli intemperies, ut Palaestini prae nimio torpore tela abjicerent quum nullis penè sensus hujus rei ad Judaeos perveniret, vel quia a tergo tempestas illa ex coelo dejecta esset, vel (quod magis credibile est) quod ita praesens numen evenire voluit: Estque res eo facilius in prodigium versa, quo magis ejusmodi tempestas a locorum natura abhorrebat. Coelesti itaque vi potius, quam pugnantium virtute Palaestinae sunt copiae deletae. Multi in acie occubuerunt, sed plures omnino in fuga, Sysara ubi res perditas vidit, in Aberis cujusdam Cynaei domum est fuga delatus. Judicum quarto. Sabellicus libro quinto, Ennaeadis primae, folio sexagesimo quinto. |
Ante Christum 1347
|
Anno Mundi 2719
|
Amphiaraus vates dum apud Thebas praeliaretur, terrae hiatu cum curru (cui insedebat) absorptus est. Properti libro 2. Non Amphiareae prosunt tibi fata quadrigae. Item libro 3.
Tu quoque ut auratos generes Eriphyla lacertos, Delapsis nusquam est Amphiaratus equis. Ovidius libro tertio de Ponto quoque meminit. Plutarchus in Parallelae. Fuit autem unus ex Argonautarum vatibus, quorum enumerationem habes apud Coelium libro 29 capite15. |
Ante Christum 1244
|
48
Anno Mundi 2751
|
Hoc anno Mirabile quiddam contigit in Nili fluminis exundatione. Amenophis quartus Aegypti Larthes Sestoris filius ob impietatem, quod in Nili exundatione spiculum in medios vortices extorserat, excaecatus est, qui rursum tamen post undecimum annum oraculo monitus, ut locio mulieris, quae unum tantum cognovisset virum, oculos lavaret, lavit, visumque recepit. Herodotus 2. et Funccius in Chronicis. |
Ante Christum 1212
|
Anno Mundi 2781
|
Protei Aegypti sacerdotis temporibus fuit diluvium, quod Pharaonicum vocant, in quo insula Pharos Aegyptiis aquis omnino texta est. Hujus meminit Horatius Flaccus in Oda: Jam satis terris etc. Prothei vero Herodotus libro secundo: Diodorus libro secundo antiquitatum, et Functius. |
Ante Christum 1182
|
49
Anno Mundi 2782
|
Dido cum rem divinam faceret, vinum in pateram infusum repente in atrum sanguinem converti non sine magno terrore visum est. Qua de re Virgilius horrendum dictu, latices nigrescere sacros, visaque in obscoenum se vertere vina cruorem etc. |
Ante Christum 1182
|
Anno Mundi 2798
|
|
Fulgure a sinistra parte coelo sereno, Ascanio Aeneae filio, contra Mezentium belligeranti, emicante contra hostes victoria potitus est. Dionysius libro 2. |
Ante Christum 1165
|
Anno Mundi 2881
|
Paulo ante initium belli Peloponnesiaci ingens cometes post Solis occasum enituit, et continuos 75 dies exarsit: mox tanta ventorum coorta vis, ut fragmenta monte avulsum in sublime abripuerint: quod ubi ad urbem Thraciae Aegospotamos decidisset, e coelo praecipitatum fuisse creditum est. Non ita multo post bellum Peloponnesiacum exarsit, quod totos 28 duravit annos, et toti Graeciae exitiale fuit. In fine belli ad illum Thraciae locum
Note: énorme erreur de chronologie. La guerre du Péloponèse eu lieu entre 431 et 404 avant notre ère: Quant à la comète, ce fut probablement celle de 405 av JC. |
Ante Christum 1082
|
50
|
|
|
|
Athenienses navali praelio victi a Lacedaemoniis, Lysandro duce, cum classe imperium Graeciae amiserunt. Casparus Beucerus de meteorologia folio 252. |
|
Anno Mundi 3040
|
Helias Thesbites circa torrentem Canith, qui est contra Jordanem, habitans bis in die ab coruis coeli volatitibus, carnes ac panem, quibus sustentabatur, accepit, quo tempore super terram ad tres integros annos ac sex menses nunquam pluit. 3 Regum 18.
Note: En fait la source est: 1 Rois, 17,5. |
Ante Christum 923
|
Anno Mundi 3042
|
Helias in conspectu Regis Achab et ejus prophetarum, quorum numero 450 erant, bovem, fructo ex duodecim lapidibus altari, domino mactans, atque insuper lignorum struem ponens, invocato nomine divino, alta voce clamavit. Domine deus Abraham ac Isaac ac Israël, et ego servus tuus, exaudi quaeso, et declara huic populo aliquo ligno, quod tu verus sis deus. Quo dicto, cecidit deni ignis de coelo, ac voravit holocaustum, ligna ac lapides, Imo pulverem quoque, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. 3 Regum 18.
Note: En fait la source est: 1 Rois, 18,20. |
Ante Christum 925
|
51
Anno Mundi 3049
|
Ad Heliae preces duos quinquagenarios ignis de coelo consumpsit, quiquaginta viros similiter in unoquoque. 4 Regum 1. |
Ante Christum 912
|
Anno Mundi 3050
|
Tandem divisit pallio aquas Jordanis, ac curru igneo receptus est in coelum. 4 Regum 2
Note: En fait la source est: 2 Rois, 2,14. |
Ante Christum 913
|
Anno Mundi 3055
|
Remulus filius Tiberini regis fulmine percussus est, de quo Ovidius libro 14. Remulus maturior annis, Fulmineo periit imitator fulminis ictu. (interiit. Eutropius libro 1.
Alladius Silvius 12 Latinorum rex, ob impietatem fulmine tactus. |
Ante Christum 908
|
Anno Mundi 3108
|
Regio circa Hiericho cum propter aquarum putredinem fuisset omnino sterilis, Elisei verbo sanatae non tantum sunt a primo fonte regionis aquae, sed omnis etiam ager, fertilitatem, fecunditatemque accepit. 4 Regum 3.
Note: En fait la source est: 2 Rois, 2,19. |
Ante Christum 855
|
|
|
Elisaeo in Bethel ascendente, deriso propter calvitiem a pueris, evocati ex saltu ursi, ex eis 42 pueros propter contemptam atque irreverenter tractatam senectutem tanti viri immaniter dilaniarunt. 4 Regum 3.
Note: En fait la source est: 2 Rois, 2,23. |
|
52
Anno Mundi 3109
|
Prophetarum filii cum ad fluvium Jordanis ligna cederent, ad erigenda in terra, quae nimis angusta erat, habitacula, postque laborantium uniferrum securis cecidisset in Jordanis aquam, Helisei beneficio instar ligni, contra ferri naturam ita natavit super aquam, ut manu sit facile extractum. 4 Regum 6.
Note: En fait la source est: 2 Rois, 6,5. |
Ante Christum 854
|
Anno Mundi 3149
|
|
Occasione Ionae prophetae mare mirum in modum commotum: quo projecto, tempestas desiit, piscis autem marinus eum deglutivit, in cujus ventre incolumis vixit, ac post triduum sanus ejectus Ninivitis praedicavit poenitentiam. Ionae primo et secundo. |
Ante Christum 814
|
Anno Mundi 3157
|
Amos propheta vidit ignem, vastum pelagum atque agros consumentem, praeterea dominum stantem super muro regulari, habentem in manu regulam, atque dicentem: En ego ponam regulam inter meos Israelitas, quam non amplius transcendam, ut Isaacidarum sacella vastentur, et Israëlitarum sacraria desolentur, consurgamque gladio in Jeroboami domum. Reliqua lege Amos 6 |
Ante Christum 806
|
Anno Mundi 3185
|
Esaias propheta eo anno qui rex Ozias mortuus est, vidit in nubibus coeli dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea, quem sub ipso erant, replebant templum: Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant pedes ejus, duabus vero volabant, et clamabant alter ad alterum, sanctus, sanctus, sanctus dominus deus exercituum etc. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo: Reliqua lege Esaiae capite 6. |
Ante Christum 778
|
53
Anno Mundi 3194
|
Romulus et Remus Rheae Sylviae vestalis ex Marte filii, cum ab Amulio exponerentur, ac abiicerentur in Tyberim, aqua in siccum ejecit, ad quorum vagitum lupa, voracissimum alias animal, accurrens, uberibus suis aluit, donec a Faustulo pastore inventi, ac Accae Laurentiae uxori traditi sunt, a qua inter servos ac pastores educati, non tantum urbis conditores, sed totius etiam imperii Romani primi authores fuerunt. Testes sunt Fabius Pictor, Dionysius Halicarnassus, Livius, Plinius, Plutarchus, ac alii Romanae historiae scriptores. |
Ante Christum 769
|
Anno Mundi 3211
|
Alcmene Amphitryonis corpus, cum ad sepulturam effereretur, repente evanuit, lapisque pro cadavere inventus. Sabellicus libro 1 capite 8 de insigni vitae exitu. Exemplorum prophana.§ 3. Hoc autem de Cleomede Aristipaleo scribit. Plutarchus in Romulo. |
Ante Christum 754
|
Anno Mundi 3213
|
Romulus et Remus fratres germani, eo loco, ubi expositi et reperti erant, atque a lupa enutriti, Romam urbem condunt. Romulus praesagio 12 vulturum victor factus, occiso Remo summam imperii obtinet. Haec inciderunt in annum ante Christum natum septingentesimum et tricesimum, quando scilicet Romulus rerum potitus est Romae. Roma vero initium sumpsit anno ante restitutam salutem, teste Eutropio, septingentesimo et quinquagesimo tertio, post captum vero Ilium quadrigentes. tricesimo primo. |
Ante Christum 730
|
54
Anno Mundi 3226
|
Parens conditorque urbis Romulus, cum jam Fidenas oppidum cepisset, coloniamque Romanorum fecisset, guttae sanguinis e coelo magna omnium admiratione ceciderunt. Statim pestis urbem invasit, quae hominibus absque ulla aegrotatione mortem inferret subitam: sterilitas quoque agrorum et frumentorum omnium praecipuè tamen annonae summa inopia sequuta est. Romulus expiationibus civitates expurgavit, quas longo deinceps tempore ad portam Ferentinam observatas, memoriae traditum est. Livius libro 1 Decadis 1. Plutarchus in Romulo ac Julius Obsequens Prodigiorum capite 1. |
Ante Christum 737
|
|
Eo tempore cum a Spartanis Messana caperetur, prodigiis Deus futura praemonstravit. A Dianae enim simulacro, quod cum ipsum aeneum fuit, laxatus clypeus decidit. Et Aristodemus, cum victimas Jovi Ithomathae esset immolaturus, arietes ultro ad aram vi cornua illiserunt, atque ex plaga periere. Aliud item tertio evenit. Canes in unum congregati, totam noctem ulularunt: tandem frequentes ad Lacedaemoniorum castra excurrerunt. Aristodemum et haec perturbarunt, et tale praeterea somnium per quietem oblatum. Viderat in somnis, cum armatus jam ad pugnam esset exiturus, sacrificiorum intestina ad mensam jacere: filiam item apparuisse ei nigra veste indutam, et ostendisse pectus, ac ventrem resecta. Denuo post haec visam abjecisse à mensa sacrificia, et arma patri detraxisse, et horum loco injecto pallio candido, auream coronam imposuisse. Dum jam et ob alia consternatur Aristodemus, et vitae finem sibi a somno denunciari arbitratur, (nam Messenii illustrium virorum funera, cum efferenda sunt, coronarunt, et candidis palliis texerunt.) Pausanias libro 4. Messanae autem captae meminit Funccius etiam, ac Eusebius, cujus tamen supputationem ut mendosam non sumus sequuti. |
|
55
Anno Mundi 3230
|
In Pelusiaca obsidione milites nulla alia re quam murium improbitate, et infestatione discedere coacti sunt. Mures enim omnibus nervis nocte una improviso incursu abrosis, totum pene exercitum scutis et arcubus spoliarunt: testes sunt Herodotus libro 2 et ex eodem Sabellicus libro 3 Aeneadis 2. |
Ante Christum 733
|
|
Sennacherib rege Assyriorum urbem Hierosolymam obsidente sub rege Ezechia, misit deus de coelo angelum qui delevit omnem exercitum fortitudine pollentem et principem exercitus regis Assyriorum, qui magna cum ignominia ad sua reversus est. 2 Paralipomenon 32. |
|
Anno Mundi 3232
|
|
Ad petitionem Hezechiae, sol retrocessit per decem lineas in horologio. Achaz 4. Regum 20. Esaias 38. Funccius.
Note: La rétrogradation artificielle de l'ombre du soleil a déjà été étudié, en particulier dans un article de Camille Flammarion |
Ante Christum 735
|
56
Anno Mundi 3343
|
|
Prester filius Hippomenis, quum deos detestaretur, fulminatus est. Sabellicus. |
Ante Christum 720
|
Anno Mundi 3245
|
Veientes cum in Romanum agrum excursiones facerent, quibus Fidenates auxilium tulisse dicebantur, mira eo anno siccitate laborantum, ut non coelestes modo aquae defuerint, sed terrae ingenito humore pene amisso, vix ad perennes fluvios sufficerent. Exaruerunt torridi fontes, pecorumque siti morientium passim strages edita, pleraque scabie assumpta, vulgarique attactu in homines morbi, primoque in agrestes et servitia, mox et civitatem corripuit, tetra lues, orta ex ea clade multiplex superstitio, ita ut non minus animi affecti essent, quam corpora. Passim omnibus sacellis vicisque peregrina et insueta sacra fieri, multique sacrificuli tota urbes existere. Id patres indigné ferentes, negocium aedilibus dedere, ut diligenter adverterent, ne alio ullo in urbe ritu, quam primo sacra fierent. Sabellicus Aenneadis libro 5 folio 383. b
|
Ante Christum 718
|
Anno Mundi 3248
|
Romulus Romanae conditor urbis cum apud Capraeam paludem exercitum lustraret, nymbo et turbine in coelum sublatus est, et in deorum numerum, ut fabulosa credidit antiquitas, non sine suorum admiratione receptus, ut est apud Livium libro primo, Decadis 1. Plutarchum in Romulo et Numa, Florum libro primo, capite primo. Augustinum libro tertio, capite decimo quinto Civitatis. Plinium capite secundo de viris illustribus. Messalam Corvinum de progenie Augusti. Marlianum Patriitum libro 6 Topographiae capite nono. Sabellicum libro tertio Aenneadis 2 et libro 1. Ovidius libro 2 Fastorum. Est locus antiqui. etc, et alios. |
Ante Christum 715
|
57
|
|
Eodem anno facta est etiam solis eclipsis teste Dionysio Halicarnasseo libro 2 historiae Romanorum.
Note: Denys d'Halicarnasse n'expose qu'une rumeur |
|
Anno Mundi 3258
|
Annum jam octavum regnante Numa, morbus pestifer Italiam occupans, Romam quoque invasit: moerentibus vero cunctis, peltam aeneam e coelo in Numae manusdecidisse memoriae proditum est: quae in urbis salutem a superis missa celebratur ad cujus figuram cum Numae instinctu undecim a Veturio Mamurio insigni artifice fabricatae essent, Salii Martis sacerdotes ad earum custodiam a rege instituti sunt. Livius, Plutarchus, Obsequens. Pestis gravissima urbem et Italiam invasit. |
Ante Christum 705
|
Anno Mundi 3271
|
Aristaeo Athenis praetore anno 4 olympiadis vicesima primae, ingens cometes hyeme coelo sereno et frigore intensissimo, vesperi ab occasu solis conspectus est, cujus splendor tertiam coeli partem occupavit. Ab occasu equinoctiali versus austrum processit, et cum at cingulum Orionis pervenisset extinctus est. Hyemis illius reliqua pars, fuit admodum sicca, et abundans flatibus septentrionalibus. Postea cum contrarii venti simul spirarent, aquilo in sinu Corinthiaco fluctus concitavit, extra sinum vero Auster obluctans, cum fluctus intra sinum cogeret, post aliquot terraemotus, quibus Achaiae urbes Helice et Bura corruerunt, accidit etiam diluvium, quod magnam Achaiae vastitatem attulit.
Note: erreur de chronologie. Ce fut en 372 AC
|
Ante Christum 692
|
58
Anno Mundi 3368
|
Anno secundo post Lacedaemonii a Thebanis ad Leuctra Beotiae victi, fractique uno praelio nunquam amplius pristinam recuperarunt potentiam. Casparus Beucerus folio 253.
Note: autre erreur de chronologie. Ce fut aussi en 372 AC
|
Ante Christum 595
|
Anno Mundi 3315
|
Vidit Jeremias propheta in coeli nubibus ingentem virgam, atque ad caedemdum jam paratam: ollam praeterea succensam, et faciem ejus (ut scripturae sacrae verbis utar) a facie aquilonis: et audivit dominum dicentem: Vigilabo super verbo meo, ut faciam illud, et ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae, quia ecce ego convocabo omnes cogitationes regnorum aquilonis et venient, ponentque unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem. Reliqua vide apud Jeremiam capite I. |
Ante Christum 648
|
Anno Mundi 3322
|
In monte Albano lapidibus pluit, quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere de coelo lapides. Vox ex summi cacuminis luco audita est, quae monebat, ut patrio ritu sacra Albani facerent. Novemdiale igitur sacrum publice susceptum est, et solemne mansit, ut quandocunque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post gravi pestilentia laboratum est. Hostilius dum Numam sacrificiis imitatur, Jovi litare non potuit. Livius et Julius Obsequens
Note: La source initiale est Tite Tive, qui permet de dater le fait vers 650 AC |
Ante Christum 642
|
59
Anno Mundi 3322
|
|
Tullium Hostilium Lucius Piso apud Plinium author est, fulmine suffocatum, quod quaedam parum rité fecisset, et sacrificio Jovem ipsum coelo devocare voluisset: author etiam Plutarchus in numa Pompilio. Solinus capite 2. Obsequens capite 3. |
Ante Christum 639
|
Anno Mundi 3338
|
Lucumo Graeci Demarathi filius, ac Aruntis frater, generosus adolescens, cum, parente apud Tarquinios defuncto, divenditis bonis omnibus, Romam migraret, Janiculoque jam appropinquaret, in carpento cum uxore sedenti, aquila e sublimi demissa, pileum sustulit: atque mox super carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa, capiti apte reposuit quo viso. Tanaquil auguriorum perita, eo prodigio regnum ei portendi intellexit. Pecunia igitur et industria dignitatem, atque etiam Anci regis familiaritatem consequutus, atque ab eodem tutor liberis relictus, dum Tarquinii Prisci nomen sibi vendicaret, post Anci mortem regnum intercepit, atque ita administravit, quasi jure adeptus fuisset. Livius, Dionysius, Fabius Pictor, Obsequens capite 4. Plinius capite 4. de viris illustribus.
|
Ante Christum 625
|
60
Anno Mundi 3349
|
|
Ezechiel propheta vidit per visionem tempestuosum spiritum et nubem magnam a septentrione venientem, ignemque collectum, splendore circumdatum, ex quo existebat species electri, et identidem forma quatuor animalium, in quorum ea erat facies, ut homini formam haberent. Ea singula quaternos vultus habebant, quaternasque alas: pedes rectos, pedum vestigiis vitulinorum similibus, in aeris politi speciem coruscantibus, alis suberant humanae manus, secundum 4 eorum quadrati partes, habebantque quatuor illa ita compositas facies atque alas, ut alae essent inter sese conjunctae, nec ipsa converterentur inter eundum. Erant autem eorum facies ea figura, ut illa quatuor haberent dextra parte humanam, leoninamque faciem, sinistra bovinam, atque aquilinam. Hic conjunctae erant rotae, quae chrysoliti speciem prae se ferebant, ea forma atque opere, quasi esset rotae interposita rota. Habebant etiam quatuor ipsae canthos, eosque altos et formidabiles undique oculorum plenos. Harum copiosiorem descriptionem leges apud Ezechielem capite 1
Note: Ezéchiel lui même dit bien que c'était une vision |
Ante Christum 614
|
Anno Mundi 3355
|
Servio Tullio puerolo Dormienti caput ardere visum est, quod prodigium Tanaquil Prisci Tarquinii uxor auguriorum perita, regnum illi portendere dixit. Cum igitur eumdem adoptasset, post Tarquinii fata dolo Romanorum rex factus est. Dionysius libro quarto. Livius libro primo Decadis primae. Plinius libro secundo, capite 110 et libro tricesimo sexto, capite vicesimo septimo. Cicero libro primo de Divinatione Florus libro primo, capite sexto. Valerius Maximus libro primo, capite sexto. Plinius de viris illustribus capite septimo. |
Ante Christum 608
|
61
Anno Mundi 3365
|
Nabucadonosar Babyloniae rex, cum Sidrach, Misach et Abdenago, qui statuam erectam contra Dei Praeceptum adorare nolebant, in fornacem ardentem mittere jussisset, laetabundis ac deum collaudantibus, ignis adeo non nocuit, ut capillos etiam ac vestimenta non attigerit, sed potius eos ex insperato, qui iniecerant, invaserit, penitusque absumpserit. Danielis 3. |
Ante Christum 598
|
Anno Mundi 3367
|
Daniel conjectus in Lacum leonum fame laborantium, contra omnem hominum expectationem, non tantum divino auxilio a septem leonum rabie servatus, sed per dei angelum ac prophetam Habacuc sustentarus est. Qui autem Danielem intromiserant in lacum, a leonibus in momento temporis coram eo devorati sunt. Danielis 6 et ultimo.
|
Ante Christum 596
|
Anno Mundi 3368
|
Nabuchodonosor Magnus, quartus Babyloniae rex, e regno demum ob insaniam pulsus, cum feris atque brutis animalibus in agro egit, atque communem cum his victum habuit. Decretum enim a Deo, ut ros et pluviae transirent super eum, aestas, hyems, ac frigora. Inhorruit ejus etiam pilus, ac totam cutem operuit densis velaminibus, creverunt ex pedore ungues ad similitudinem avium. Ac sic qui alios in exilium ejecerat multos, ipse a suis in exilium actus est. Qui delicatis cibis abusus, bestiis compascuus factus: qui purpura indutus, horrido pilo tunc obtectus, qui balsamo ac preciosis unguentis inunctus, imbribus ac rore coelesti per septem continuos annos abluit. Danielis 5. |
Ante Christum 595
|
62
Anno Mundi 3368
|
Finito bello Sabino, cum Tarquinius Priscus in monte Tarpeio aedem Jovis, quam in eodem bello voverat, aedificare vellet, et jam exaugurare fana sacellaque alia juberet, ut libera a caeteris religionibus area esset, jamque omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini tantum fano nequaquam addixere. quod prodigium, firma, stabiliaque cuncta portendere Romanis visum est. Sequutum est et aliud prodigium, magnitudinem imperii portendens. Nam posteaquam futuri aedificii fundamenta aperiret, caput hominis integra facie, recenti tamen tabo et sanguine aspersum, in imo repertum est. Cujus prodigii gratia haruspices interrogati, responderunt, hunc locum non imperii tantum Romani, sed totius etiam mundi caput fore. Livius, Plinius junior, et Julius Obsequens capite 5 |
Ante Christum 595
|
Anno Mundi 3375
|
Tarquinio in Hetruriam secundum Romanis bellum moliente, magnum signum extitisse dicitur. Cum eum regnaret adhuc Romae Tarquinius, Templumque Jovis Capitolini fere ad finem perduxisset, sive vaticinio admonitus, sive quod ei aliter visum esset, currum superne fictilem Thuscis quibusdam ex Veiorum gente figulis fingendum mandarat. Nec ita multo post regno exactus est. Cum autem Thusci currum illum confectum in fornacem intulissent, aliud longè evenit, quam luto in ignem immisso accidere consentanum est. Condensari enim atque coire expressa humiditate solet, tunc autem relaxatum est, et intumuit, eoque magnitudinis concepto robore duriciaque increvit, ut vix sublato fornacis culmine, dejectisque parietibus, ullo modo efferi potuerit. Plura leges apud Plutarchus in vita Publicolae. Ejus belli meminit etiam Functius. |
Ante Christum 588
|
63
Anno Mundi 3380
|
|
Facta est solis eclipsis sub Astyage 8 Medorum rege, quam Thales Milesius apud graecos longè ante futuram praedixit refert, ut Plinius libro 2 capite12 in quo tamen numeri Olympiadum nescio quo errore depravati sunt. Nobiscum consentit Functius in Chronicis
Note: Ce n'était pas Astyage, mais Cyaxare, et l'éclipse dont la date exacte ne fut pas prédite par Thalès eu lien en 585 AC |
Ante Christum 583
|
Anno Mundi 3383
|
Quotidie coelesta prodigia Romae et in agris visa sunt, minas ostentantia. Mox Appia virgo Vestalis, quam tamen alii Popiniam, alii Popiliam vocant, incesti damnata poenas dedit.
Note: Ce prodige et les trois suivants sont approximativement bien datés, mais sont placés erronément avec les prodiges du sixième siècle avant notre ère. |
Ante Christum 480
|
Anno Mundi 3384
|
Anno sequenti non segnior discordia domi, et bellum foris atrocius fuit: ab Aequis arma sumpta, et Veientes in agros Romanorum incursiones fecerunt. Livius, Julius Obsequens. |
Ante Christum 481
|
Anno Mundi 3385
|
Movente e Sardibus Xerxe, contra Graecos cum ingenti exercitu bello profecturus, sol mane defectum passus est. Etenim equa in exercitu leporem peperit. Apparuit et cometa Ceratias dictus, quod instar cornu incurvetur. Maxima rerum publicarum, et omnium statuum orbis vicissitudo postea est subsequuta. neque enim sine subsequenti incommodo aliquo, hujusmodi signa conspiciunt, quibus deus semper suam iram minatur. Marcus Frytschius in meteoris.
Note: Il y eut une éclipse totale en 463 AC et une autre partielle en 480 AC |
Ante Christum 482
|
64
Anno Mundi 3386
|
In bello contra Veientes, Manlii praetorium de coelo tactum, laceratum fulmine tentorium, eversus foculus, arma foedata, ambusta, ac in totum contrita: occisus eximius equus, quo in praeliis uti consueverat. Interrogati igitur interpretes prodigiorum, responderunt, significare castrorum oppugnationem, et clarissimorum virorum interitum. Cum Hetruscis cruento praelio pugnatum. Quintus Fabius, Marci frater, bis consul, et tunc legatus, lancea per pectus ictus interiit. Manlius consul in clade occubuit, et vallum Romanorum captum est. Livius et Julius Obsequens capite 12. |
Ante Christum 477
|
Anno Mundi 3406
|
Hippocrates cum tyrannus Athenis esset hostiamque immolasset, ahena (ut imposita erant) plana et carne et aqua absque igne efferbuerunt, ita ut aqua redundaret. Quod portentum conspicatus Chilon Lacedaemonius, qui forte aderat, suasit ei primum ne uxorem foecundam duceret domum, secundo loco, si uxorem haberet, eiiceret, et siquidem ex illa filium sustulisset, abdicaret. verba sunt Herodoti libro 1 folio 11 in Clio. Factum est autem Croesi Lydorum regis temporibus. |
Ante Christum 557
|
Anno Mundi 3408
|
Arcesilao regnum tenente candidus cornuus apparuit de quo grave responsum ferebatur. Et mox ad Democratiam status civitatis recidit, Bessus cum ad Hesperidas decessisset, occisus est. Heraclides in Politiis regni ejus meminit, et Herodotus libro quarto. |
Ante Christum 555
|
Anno Mundi 3411
|
Bos in Sabinis, Androno Coratio Latino, miranda magnitudine ac specie nata est: cujus gratia cum Aruspices interrogarentur, responsum est, eum populum summam imperii habiturum, qui prius bovem illam immolasset. Latinus igitur bovem in Aventinum egit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Ille vero astutus, dixit prius eum vivo flumine manus purgare debere: at latinus dum ad Tyberis profluenta descendit, Romanus illo absente bovem immolavit: et sic imperium civibus, sibi vero gloriam facto consilioque vindicavit. Livius, Julius Obsequens capite 6 |
Ante Christum 552
|
65
Anno Mundi 3416
|
Croesus Lydorum rex cum a Cyro debellaretur, semestris filius in crepundiis articulate loquutus fertur, magno et pernitioso prodigio regnum amittendum praedicente. Alexander ab Alexandro libro 2 capite 31 et libro 3 capite 15.
|
Ante Christum 547
|
|
Chroeso Lydorum rege ratiocinante, omnia suburbana colubris impleta sunt, quos equi inter ambulandum, cum ad pascua irent, comedebant. Croesus igitur statim misit suos ad coniectores consulendos Telmissas, qui, ubi accepere responsum, didicereque, quid sibi vellet portentum, non tamen contigit, ut Croeso renunciarret. Nam prius quam retro Sardis reveherentur, Chroesus est captus. Thelmisses ita cognoverant exercitum externum Chroseo illuc affuturum, qui cum afforet, indigenas subigeret, quod dicerent colubrum terrae filium esse, equum hostem et advenam. Herodotus libro 1 folio 16. |
|
66
Anno Mundi 3420
|
Daniel propheta anno Balsasaris Babiloniae regis primo vidit coeli ventos vasto mari ruentes, et quatuor ingentia animalia, ex mari existere inter se dissimilia. Eorum primum erat simile leoni, aquilinis alis, aliud animal secundum ursae simile, in ore habens tres costas inter dentes, deinde animal pardi simile in dorso habens quatuor alas, instar volucris, quatuorque capita: quartum animal erat terrificum, horribile, ac praevalidum, dentibus ferreis magnis, comedens ac comminuens, et reliquum pedibus conculcans, habens decem cornua. Harum omnium copiosiorem descriptionem leges Danielis capite |
Ante Christum 543
|
Anno Mundi 3422
|
Ab eodem Balsasaris regis tertio anno, dum esset Susis in arce, quae est in in Elamitide provincia, visus est aries stans ad fluvium Eulaeum, habens duo cornua sublimia, quorum alterum altero sublimius erat, eum arietem cum nullum aliud animal impeteret, caprinus hircus cornu habens inter oculos eum invasit et vicit Plura lege in capite 8 Danielis et ejus interpretes. |
Ante Christum 541
|
67
Anno Mundi 3424
|
Balthasar rex cum lautum ad convivium optimates suos vocasset , in eodemque vasa aurea atque argentea templi a Nabuchodonosore depraedata apposuisset, eadem hora apparuere digiti quasi manus hominis, scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae, Mane, Thecel, Phares. Quae verba cum ab ariolis neque legi neque interpretari possent ad id a rege vocatis, demum Daniel, praemissa concione de Nabuchodonoseris sacrilegio, ac Balthasaris filii factus superbia ac impietate, breviter ita interpretatus est. Mane, numeravit deus regnum tuum ac complevit illud: Thecel, appensus es in statera, ac inventus es minus habens: Phares, divisum est regnum tuum, ac datum est Medis ac Persis. Eadem autem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeus, cui Darius Medus successit, annos natus sexaginta duos. Danielis 5. |
Ante Christum 539
|
|
Anno Mundi 3440
|
Cum mox Cumarum civitas a Dauniis, Umbris et aliis circumjectis gentibus oppugnaretur, (quo tempore quinquaginta peditum millia, duodeviginti equitum uno tempore barbari in armis habuerunt,) constat Vulturnum et Clanium amnes hostium castra praeterlabentes, retro cursum suum flexisse: eoque miraculo Cumanos in spem bene gerendae rei erectos, in pugnam egredi ausos, fretosque locorum oportunitate, immensum profligasse exercitum. Dionysius Halicarnassus libro 7. Dionysius Erentriensis et Sabellicus libro 9 Aeneadis 2. |
Ante Christum 523
|
68
Anno Mundi 3443
|
Anno Darii regis secundo die vigesima quarta mensis undecimi, quem Sabath vocant, Zacharias propheta vidit per visionem propheticam noctu hominem rubro equo insidentem, eumque stantem inter myrtos, quae erant in profundo, post quem erant equi rubri, varii et albi, cui homo, qui stabat inter myrtos, apertis verbis pronunciavit, Hi sunt, quos dominus misit ad peragrandam terram etc. Plura leges Zachariae primo, et apud ejus interpretes. |
Ante Christum 520
|
Anno Mundi 3449
|
Tages quidam dicitur in agro Tarquinensi, cum terra araretur, et sulcus altius esset impressus, extitisse vocem repente, et eum affatum esse, qui arabat. Is, ut in libris est Hetruscorum, puerili aspectu, sed senili prudentia, ubi ei bubulco visus est, extemplo rei miraculo totam eo Hetruriam excitavit. Scriptis tradita dein, quem ille dixerit, quae aruspicinae rationem omnem continerent. Cicero de divinatione. |
Ante Christum 514
|
69
Anno Mundi 3450
|
Dario Babylonem obsidenti vox è muris reddita est, urbem ipsam tunc a Persis captum iri, quum mula pareret. Quo praesagio omnes capiendae urbis desperatio jam ceperat, donec Zopiri Persae mula enixa est: Ravisius Textor. |
Ante Christum 513
|
Anno Mundi 3454
|
Tarquinius cum jam Signiam Circeiosque colonos misisset, praesidia urbi terra marique futura, prodigium horribile visum est. Anguis enim ex columna lignea elapsus, non tantum terrorem fugamque in regia fecit, sed ipsius etiam regis animum subito pavore perculit, anxiisque curis universos implevit. Aquilae etiam, quae regiae incumbebant, nidum fecerunt, in quo pulli subito vulturum incursu discerpti sunt: quod mali imminentis prodigium esse putabant. |
Ante Christum 509
|
Anno Mundi 3455
|
Mox cum Rutulis bellatum, Ardea obsessa, et post nefandum Tarquinii cum Lucretia facinus, reges sunt exacti. Tarquinius autem dum Gabios tanquam in regnum suum proficisceretur, canis et serpens etiam verbis expressis sunt loquutae. Livius, Julius Obsequens capite septimo, Alexander ab Alexandro libro tertio, capite decimo quinto. |
Ante Christum 508
|
Anno Mundi 3457
|
Silentio noctis ex sylva Arsia ingens vox audita est, quae Sylvani credita est fuisse. Proclamavit autem in acie Romanorum contra Veientes, uno plus Hetruscorum cecidisse, et vicisse bello Romanum. Livius et Julius Obsequens capite octavo. |
Ante Christum 506
|
Dernière mise à jour: 27/03/2022 |
|